Liber I
1
1Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
5Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
ne populum extrema totiens exoret harena,
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
“solve senescentem mature sanus equum, ne
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”
10Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
condo et compono quae mox depromere possim.
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
nullius addictus iurare in verba magistri,
15quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
virtutis verae custos rigidusque satelles;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
et mihi res, non me rebus, subiungere conor.
20Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
longa videtur opus debentibus, ut piger annus
pupillis, quos dura premit custodia matrum;
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
consiliumque morantur agendi naviter id quod
25aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
aeque neglectum pueris senibusque nocebit,
restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
non possis oculo quantum contendere Lynceus,
non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
30nec quia desperes invicti membra Glyconis,
nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
35possis et magnam morbi deponere partem.
laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae te
ter pure lecto poterunt recreare libello.
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
40si modo culturae patientem commodet aurem.
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
stultitia caruisse, vides, quae maxima credis
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
quanto devites animi capitisque labore;
45impiger extremos curris mercator ad Indos,
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
ne cures-ea, quae stulte miraris et optas,
discere et audire et meliori credere non vis?
quis circum pagos et circum compita pugnax
50magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
“o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
virtus post nummos!” haec Ianus summus ab imo
55prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque,
laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
sed quadringentis sex septem milia desunt;
plebs eris. at pueri ludentes, rex eris, aiunt,
60si recte facies. hic murus aeneus esto,
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
65isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,”
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
an qui Fortunae te responsare superbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
70Quod si me populus Romanus forte roget, cur
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
olim quod volpes aegroto cauta leoni
respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
75omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
frustis et pomis viduas venentur avaras
excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
80multis occulto crescit res faenore. Verum
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
idem eadem possunt horam durare probantes?
nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis,
si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
85festinantis eri; cui si vitiosa libido
fecerit auspicium, “cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri!” lectus genialis in aula est:
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
si non est, iurat bene solis esse maritis.
90quo teneant voltus mutantem Protea nodo?
quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,
balnea, tonsores, conducto navigio aeque
nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
Si curatus inaequali tonsore capillos
95occurri, rides; si forte subucula pexae
trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
100diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
insanire putas sollemnia me neque rides,
nec medici credis nec curatoris egere
a praetore dati, rerum tutela mearum
cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
105de te pendentis, te respicientis amici.
Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
2
1Troiam belli scriptorem. Maxime Lolli,
dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit,
5cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi.
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
Graecia barbariae lento collisa duello,
stultorum regum et populorum continet aestus.
Antenor censet belli praecidere causam:
10quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus
cogi posse negat. Nestor componere litis
inter Peliden festinat et inter Atriden;
hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque,
quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
15seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
qui domitor Troiae multorum providus urbes
20et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti;
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
25sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
vixisset canis immundus vel amica luto sus.
nos numerus sumus et fruges consumere nati,
sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique
in cute curanda plus aequo operata iuventus,
30cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones;
ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui
si noles sanus, curres hydropicus; et ni
35posces ante diem librum cum lumine, si non
intendes animum studiis et rebus honestis,
invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
quae laedunt oculum festinas demere; si quid
est animum, differs curandi tempus in annum?
40dimidium facti qui coepit habet; sapere aude;
incipe! qui recte vivendi prorogat horam,
rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
labitur et labetur in omne volubilis aevum
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
45uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
non domus et fundus, non aeris acervus et auri
aegroto domini deduxit corpore febris,
non animo curas; valeat possessor oportet,
50si comportatis rebus bene cogitat uti.
qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,
ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
auriculas citharae collecta sorde dolentis.
sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
55Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas,
semper avarus eget; certum voto pete finem.
invidus alterius macrescit rebus opimis;
invidia Siculi non invenere tyranni
maius tormentum, qui non moderabitur irae,
60infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
dum poenas odio per vim festinat inulto,
ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret
imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.
Fingit equum tenera docilem cervice magister
65ire viam qua monstret eques; venaticus, ex quo
tempore cervinam pellem latravit in aula,
militat in silvis catulus, nunc adhibe puro
pectore verba puer, nunc te melioribus offer,
quo semel est imbuta recens, servabit odorem
70testa diu. quod si cessas aut strenuus anteis,
nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
3
1Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
an freta vicinas inter currentia turris,
5an pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
bella quis et paces longum diffundit in aevum?
quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
10Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
an tragica desaevit et ampullatur in arte?
15quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,
privatas ut quaerat opes et tangere vitet
scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,
ne, si forte suas repetitum venerit olim
grex avium plumas, moveat cornicula risum
20furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
seu linguam causis acuis seu civica iura
respondere paras seu condis amabile carmen,
25prima feres hederae victricis praemia, quod si
frigida curarum fomenta relinquere posses,
quo te caelestis sapientia duceret, ires. hoc opus,
hoc studium parvi properemus et ampli,
si patriae volumus, si nobis vivere cari.
30Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
quantae conveniat Munatius; an male sarta
gratia nequiquam coit et rescinditur? at vos
seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
indomita cervice feros, ubicumque locorum
35vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
4
1Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
an tacitum silvas inter reptare salubris,
5curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
non tu corpus cras sine pectore: di tibi formam,
di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
quid voveat dulci nutricula maius alumno,
qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
10gratia, fama, valetudo contingat abunde,
et mundus victus non deficiente crumina?
Inter spem curamque, timores inter et iras
omnem crede diem tibi diluxisse supremum,
grata superveniet, quae non sperabitur hora.
15me pinguem et nitidum bene curata cute vises,
cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
5
1Si potes Archiacis conviva recumbere lectis
nec modica cenare times holus omne patella,
supremo te sole domi, Torquate, manebo,
vina bibes iterum Tauro diffusa palustris
5inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.
iamdudum splendet focus et tibi munda supellex,
mitte levis spes et certamina divitiarum
et Moschi causam: cras nato Caesare festus
10dat veniam somnumque dies; impune licebit
aestivam sermone benigno tendere noctem.
Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?
parcus ob heredis curam nimiumque severus
adsidet insano, potare et spargere flores
15incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
quid non ebrietas dissignat? operta recludit,
spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
sollicitis animis onus eximit, addocet artes.
fecundi calices quem non fecere disertum?
