Aeneis · Publius Vergilius Maro

Liber VII

Livro 7 de 12 · edição de J. B. Greenough (1881) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
1Tu quoque litoribus nostris, Aeneia nutrix, aeternam moriens famam, Caieta, dedisti; et nunc servat honos sedem tuus ossaque nomen Hesperia in magna, siqua est ea gloria, signat. 5At pius exsequiis Aeneas rite solutis, aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter velis portumque relinquit. Adspirant aurae in noctem nec candida cursus Luna negat, splendet tremulo sub lumine pontus. 10Proxima Circaeae raduntur litora terrae, dives inaccessos ubi Solis filia lucos adsiduo resonat cantu tectisque superbis urit odoratam nocturna in lumina cedrum, arguto tenuis percurrens pectine telas. 15Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis 20induerat Circe in voltus ac terga ferarum. Quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus neu litora dira subirent, Neptunus ventis implevit vela secundis atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit. 25Iamque rubescebat radiis mare et aethere ab alto Aurora in roseis fulgebat lutea bigis: cum venti posuere omnisque repente resedit flatus et in lento luctantur marmore tonsae. Atque hic Aeneas ingentem ex aequore lucum 30prospicit. Hunc inter fluvio Tiberinus amoeno verticibus rapidis et multa flavus arena in mare prorumpit. Variae circumque supraque adsuetae ripis volucres et fluminis alveo aethera mulcebant cantu lucoque volabant. 35flectere iter sociis terraeque advertere proras imperat et laetus fluvio succedit opaco. Nunc age, qui reges, Erato, quae tempora rerum, quis Latio antiquo fuerit status, advena classem cum primum Ausoniis exercitus appulit oris, 40expediam et primae revocabo exordia pugnae. tu vatem, tu, diva, mone. Dicam horrida bella, dicam acies actosque animis in funera reges Tyrrhenamque manum totamque sub arma coactam Hesperiam. Maior rerum mihi nascitur ordo, 45maius opus moveo.Rex arva Latinus et urbes iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica accipimus, Fauno Picus pater isque parentem te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus auctor. 50filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est. Sola domum et tantas servabat filia sedes, iam matura viro, iam plenis nubilis annis. Multi illam magno e Latio totaque petebant 55Ausonia. Petit ante alios pulcherrimus omnis Turnus, avis atavisque potens, quem regia coniunx adiungi generum miro properabat amore; sed variis portenta deum terroribus obstant. Laurus erat tecti medio in penetralibus altis, 60sacra comam multosque metu servata per annos, quam pater inventam, primas cum conderet arces, ipse ferebatur Phoebo sacrasse Latinus Laurentisque ab ea nomen posuisse colonis. Huius apes summum densae (mirabile dictu), 65stridore ingenti liquidum trans aethera vectae, obsedere apicem, ex pedibus per mutua nexis examen subitum ramo frondente pependit. Continuo vates: “Externum cernimus,” inquit, “adventare virum et partis petere agmen easdem 70partibus ex isdem et summa dominarier arce.” Praeterea, castis adolet dum altaria taedis et iuxta genitorem adstat Lavinia virgo, visa (nefas) longis comprendere crinibus ignem, [atque omnem ornatum flamma crepitante cremari] 75regalisque accensa comas, accensa coronam insignem gemmis, tum fumida lumine fulvo involvi ac totis Volcanum spargere tectis. Id vero horrendum ac visu mirabile ferri: namque fore inlustrem fama fatisque canebant 80ipsam, sed populo magnum portendere bellum. At rex sollicitus monstris oracula Fauni, fatidici genitoris, adit lucosque sub alta consulit Albunea, nemorum quae maxima sacro fonte sonat saevamque exhalat opaca mephitim. 85Hinc Italae gentes omnisque Oenotria tellus in dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos cum tulit et caesarum ovium sub nocte silenti pellibus incubuit stratis somnosque petivit, multa modis simulacra videt volitantia miris 90et varias audit voces fruiturque deorum conloquio atque imis Acheronta adfatur Avernis. Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus centum lanigeras mactabat rite bidentis atque harum effultus tergo stratisque iacebat 95velleribus: subita ex alto vox reddita luco est: “Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis: externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes 100omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.” Haec responsa patris Fauni monitusque silenti nocte datos non ipse suo premit ore Latinus, sed circum late volitans iam Fama per urbes 105Ausonias tulerat, cum Laomedontia pubes gramineo ripae religavit ab aggere classem. Aeneas primique duces et pulcher Iulus corpora sub ramis deponunt arboris altae instituuntque dapes et adorea liba per herbam 110subiciunt epulis (sic Iuppiter ipse monebat) et Cereale solum pomis agrestibus augent. Consumptis hic forte aliis ut vertere morsus exiguam in Cererem penuria adegit edendi et violare manu malisque audacibus orbem 115fatalis crusti patulis nec parcere quadris: “Heus! etiam mensas consumimus,” inquit Iulus, nec plura adludens. Ea vox audita laborum prima tulit finem, primamque loquentis ab ore eripuit pater ac stupefactus numine pressit. 120Continuo: “Salve fatis mihi debita tellus vosque,” ait, “O fidi Troiae salvete penates: hic domus, haec patria est. Genitor mihi talia namque (nunc repeto) Anchises fatorum arcana reliquit: cum te, nate, fames ignota ad litora vectum 125accisis coget dapibus consumere mensas, tum sperare domos defessus ibique memento prima locare manu molirique aggere tecta. Haec erat illa fames; haec nos suprema manebat, exiliis positura modum. 130Quare agite et primo laeti cum lumine solis quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, vestigemus et a portu diversa petamus. Nunc pateras libate Iovi precibusque vocate Anchisen genitorem, et vina reponite mensis.” 135Sic deinde effatus frondenti tempora ramo implicat et geniumque loci primamque deorum Tellurem nymphasque et adhuc ignota precatur flumina, tum Noctem Noctisque orientia signa Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine matrem 140invocat et duplicis caeloque ereboque parentis. Hic pater omnipotens ter caelo clarus ab alto intonuit radiisque ardentem lucis et auro ipse manu quatiens ostendit ab aethere nubem. Diditur hic subito Troiana per agmina rumor 145advenisse diem, quo debita moenia condant. Certatim instaurant epulas atque omine magno crateras laeti statuunt et vina coronant. Postera cum prima lustrabat lampade terras orta dies, urbem et finis et litora gentis 150diversi explorant: haec fontis stagna Numici, hunc Thybrim fluvium, hic fortis habitare Latinos. Tum satus Anchisa delectos ordine ab omni centum oratores augusta ad moenia regis ire iubet, ramis velatos Palladis omnis, 155donaque ferre viro pacemque exposcere Teucris. Haud mora, festinant iussi rapidisque feruntur passibus. Ipse humili designat moenia fossa moliturque locum primasque in litore sedes castrorum in morem pinnis atque aggere cingit. 160Iamque iter emensi turris ac tecta Latinorum ardua cernebant iuvenes muroque subibant. Ante urbem pueri et primaevo flore iuventus exercentur equis domitantque in pulvere currus aut acris tendunt arcus aut lenta lacertis 165spicula contorquent cursuque ictuque lacessunt: cum praevectus equo longaevi regis ad auris nuntius ingentis ignota in veste reportat advenisse viros. Ille intra tecta vocari imperat et solio medius consedit avito. 170Tectum augustum ingens. centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, horrendum silvis et religione parentum. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum, 175hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, 180Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi. Multaque praeterea sacris in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque secures 185et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx 190aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas. Tali intus templo divom patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit, atque haec ingressis placido prior edidit ore: 195“Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem et genus, auditique advertitis aequore cursum), quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? Sive errore viae seu tempestatibus acti, 200qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem. 205Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, 210aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget.” Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: “Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps vestris succedere terris 215nec sidus regione viae litusve fefellit: consilio hanc omnes animisque volentibus urbem, adferimur, pulsi regnis, quae maxima quondam extremo veniens Sol aspiciebat Olympo. Ab Iove principium generis, Iove Dardana pubes 220gaudet avo, rex ipse Iovis de gente suprema, Troius Aeneas, tua nos ad limina misit. Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, 225audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui. Diluvio ex illo tot vasta per aequora vecti dis sedem exiguam patriis litusque rogamus 230innocuum et cunctis undamque auramque patentem. Non erimus regno indecores, nec vestra feretur fama levis tantique abolescet gratia facti, nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit. Fata per Aeneae iuro dextramque potentem 235sive fide seu quis bello est expertus et armis: multi nos populi, multae (ne temne, quod ultro praeferimus manibus vittas ac verba precantia) et petiere sibi et voluere adiungere gentes; sed nos fata deum vestras exquirere terras 240imperiis egere suis. Hinc Dardanus ortus; huc repetit iussisque ingentibus urguet Apollo Tyrrhenum ad Thybrim et fontis vada sacra Numici. Dat tibi praeterea fortunae parva prioris munera, reliquias Troia ex ardente receptas. 245Hoc pater Anchises auro libabat ad aras; hoc Priami gestamen erat, cum iura vocatis more daret populis, sceptrumque sacerque tiaras Iliadumque labor vestes.” Talibus Ilionei dictis defixa Latinus 250obtutu tenet ora soloque immobilis haeret intentos volvens oculos. Nec purpura regem picta movet nec sceptra movent Priameia tantum, quantum in conubio natae thalamoque moratur, et veteris Fauni voluit sub pectore sortem, 255hunc illum fatis externa ab sede profectum portendi generum paribusque in regna vocari auspiciis, huic progeniem virtute futuram egregiam et totum quae viribus occupet orbem. tandem laetus ait: “Di nostra incepta secundent 260auguriumque suum; dabitur, Troiane, quod optas, munera nec sperno. Non vobis rege Latino divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, si iungi hospitio properat sociusque vocari, 265adveniat voltus neve exhorrescat amicos: illi pacis erit dextram tetigisse tyranni. vos contra regi mea nunc mandata referte. Est mihi nata, viro gentis quam iungere nostrae non patrio ex adyto sortes, non plurima caelo 270monstra sinunt: generos externis adfore ab oris, hoc Latio restare canunt, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant. Hunc illum poscere fata et reor et, siquid veri mens augurat, opto.” haec effatus equos numero pater eligit omni 275(stabant ter centum nitidi in praesaepibus altis): omnibus extemplo Teucris iubet ordine duci instratos ostro alipedes pictisque tapetis; aurea pectoribus demissa monilia pendent, tecti auro fulvum mandunt sub dentibus aurum; 280absenti Aeneae currum geminosque iugalis semine ab aetherio, spirantis naribus ignem, illorum de gente, patri quos daedala Circe supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Latini 285sublimes in equis redeunt pacemque reportant. Ecce autem Inachiis sese referebat ab Argis saeva Iovis coniunx aurasque invecta tenebat, et laetum Aenean classemque ex aethere longe Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachyno. 290moliri iam tecta videt, iam fidere terrae, deseruisse rates: stetit acri fixa dolore. Tum quassans caput haec effundit pectore dicta: “Heu stirpem invisam et fatis contraria nostris fata Phrygum! Num Sigeis occumbere campis, 295num capti potuere capi, num incensa cremavit Troia viros? Medias acies mediosque per ignis invenere viam. At, credo, mea numina tandem fessa iacent odiis aut exsaturata quievi. Quin etiam patria excussos infesta per undas 300ausa sequi et profugis toto me opponere ponto! Absumptae in Teucros vires caelique marisque. Quid Syrtes aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis profuit? Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem 305immanem Lapithum valuit, concessit in iras ipse deum antiquam genitor Calydona Dianae, quod scelus aut Lapithis tantum aut Calydona merentem? Ast ego magna Iovis coniunx, nil linquere inausum quae potui infelix, quae memet in omnia verti, 310vincor ab Aenea. Quod si mea numina non sunt magna satis, dubitem haud equidem implorare quod usquam est: flectere si nequeo superos, Acheronta movebo. Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis, atque immota manet fatis Lavinia coniunx: 315at trahere atque moras tantis licet addere rebus, at licet amborum populos exscindere regum. Hac gener atque socer coeant mercede suorum: sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo, et Bellona manet te pronuba. Nec face tantum 320Cisseis praegnans ignis enixa iugalis quin idem Veneri partus suus et Paris alter funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.” Haec ubi dicta dedit, terras Horrenda petivit: luctificam Allecto dirarum ab sede dearum 325infernisque ciet tenebris, cui tristia bella iraeque insidiaeque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartareae monstrum: tot sese vertit in ora, tam saevae facies, tot pullulat atra colubris. 