20contracta quem non in paupertate solutum?
Haec ego procurare et idoneus imperor et non
invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
corruget naris, ne non et cantharus et lanx
ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
25sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par
iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
detinet, adsumam. locus est et pluribus umbris:
sed nimis arta premunt olidae convivia caprae,
30tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis
atria servantem postico falle clientem.
6
1Nil admirari prope res est una, Numici,
solaque quae possit facere et servare beatum,
hunc solem et stellas et decedentia certis
tempora momentis sunt qui formidine nulla
5imbuti spectent: quid censes munera terrae,
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
Qui timet his adversa, fere miratur eodem
10quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,
improvisa simul species exterret utrumque.
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,
defixis oculis animoque et corpore torpet?
15insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.
I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
20navus mane forum et vespertinus pete tectum,
ne plus frumenti dotalibus emetat agris
Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
25defodiet condetque nitentia, cum bene notum
porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,
ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?
30si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis
hoc age deliciis. Virtutem verba putas et
lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
35tertia succedant et quae pars quadret acervum.
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
et genus et formam regina Pecunia donat,
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,
mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
40ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
si posset centum scaenae praebere rogatus,
qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebo
mittam:” post paulo scribit sibi milia quinque
esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,
45exilis domus est, ubi non et multa supersunt
et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo
si res sola potest facere et servare beatum,
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
Si fortunatum species et gratia praestat,
50mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
porrigere: “hic multum in Fabia valet, ille Velina;
cui libet hic fasces dabit eripietque curule
cui volet importunus ebur.” frater, pater adde:
55ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
differtum transire forum populumque iubebat,
60unus ut e multis populo spectante referret
emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
cui potior patria fuit interdicta voluptas.
65si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
nil est iucundum, vivas in amore iocisque?.
Vive, vale! si quid novisti rectius istis,
candidus imperti; si nil, his utere mecum.
7
1Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
Sextilem totum mendax desideror. atque
si me vivere vis sanum recteque valentem,
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
5Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
dissignatorem decorat lictoribus atris,
dum pueris omnis pater et matercula pallet,
officiosaque sedulitas et opella forensis
adducit febris et testamenta resignat.
10quod si bruma nives Albanis illinet agris,
ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
15tu me fecisti locupletem. vescere, sodes.
iam satis est. at tu quantum vis tolle. benigne.
non invisa feres pueris munuscula parvis.
tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.
20prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis,
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
25quod si me noles usquam discedere, reddes
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
Forte per angustam tenuis volpecula rimam
30repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
ire foras pleno tendebat corpore frustra;
cui mustela procul, si vis, ait, “effugere istinc,
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.”
hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
35nec somnum plebis laudo satur altilium nec
otia divitiis Arabum Uberrima muto.
saepe verecundum laudasti, rexque paterque
audisti coram nec verbo parcius absens:
inspice si possum donata reponere laetus.
40haud male Telemachus, proles parientis Ulixei:
“non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.”
parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
45sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
clarus, ab officiis octavam circiter horam
dum redit atque Foro nimium distare Carinas
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
50adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
cultello proprios purgantem leniter unguis.
Demetri, (puer hic non laeve iussa Philippi
accipiebat) “abi, quaere et refer, unde domo, quis,
cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.”
55it, redit et narrat, Voltcium nomine Menam,
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
et properare loco et cessare et quaerere et uti,
gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
et ludis et post decisa negotia Campo.
60“scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic
ad cenam veniat.” non sane credere Mena,
mirari secum tacitus, quid multa? benigne,
respondet. neget ille mihi? “negat improbus et te
neglegit aut horret.” Volteium mane Philippus
65vilia vendentem tunicato scruta popello
occupat et salvere iubet prior, ille Philippo
excusare laborem et mercennaria vincla,
quod non mane domum venisset, denique quod non
providisset eum. “sic ignovisse putato
70me tibi, si cenas hodie mecum.” ut libet. “ergo
post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.”
ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
occultum visus decurrere piscis ad hamum,
75mane cliens et iam certus conviva, iubetur
rura suburbana indictis comes ire Latinis,
impositus mannis arvum caelumque Sabinum
non cessat laudare, videt ridetque Philippus,
et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
80dum septem donat sestertia, mutua septem
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
mercatur. ne te longis ambagibus ultra
quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
85immoritur studiis et amore senescit habendi.
verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
spem mentita seges, bos est enectus arando,
offensus damnis media de nocte caballum
arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
90quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,
durus, ait, “Voltei, nimis attentusque videris
esse mihi.” “pol, me miserum, patrone, vocares,
si velles,” inquit, “verum mihi ponere nomen.
quod te per Genium dextramque deosque Penatis
95obsecro et obtestor, vitae me redde priori!”
Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis
praestent, mature redeat repetatque relicta.
metiri se quemque suo modulo ae pede verum est.
8
1Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis,
si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando
5contuderit vitis oleamque momorderit aestus,
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
sed quia mente minus validus quam corpore toto
nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
fidis offendar medicis, irascar amicis,
10cur me funesto properent arcere veterno;
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
ut placeat iuveni percontare utque cohorti,
15si dicet, recte, primum gaudere, subinde
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.
9
1Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,
quanti me facias, nam cum rogat et prece cogit
scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,
dignum mente domoque legentis honesta Neronis,
5munere cum fungi propioris censet amici,
quid possim videt ac novit me valdius ipso.
multa quidem dixi cur excusatus abirem;
sed timui mea ne finxisse minora putarer,
dissimilator opis propriae, mihi commodus uni.
10sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,
frontis ad urbanae descendi praemia, quod si
depositum laudas ob amici iussa pudorem,
scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
10
1Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus
ruris amatores, hac in re scilicet una
multum dissimiles, at cetera paene gemelli
fraternis animis (quidquid negat alter, et alter)
5adnuimus pariter vetuli notique columbi.
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
rivos et musco circumlita saxa nemusque.
quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui
quae vos ad caelum effertis rumore secundo,
10utque sacerdotis fugitivus liba recuso;
pane egeo iam mellitis potiore placentis.
Vivere Naturae si convenienter oportet,
ponendaeque domo quaerenda est area primum,
novistine locum potiorem rure beato?
15est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
cum semel accepit Solem furibundus acutum?
est ubi divellat somnos minus invida Cura?
deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
20purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
nempe inter varias nutritur silva columnas,
laudaturque domus longos quae prospicit agros.
Naturam expelles furca, tamen usque recurret,
25et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
certius accipiet damnum propiusve medullis,
quam qui non poterit vero distinguere falsum,
30quem res plus nimio delectavere secundae,
mutatae quatient. si quid mirabere, pones
invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
reges et regum vita praecurrere amicos.
Cervus equum pugna melior communibus herbis
35pellebat, donec minor in certamine longo
imploravit opes hominis frenum que recepit;
sed postquam victor violens discessit ab hoste,
non equitem dorso, non frenum depulit ore.
sic qui pauperiem veritus potiore metallis
40libertate caret, dominum vehet improbus atque
serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
45nec me dimittes incastigatum, ubi plura
cogere quam satis est ac non cessare videbor,
imperat aut servit collecta pecunia cuique,
tortum digna sequi potius quam ducere funem.
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
50excepto quod non simul esses, cetera laetus.
11
1Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave fama,
cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
5an venit in votum Attalicis ex urbibus una,
an Lebedum laudas odio maris atque viarum?
scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
10Neptunum procul e terra spectare furentem.
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
aspersus, volet in caupona vivere; nec qui
frigus collegit, furnos et balnea laudat
ut fortunatam plene praestantia vitam;
15nec si te validus iactaverit Auster in alto,
idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
20dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens,
tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
grata sume manu, neu dulcia differ in annum;
ut quocumque loco fueris vixisse libenter
25te dicas, nam si ratio et prudentia curas,
non locus effusi late maris arbiter aufert,
caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt,
strenua nos exercet inertia: navibus atque
quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est,
30est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
12
1Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Ieci,
si recte frueris, non est ut copia maior
ab Iove donari possit tibi. tolle querellas:
pauper enim non est, cui rerum suppetit usus,
5si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
divitiae poterunt regales addere maius.
si forte in medio positorum abstemius herbis
vivis et urtica, sic vives protinus, ut te
confestim liquidus Fortunae rivus inauret,
10vel quia naturam mutare pecunia nescit,
vel quia cuncta putas una virtute minora.
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
15nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
quid velit et possit rerum concordia discors,
20Empedocles an Stertinium deliret acumen.
Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro
defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum,
vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
25Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res,
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
Italiae pleno defudit Copia cornu.
13
1Ut proficiscentem docui te saepe diuque,
Augusto reddes signata volumina, Vini,
si validus, si laetus erit, si denique poscet;
ne studio nostri pecces odiumque libellis
5sedulus importes opera vehemente minister.
si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
abicito potius, quam quo perferre iuberis
clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum
cognomen vertas in risum et fabula fias.
10Viribus uteris per divos, flumina, lamas.
victor propositi simul ac perveneris illuc,
sic positum servabis onus, ne forte sub ala
fasciculum portes librorum ut rusticus agnum,
ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae,
15ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
neu volgo narres te sudavisse ferendo
carmina, quae possint oculos aurisque morari
Caesaris, oratus multa prece, nitere porro,
vade; vale; cave ne titubes mandataque frangas.
14
1Vilice silvarum et milli me reddentis agelli,
quem tu fastidis, habitatum quinque focis et
quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
certemus, spinas animone ego fortius an tu
5evellas agro, et melior sit Horatius an res.
Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur,
fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
insolabiliter, tamen istuc mens animusque
fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra,
10rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
stultus uterque locum immeritum causatur inique:
in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
15nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
me constare mihi scis et discedere tristem
quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
non eadem miramur; eo disconvenit inter
meque et te. nam quae deserta et inhospita tesqua
20credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
incutiunt urbis desiderium, video, et quod
angulus iste feret piper et tus ocius uva,
nec vicina subest vinum praebere taberna
25quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
addit opus pigro rivus, si decidit imber,
30multa mole docendus aprico parcere prato.
Nunc age, quid nostrum concentum dividat audi.
quem tenues decuere togae nitidique capilli,
quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
35cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
nec lusisse pudet, sed non incidere ludum,
non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
limat, non odio obscuro morsuque venenat:
rident vicini glaebas et saxa moventem.
40cum servis urbana diaria rodere mavis;
horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti,
optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
quam scit uterque libens censebo exerceat artem.
15
1Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
me facit invisum, gelida cum perluor unda
5per medium frigus, sane murteta relinqui
dictaque cessantem nervis elidere morbum
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
10mutandus locus est et deversoria nota
praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas
est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
maior utrum populum frumenti copia pascat;
15collectosne bibant imbres puteosne perennis
iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae:
rure meo possum quidvis perferre patique;
ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
quod curas abigat, quod cum spe divite manet
20in venas animumque meum, quod verba ministret,
quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
utra magis piscis et echinos aequora celent,
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
25scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
impransus non qui civem dinosceret hoste,
30quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
35vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
scilicet ut ventres lamna candente nepotum
diceret urendos correctus Bestius. idem,
quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
verterat in fumum et cinerem, non hercule miror,
40aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso
nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.”
Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo,
cum res deficiunt, satis inter vilia fortis:
verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
45vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
16
1Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,
pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,
scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
5Continui montes, ni dissocientur opaca
valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol,
laevum discedens curru fugiente vaporet.
temperiem laudes, quid si rubicunda benigni
corna vepres et pruna ferant? si quercus et ilex
10multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
dicas adductum propius frondere Tarentum,
fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
15hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae,
incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
Tu recte vivis, si curas esse quod audis,
iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
20neve putes alium sapiente bonoque beatum,
neu, si te populus sanum recteque valentem
dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
25Si quis bella tibi terra pugnata marique
dicat et his verbis vacuas permulceat auris:
“tene magis salvum populus velit an populum tu,
servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi,
Iuppiter,” Augusti laudes agnoscere possis:
30cum pateris sapiens emendatusque vocari,
respondesne tuo, dic sodes, nomine? “nempe
vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.”
qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut si
detulerit fasces indigno, detrahet idem.
35pone, meum est inquit: pono tristisque recedo.
idem si clamet furem, neget esse pudicum,
contendat laqueo collum pressisse paternum,
mordear opprobriis falsis mutemque colores?
falsus honor iuvat et mendax infamia terret
40quem nisi mendosum et medicandum? Vir bonus est quis?
“qui consulta patrum, qui leges imaque servat,
quo multae magnaeque secantur iudice lites,
quo res sponsore et quo causae teste tenentur.”
sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
45introrsum turpem, speciosum pelle decora.
nec furtum feci nec fugi, si mihi dicat
servus, habes pretium, loris non ureris, aio.
non hominem occidi: non pasces in cruce corvos.
sum bonus et frugi: renuit negitatque Sabellus.
50cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
suspectos laqueos et opertum miluus hamum,
oderunt peccare boni virtutis amore,
tu nihil admittes in te formidine poenae:
sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
55nam de mille fabae modiis cum surripis unum,
damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.
vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
quandocumque deos vel porco vel bove placat,
Line pater! clare, clare cum dixit, Apollo!
60labra movet metuens audiri: “pulchra Laverna,
da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,
noctem peccatis et fraudibus obice nubem.”
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
in triviis fixum cum se demittit ob assem,
65non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro,
qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam,
perdidit arma, locum Virtutis deseruit, qui
semper in augenda festinat et obruitur re.
vendere cum possis captivum, occidere noli;
70serviet utiliter; sine pascat durus aretque,
naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
annonae prosit, portet frumenta penusque.
Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu,
rector Thebarum, quid me perferre patique
75indignum coges?” Adimam bona. “Nempe pecus, rem,
lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis ot
compedibus saevo te sub custode tenebo.”
Ipse deus, simul atque volam, me solvet. opinor,
hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.
17
1Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
quo tandem pacto deceat maioribus uti,
disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid
5et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
Si te grata quies et primam somnus in horam
delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo,
nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
10nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
“Si pranderet holus patienter, regibus uti
nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,
15fastidiret holus qui me notat.” utrius horum
verba probes et facta doce, vel iunior audi
cur sit Aristippi potior sententia, namque
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
“scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
20splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,
officium facio; tu poscis vilia, verum
dante minor, quamvis fers te nullius egentem.”
omnis Aristippum decuit color et status et res,
temptantem maiora, fere praesentibus aequum,
25contra, quem duplici panno patientia velat,
mirabor, vitae via si conversa decebit.
alter purpureum non exspectabit amictum,
quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,
personamque feret non inconcinnus utramque;
30alter Mileti textam cane peius et angui
vitabit chlamydem, morietur frigore, si non
rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus.
Res gerere et captos ostendere civibus hostis
attingit solium Iovis et caelestia temptat:
35principibus placuisse viris non ultima laus est.
non cuivis homini contingit adire Corinthum.
sedit qui timuit ne non succederet. “Esto.
quid, qui pervenit, fecitne viriliter?” atqui
hic est aut nusquam, quod quaerimus, hic onus horret,
40ut parvis animis et parvo corpore maius;
hic subit et perfert, aut virtus nomen inane est,
aut decus et pretium recte petit experiens vir.
Coram rege sua de paupertate tacentes
plus poscente ferent: distat, sumasne pudenter
45an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
“indotata mihi soror est, paupercula mater,
et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,”
qui dicit, clamat, victum date! succinit alter,
et mihi! dividuo findetur munere quadra,
50sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
55nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
nulla fides damnis verisque doloribus adsit,
nec semel irrisus triviis attollere curat
fracto crure planum, licet illi plurima manet
60lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
credite, non ludo; crudeles, tollite claudum!
quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat.
18
1Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
scurrantis speciem praebere, professus amicum
ut matrona meretrici dispar erit atque
discolor, infido scurrae distabit amicus,
5est huic diversum vitio vitium prope maius,
asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
dum volt libertas dici mera veraque virtus,
virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
10alter in obsequium plus aequo pronus et imi
derisor lecti sic nutum divitis horret,
sic iterat voces et verba cadentia tollit,
ut puerum saevo credas dictata magistro
reddere vel partis mimum tractare secundas.
15alter rixatur de lana saepe caprina,
propugnat nugis armatus: “scilicet, ut non
sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.”
ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
20Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
gloria quem supra vires et vestit et unguit,
quem tenet argenti sitis importuna famesque,
quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
25saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
volt et ait prope vera: “meae (contendere noli)
stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.
30arta decet sanum comitem toga; desine mecum
certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam
cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
35officium, nummos alienos pascet, ad imum
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.”
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
commissumque teges et vino tortus et ira.
nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
40nec, cum venari volet ille, poemata panges.
gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
conticuit lyra. fraternis cessisse putatur
moribus Amphion: tu cede potentis amici
45lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
surge et inhumanae senium depone Camenae,
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
Romanis sollemne viris opus, utile famae
50vitaeque et membris; praesertim cum valeas et
vel cursu superare canem vel viribus aprum
possis, adde virilia quod speciosius arma
non est qui tractet; scis, quo clamore coronae
proelia sustineas campestria; denique saevam
55militiam puer et Cantabrica bella tulisti
sub duce qui templis Parthorum signa refigit
nunc et, si quid abest. Italis adiudicat armis.
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,
quamvis nil extra numerum fecisse modumque
60curas, interdum nugaris rure paterno:
partitur lintres exercitus, Actia pugna
te duce per pueros hostili more refertur;
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
alterutrum velox Victoria fronde coronet,
65consentire suis studiis qui crediderit te,
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,
percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
70nec retinent patulae commissa fideliter aures,
et semel emissum volat irrevocabile verbum,
non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
intra marmoreum venerandi limen amici,
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
75munere te parvo beet aut incommodus angat.
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
incutiant aliena tibi peccata pudorem,
fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
80ut penitus notum, si temptent crimina, serves
tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
dente Theonino cum circumroditur, ecquid
ad te post paulo ventura pericula sentis?
nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
85et neglecta solent incendia sumere vires.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est,
hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
90sedatum celeres, agilem navumque remissi;
potores [bibuli media de nocte Falerni]
[oderunt] porrecta negantem pocula, quamvis
nocturnos iures te formidare tepores.
deme supercilio nubem: plerumque modestus
95occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
Inter cuncta leges et percontabere doctos,
qua ratione queas traducere leniter aevum,
num te semper inops agitet vexetque cupido,
num pavor et rerum mediocriter utilium spes,
100virtutem doctrina paret Naturane donet,
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,
an secretum iter et fallentis semita vitae.
Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
105quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
quid sentire putas? quid credis, amice, precari?
sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam
quod superest aevi, si quid superesse volunt di;
sit bona librorum et provisae frugis in annum
110copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
Sed satis est orare Iovem, qui ponit et aufert,
det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.
19
1Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos
adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
5vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
laudibus arguitur vini vinosus Homerus;
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
prosiluit dicenda. “Forum Putealque Libonis
mandabo siccis, adimam cantare severis:”
10hoc simul edixi, non cessavere poetae
nocturno certare mero, putere diurno,
quid? si quis voltu torvo ferus et pede nudo
exiguaeque togae simulet textore Catonem,
virtutemne repraesentet moresque Catonis?
15rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
decipit exemplar vitiis imitabile: quod si
pallorem casu, biberent exsangue cuminum.
o imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
20bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,
dux reget examen. Parios ego primus iambos
ostendi Latio, numeros animosque secutus
25Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
ac ne me foliis ideo brevi oribus ornes,
quod timui mutare modos et carminis artem,
temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
30nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit,
hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
volgavi fidicen. iuvat immemorata ferentem
ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
35Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
non ego ventosae plebis suffragia venor
impensis cenarum et tritae munere vestis;
non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor,
40grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
hinc illae lacrimae. “spissis indigna theatris
scripta pudet recitare et nugis addere pondus,”
si dixi, rides, ait, “et Iovis auribus ista
servas: fidis enim manare poetica mella
45te solum, tibi pulcher.” ad haec ego naribus uti
formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
displicet iste locus, clamo et diludia posco,
ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
ira truces inimicitias et funebre bellum.
20
1Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris,
scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
odisti clavis et grata sigilla pudico;
paucis ostendi gemis et communia laudas,
5non ita nutritus, fuge quo descendere gestis.
non erit emisso reditus tibi. “quid miser egi?
quid volui?” dices, ubi quis te laeserit, et scis
in breve te cogi, cum plenus languet amator.
Quod si non odio peccantis desipit augur,
10carus eris Romae, donec te deserat aetas;
contrectatus ubi manibus sordeseere volgi
coeperis, aut tineas pasees taciturnus inertis
aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
ridebit monitor non exauditus, ut ille
15qui male parentem in rupes protrusit asellum
iratus: quis enim invitum servare laboret?
hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
occupet extremis in vicis balba senectus.
Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
20me libertino natum patre et in tenui re
maiores pinnas nido extendisse loqueris,
ut quantum generi demas virtutibus addas;
me primis urbis belli placuisse domique,
corporis exigui, praecanum. solibus aptum,
25irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
forte meum si quis te percontabitur aevum,
me quater undenos sciat implevisse Decembris,
collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.
Liber II
1
1Cum tot sustineas et tanta negotia solus,
res Italas armis tuteris, moribus ornes,
legibus emendes, in publica commoda peccem,
si longo sermone morer tua tempora, Caesar.
5Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux,
post ingentia facta deorum in templa recepti,
dum terras hominumque colunt genus, aspera bella
componunt, agros assignant, oppida condunt,
ploravere suis non respondere favorem
10speratum meritis, diram qui contudit hydram
notaque fatali portenta labore subegit,
comperit invidiam supremo fine domari,
urit enim fulgore suo, qui praegravat artis
infra se positas; exstinctus amabitur idem.
15praesenti tibi maturos largimur honores,
iurandasque tuum per numen ponimus aras,
nil oriturum alias, nil ortum tale fatentes.
Sed tuus hic populus sapiens et iustus in uno,
te nostris ducibus, te Grais anteferendo,
20cetera nequaquam simili ratione modoque
aestimat et, nisi quae terris semota suisque
temporibus defuncta videt, fastidit et odit;
sic fautor veterum, ut tabulas peccare vetantis,
quas bis quinque viri sanxerunt, foedera regum
25vel Gabiis vel cum rigidis aequata Sabinis,
pontificum libros, annosa volumina vatum
dictitet Albano Musas in monte locutas.
Si, quia Graiorum sunt antiquissima quaeque
scripta vel optima, Romani pensantur eadem
30scriptores trutina, non est quod multa loquamur:
nil intra est olea, nil extra est in nuce duri;
venimus ad summum fortunae, pingimus atque
psallimus et luctamur Achivis doctius unctis.
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit,
35scire velim, chartis pretium quotus arroget annus.
scriptor abhinc annos centum qui decidit, inter
perfectos veteresque referri debet an inter
vilis atque novos? excludat iurgia finis.
est vetus atque probus, centum qui perficit annos.
40quid, qui deperiit minor uno mense vel anno,
inter quos referendus erit? veteresne poetas,
an quos et praesens et postera respuat aetas?
“iste quidem veteres inter ponetur honeste,
qui vel mense brevi vel toto est iunior anno.”
45utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
paulatim vello et demo unum, demo etiam unum,
dum cadat elusus ratione ruentis acervi,
qui redit in fastos et virtutem aestimat annis
miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
50Ennius et sapiens et fortis et alter Homerus,
ut critici dicunt, leviter curare videtur,
quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret
paene recens? adeo sanctum est vetus omne poema,
55ambigitur quotiens, uter utro sit prior, aufert
Pacuvius docti famam senis, Accius alti,
dicitur Afrani toga convenisse Menandro,
Plautus ad exemplar Siculi properare Epicharmi,
vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
60hos ediscit et hos arto stipata theatro
spectat Roma potens; habet hos numeratque poetas
ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat,
si veteres ita miratur laudatque poetas,
65ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
si quaedam nimis antique, si pleraque dure
dicere credit eos, ignave multa fatetur,
et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
non equidem insector delendave carmina Livi
70esse reor, memini quae plagosum mihi parvo
Orbilium dictare; sed emendata videri
pulchraque et exactis minimum distantia miror,
inter quae verbum emicuit si forte decorum, et
si versus paulo concinnior unus et alter,
75iniuste totum ducit venditque poema.
Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse
compositum illepideve putetur, sed quia nuper,
nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci,
recte necne crocum floresque perambulet Attae
80fabula si dubitem, clament periisse pudorem
cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner,
quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit;
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt,
vel quia turpe putant parere minoribus, et quae
85imberbes didicere senes perdenda fateri.
iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud,
quod mecum ignorat, solus volt scire videri,
ingeniis non ille favet plauditque sepultis,
nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
90Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset
quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
quod legeret tereretque viritim publicus usus?
Ut primum positis nugari Graecia bellis
coepit et in vitium fortuna labier aequa,
95nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum,
marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit,
suspendit picta voltum mentemque tabella,
nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis;
sub nutrice puella velut si luderet infans,
100quod cupide petiit, mature plena reliquit.
quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
hoc paces habuere bonae ventique secundi.
Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa
mane domo vigilare, clienti promere iura,
105cautos nominibus rectis expendere nummos,
maiores audire, minori dicere, per quae
crescere res posset, minui damnosa libido.
mutavit mentem populus levis et calet uno
scribendi studio; pueri patresque severi
110fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus,
invenior Parthis mendacior, et prius orto
sole vigil calamum et chartas et scrinia posco,
navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro
115non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est
promittunt medici; tractant fabrilia fabri:
scribimus indocti doctique poemata passim.
Hic error tamen et levis haec insania quantas
virtutes habeat, sic collige, vatis avarus
120non temere est animus; versus amat, hocstudet unum;
detrimenta, fugas servorum, incendia ridet;
non fraudem socio puerove incogitat ullam
pupillo; vivit siliquis et pane secundo;
militiae quamquam piger et malus, utilis urbi,
125si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
os tenerum pueri balbumque poeta figurat,
torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem,
mox etiam pectus praeceptis format amicis,
asperitatis et invidiae corrector et irae,
130recte facta refert, orientia tempora notis
instruit exemplis, inopem solatur et aegrum,
castis cum pueris ignara puella mariti
disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
135caelestis implorat aquas docta prece blandus,
avertit morbos, metuenda pericula pellit,
impetrat et pacem et locupletem frugibus annum,
carmine di superi placantur, carmine Manes.
Agricolae prisci, fortes parvoque beati,
140condita post frumenta levantes tempore festo
corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,
cum sociis operum et pueris et coniuge fida.
Tellurem porco, Silvanum lacte piabant,
floribus et vino Genium memorem brevis aevi,
145Fescennina per hunc inventa licentia morem
versibus alternis opprobria rustica fudit,
libertasque recurrentis accepta per annos
lusit amabiliter, donec iam saevus apertam
in rabiem coepit verti iocus et per honestas
150ire domos impune minax, doluere cruento
dente lacessiti; fuit intactis quoque cura
condicione super communi; quin etiam lex
poenaque lata, malo quae nollet carmine quemquam
describi: vertere modum, formidine fustis
155ad bene dicendum delectandumque redacti.
Graecia capta ferum victorem cepit et artis
intulit agresti Latio, sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius, et grave virus
munditiae pepulere; sed in longum tamen aevum
160manserunt hodieque manent vestigia ruris.
serus enim Graecis admovit acumina chartis
et post Punica bella quietus quaerere coepit,
quid Sophocles et Thespis et Aeschylus utile ferrent.
temptavit quoque rem, si digne vertere posset,
165et placuit sibi, natura sublimis et acer:
nam spirat tragicum satis et feliciter audet,
sed turpem putat inscite metuitque lituram.
Creditur, ex medio quia res accersit, habere
sudoris minimum, sed habet Comoedia tanto
170plus oneris, quanto veniae minus, adspice, Plautus
quo pacto partis tutetur amantis ephebi,
ut patris attenti, lenonis ut insidiosi,
quantus sit Dossennus edacibus in parasitis,
quam non adstricto percurrat pulpita socco.
175gestit enim nummum in loculos demittere, post hoc
securus cadat an recto stet fabula talo.
Quem tulit ad scaenam ventoso Gloria curru,
exanimat lentus spectator, sedulus inflat: sic leve,
sic parvum est, animum quod laudis avarum
180subruit aut reficit. valeat res ludicra, si me
palma negata macrum, donata reducit opimum.
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam,
quod numero plures, virtute et honore minores,
indocti stolidique et depugnare parati,
185si discordet eques, media inter carmina poscunt
aut ursum aut pugiles: his nam plebecula gaudet.
verum equitis quoque iam migravit ab aure voluptas
omnis ad incertos oculos et gaudia vana.
quattuor aut pluris aulaea premuntur in horas,
190dum fugiunt equitum turmae peditumque catervae;
mox trahitur manibus regum fortuna retortis,
esseda festinant, pilenta, petorrita, naves,
captivum portatur ebur, captiva Corinthus.
si foret in terris, rideret Democritus, seu
195diversum confusa genus panthera camelo
sive elephans albus volgi converteret ora;
spectaret populum ludis attentius ipsis
ut sibi praebentem nimio spectacula plura:
scriptores autem narrare putaret asello
200fabellam surdo. nam quae pervincere voces
evaluere sonum, referunt quem nostra theatra?
Garganum mugire putes nemus aut mare Tuscum;
tanto cum strepitu ludi spectantur et artes
divitiaeque peregrinae, quibus oblitus actor
205cum stetit in scaena, concurrit dextera laevae.
dixit adhuc aliquid? nil sane. quid placet ergo?
lana Tarentino violas imitata veneno.
ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,
cum recte tractent alii, laudare maligne,
210ille per extentum funem mihi posse videtur
ire poeta, meum qui pectus inaniter angit,
irritat, mulcet, falsis terroribus implet,
ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Verum age et his, qui se lectori credere malunt
215quam spectatoris fastidia ferre superbi,
curam redde brevem, si munus Apolline dignum
vis complere libris et vatibus addere calcar,
ut studio maiore petant Helicona virentem.
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
220(ut vineta egomet caedam mea), cum tibi librum
sollicito damus aut fesso; cum laedimur, unum
si quis amicorum est ausus reprehendere versum;
cum loca iam recitata revolvimus irrevocati;
cum lamentamur non apparere labores
225nostros et tenui deducta poemata filo;
cum speramus eo rem venturam ut, simul atque
carmina rescieris nos fingere, commodus ultro
arcessas et egere vetes et scribere cogas.
sed tamen est operae pretium cognoscere, qualis
230aedituos habeat belli spectata domique
Virtus, indigno non committenda poetae.
gratus Alexandro regi magno fuit ille
Choerilus, incultis qui versibus et male natis
rettulit acceptos, regale nomisma, Philippos;
235sed veluti tractata notam labemque remittunt
atramenta, fere scriptores carmine foedo
splendida facta linunt, idem rex ille, poema
qui tam ridiculum tam care prodigus emit,
edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen
240pingeret, aut alius Lysippo duceret aera
fortis Alexandri voltum simulantia. quod si
iudicium subtile videndis artibus illud
ad libros et ad haec Musarum dona vocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum.
245At neque dedecorant tua de se iudicia atque
munera, quae multa dantis cum laude tulerunt
dilecti tibi Vergilius Variusque poetae,
nec magis expressi voltus per aenea signa,
quam per vatis opus mores animique virorum
250clarorum apparent, nec sermones ego mallem
repentis per humum quam res componere gestas,
terrarumque situs et flumina dicere, et arces
montibus impositas et barbara regna, tuisque
auspiciis totum confecta duclla per orbem,
255claustraque custodem pacis cohibentia Ianum,
et formidatam Parthis te principe Romam,
si quantum cuperem possem quoque; sed neque parvum
carmen maiestas recipit tua, nec meus audet
rem temptare pudor quam vires ferre recusent.
260sedulitas autem stulte quem diligit urget,
praecipue cum se numeris commendat et arte;
discit enim citius meminitque libentius illud
quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto
265in peius voltu proponi cereus usquam
nec prave factis decorari versibus opto,
ne rubeam pingui donatus munere, et una
cum scriptore meo, capsa porrectus operta,
deferar in vicum vendentem tus et odores et piper
270et quidquid chartis amicitur ineptis.
2
1Flore, bono claraque fidelis amice Neroni,
si quis forte velit puerum tibi vendere natum
Tibure vel Gabiis, et tecum sic agat: “hic et
candidus et talos a vertice pulcher ad imos
5fiet eritque tuus nummorum milibus octo,
verna ministeriis ad nutus aptus erilis,
litterulis Graecis imbutus, idoneus arti
cuilibet; argilla quidvis imitaberis uda;
quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti.
10multa fidem promissa levant, ubi plenius aequo
laudat venalis qui volt extrudere merces,
res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,
15in scalis latuit metuens pendentis habenae:
des nummos, excepta nihil te si fuga laedit:”
ille ferat pretium poenae securus, opinor,
prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex:
insequens tamen hunc et lite moraris iniqua?
20dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
iurgares ad te quod epistula nulla rediret.
quid tum profeci, mecum facientia iura
si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod
25exspectata tibi non mittam carmina mendax.
Luculli miles collecta viatica multis
aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
30praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,
summe munito et multarum divite rerum,
clarus ob id factum donis ornatur honestis,
accipit et bis dena super sestertia nummum,
forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
35nescio quod cupiens hortari coepit eundem
verbis quae timido quoque possent addere mentem:
“i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”
post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,
40ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.
Romae nutriri mihi contigit atque doceri
iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
scilicet ut vellem curvo dinoscere rectum
45atque inter silvas Academi quaerere verum.
dura sed emovere loco me tempora grato
civilisque rudem belli tulit aestus in arma
Caesaris Augusti non responsura lacertis.
unde simul primum me dimisere Philippi,
50decisis humilem pennis inopemque paterni
et laris et fundi, paupertas impulit audax
ut versus facerem: sed quod non desit habentem
quae poterunt umquam satis expurgare cicutae,
ni melius dormire putem quam scribere versus?
55Singula de nobis anni praedantur euntes;
eripuere iocos, Venerem, convivia, ludum;
tendunt extorquere poemata: quid faciam vis?
denique non omnes eadem mirantur amantque:
carmine tu gaudes, hic delectatur iambis,
60ille Bioneis sermonibus et sale nigro.
tres mihi convivae prope dissentire videntur,
poscentes vario multum diversa palato,
quid dem? quid non dem? renuis tu, quod iubet alter;
quod petis, id sane est invisum acidumque duobus.
65Praeter cetera me Romaene poemata censes
scribere posse inter tot curas totque labores?
hic sponsum vocat, hic auditum scripta, relictis
omnibus officiis; cubat hic in colle Quirini,
hic extremo in Aventino, visendus uterque;
70intervalla vides humane commoda. “verum
purae sunt plateae, nihil ut meditantibus obstet.”
festinat calidus mulis gerulisque redemptor,
torquet nunc lapidem, nunc ingens machina tignum,
tristia robustis luctantur funera plaustris,
75hac rabiosa fugit canis, hac lutulenta ruit sus:
i nunc et versus tecum meditare canoros.
scriptorum chorus omnis amat nemus et fugit urbem,
rite cliens Bacchi somno gaudentis et umbra:
tu me inter strepitus nocturnos atque diurnos
80vis canere et contracta sequi vestigia vatum?
ingenium, sibi quod vacuas desumpsit Athenas
et studiis annos septem dedit insenuitque
libris et curis, statua taciturnius exit
plerumque et risu populum quatit: hic ego rerum
85fluctibus in mediis et tempestatibus urbis
verba lyrae motura sonum conectere digner?
Frater erat Romae consulti rhetor, ut alter
alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi, foret huic ut Mucius ille.
90qui minus argutos vexat furor iste poetas?
carmina compono, hic elegos. mirabile visu
caelatumque novem Musis opus! adspice primum,
quanto cum fastu, quanto molimine circum-spectemus
vacuam Romanis vatibus aedem!
95mox etiam, si forte vacas, sequere et procul audi,
quid ferat et qua re sibi nectat uterque coronam.
caedimur et totidem plagis consumimus hostem
lento Samnites ad lumina prima duello.
discedo Alcaeus puncto illius; ille meo quis?
100quis nisi Callimachus? si plus adposcere visus,
fit Mimnermus et optivo cognomine crescit.
multa fero, ut placem genus irritabile vatum,
cum scribo et supplex populi suffragia capto;
idem finitis studiis et mente recepta
105obturem patulas impune legentibus auris.
Ridentur mala qui componunt carmina; verum
gaudent scribentes et se venerantur et ultro,
si taceas, laudant quidquid scripsere beati.
at qui legitimum cupiet fecisse poema,
110cum tabulis animum censoris sumet honesti;
audebit, quaecumque parum splendoris habebunt
et sine pondere erunt et honore indigna ferentur,
verba movere loco, quamvis invita recedant
et versentur adhuc intra penetralia Vestae;
115obscurata diu populo bonus eruet atque
proferet in lucem speciosa vocabula rerum,
quae priscis memorata Catonibus atque Cethegis
nunc situs informis premit et deserta vetustas;
adsciscet nova, quae genitor produxerit usus.
120vemens et liquidus puroque simillimus amni
fundet opes Latiumque beabit divite lingua;
luxuriantia compescet, nimis aspera sano
levabit cultu, virtute carenti tollet,
ludentis speciem dabit et torquebitur, ut qui
125nunc Satyrum, nunc agrestem Cyclopa movetur.
Praetulerim scriptor delirus inersque videri,
dum mea delectent mala me vel denique fallant,
quam sapere et ringi. fuit haud ignobilis Argis,
qui se credebat miros audire tragoedos
130in vacuo laetus sessor plausorque theatro;
cetera qui vitae servaret munia recto
more, bonus sane vicinus, amabilis hospes,
comis in uxorem, posset qui ignoscere servis
et signo laeso non insanire lagoenae,
135posset qui rupem et puteum vitare patentem.
hic ubi cognatorum opibus curisque refectus
expulit elleboro morbum bilemque meraco,
et redit ad sese: “pol, me occidistis, amici,
non servastis,” ait, “cui sic extorta voluptas
140et demptus per vim mentis gratissimus error.”
Nimirum sapere est abiectis utile nugis,
et tempestivum pueris concedere ludum,
ac non verba sequi fidibus modulanda Latinis,
sed verae numerosque modosque ediscere vitae,
145quocirca mecum loquor haec tacitusque recordor:
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae,
narrares medicis: quod, quanto plura parasti,
tanto plura cupis, nulline faterier audes?
si volnus tibi monstrata radice vel herba
150non fieret levius, fugeres radice vel herba
proficiente nihil curarier: audieras, cui
rem di donarent, illi decedere pravam
stultitiam; et cum sis nihilo sapientior ex quo
plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
155At si divitiae prudentem reddere possent,
si cupidum timidumque minus te, nempe ruberes,
viveret in terris te si quis avari or uno.
si proprium est, quod quis libra mercatus et aere est,
quaedam, si credis consultis, mancipat usus;
160qui te pascit ager tuus est, et vilicus Orbi,
cum segetes occat tibi mox frumenta daturas,
te dominum sentit, das nummos, accipis uvam,
pullos, ova, cadum temeti: nempe modo isto
paulatim mercaris agrum, fortasse trecentis
165aut etiam supra nummorum milibus emptum.
quid refert, vivas numerato nuper an olim?
emptor Aricini quondam Veientis et arvi
emptum cenat holus, quamvis aliter putat; emptis
sub noctem gelidam lignis calefactat aënum;
170sed vocat usque suum, qua populus adsita certis
limitibus vicina refugit iurgia; tamquam
sit proprium quicquam, puncto quod mobilis horae
nunc prece, nunc pretio, nunc vi, nunc morte suprema
permutet dominos et cedat in altera iura.
175sic quia perpetuus nulli datur usus, et heres
heredem alterius velut unda supervenit undam,
quid vici prosunt aut horrea? quidve Calabris
saltibus adiecti Lucani, si metit Orcus
grandia cum parvis, non exorabilis auro?
180Gemmas, marmor, ebur, Tyrrhena sigilla, tabellas,
argentum, vestes Gaetulo murice tinctas
sunt qui non habeant, est qui non curat habere,
cur alter fratrum cessare et ludere et ungui
praeferat Herodis palmetis pinguibus, alter
185dives et importunus ad umbram lucis ab ortu
silvestrem flammis et ferro mitiget agrum,
scit Genius, natale comes qui temperat astrum,
naturae deus humanae, mortalis in unum
quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater.
190utar et ex modico, quantum res poscet, acervo
tollam, nec metuam quid de me iudicet heres,
quod non plura datis invenerit; et tamen idem
scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti
discrepet et quantum discordet parcus avaro.
195distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum
invitus facias neque plura parare labores,
ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim,
exiguo gratoque fruaris tempore raptim,
pauperies immunda domus procul absit: ego, utrum
200nave ferar magna an parva, ferar unus et idem.
non agimur tumidis velis Aquilone secundo:
non tamen adversis aetatem ducimus Austris,
viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re
extremi primorum, extremis usque priores.
205Non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto
cum vitio fugere? caret tibi pectus inani
ambitione? caret mortis formidine et ira?
somnia, terrores magicos, miracula, sagas,
nocturnos lemures portentaque Thessala rides?
210natalis grate numeras? ignoscis amicis?
lenior et melior fis accedente senecta?
quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
vivere si recte nescis, decede peritis,
lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
215tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.
Texto latino: The Works of Horace, vol. 2, ed. Christopher Smart (texto latino da edição) (Filadélfia: Joseph Whetham, 1836) [Sermones e Ars poetica]; Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica (Loeb Classical Library), ed. H. Rushton Fairclough (Londres / Cambridge, Mass.: William Heinemann / Harvard University Press, 1929) [Epistulae]. Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.