330Quam Iuno his acuit verbis ac talia fatur: “Hunc mihi da proprium, virgo sata Nocte, laborem, hanc operam, ne noster honos infractave cedat fama loco, neu conubiis ambire Latinum Aeneadae possint Italosve obsidere finis. 335Tu potes unanimos armare in proelia fratres atque odiis versare domos, tu verbera tectis funereasque inferre faces, tibi nomina mille, mille nocendi artes. Fecundum concute pectus, disice compositam pacem, sere crimina belli: 340arma velit poscatque simul rapiatque inventus.” Exin Gorgoneis Allecto infecta venenis principio Latium et Laurentis tecta tyranni celsa petit tacitumque obsedit limen Amatae, quam super adventu Teucrum Turnique hymenaeis 345femineae ardentem curaeque iraeque coquebant. Huic dea caeruleis unum de crinibus anguem conicit inque sinum praecordia ad intuma subdit, quo furibunda domum monstro permisceat omnem. Ille inter vestes et levia pectora lapsus 350volvitur attactu nullo fallitque furentem, vipeream inspirans animam: fit tortile collo aurum ingens coluber, fit longae taenia vittae innectitque comas, et membris lubricus errat. Ac dum prima lues udo sublapsa veneno 355pertemptat sensus atque ossibus implicat ignem necdum animus toto percepit pectore flammam, mollius et solito matrum de more locuta est, multa super nata lacrimans Phrygiisque hymenaeis: “Exsulibusne datur ducenda Lavinia Teucris, 360O genitor, nec te miseret gnataeque tuique? Nec matris miseret, quam primo aquilone relinquet perfidus alta petens abducta virgine praedo? An non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor Ledaeamque Helenam Troianas vexit ad urbes? 365Quid tua sancta fides, quid cura antiqua tuorum et consanguineo totiens data dextera Turno? Si gener externa petitur de gente Latinis idque sedet Faunique premunt te iussa parentis, omnem equidem sceptris terram quae libera nostris 370dissidet, externam reor et sic dicere divos. Et Turno, si prima domus repetatur origo, Inachus Acrisiusque patres mediaeque Mycenae.” His ubi nequiquam dictis experta Latinum contra stare videt penitusque in viscera lapsum 375serpentis furiale malum totamque pererrat, tum vero infelix, ingentibus excita monstris, immensam sine more furit lymphata per urbem. Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo, quem pueri magno in gyro vacua atria circum 380intenti ludo exercent; ille actus habena curvatis fertur spatiis; stupet inscia supra inpubesque manus, mirata volubile buxum; dant animos plagae: non cursu segnior illo per medias urbes agitur populosque feroces. 385Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum 390vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem. Fama volat, furiisque accensas pectore matres idem omnis simul ardor agit nova quaerere tecta: deseruere domos, ventis dant colla comasque, 395ast aliae tremulis ululatibus aethera complent, pampineasque gerunt incinctae pellibus hastas; ipsa inter medias flagrantem fervida pinum sustinet ac natae Turnique canit hymenaeos, sanguineam torquens aciem, torvumque repente 400clamat: “Io matres, audite, ubi quaeque, Latinae: Siqua piis animis manet infelicis Amatae gratia, si iuris materni cura remordet, solvite crinalis vittas, capite orgia mecum.” Talem inter silvas, inter deserta ferarum, 405reginam Allecto stimulis agit undique Bacchi. Postquam visa satis primos acuisse furores consiliumque omnemque domum vertisse Latini, protinus hinc fuscis tristis dea tollitur alis audacis Rutuli ad muros, quam dicitur urbem 410Acrisioneis Danae fundasse colonis, praecipiti delata noto. Locus Ardea quondam dictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen, sed fortuna fuit; tectis hic Turnus in altis iam mediam nigra carpebat nocte quietem. 415Allecto torvam faciem et furialia membra exuit, in vultus sese transformat anilis; et frontem obscenam rugis arat, induit albos cum vitta crinis, tum ramum innectit olivae; fit Calybe Iunonis anus templique sacerdos 420et iuveni ante oculos his se cum vocibus offert: “Turne, tot incassum fusos patiere labores et tua Dardaniis transcribi sceptra colonis? Rex tibi coniugium et quaesitas sanguine dotes abnegat, externusque in regnum quaeritur heres. 425I nunc, ingratis offer te, inrise, periclis; Tyrrhenas, i, sterne acies; tege pace Latinos. Haec adeo tibi me, placida cum nocte iaceres, ipsa palam fari omnipotens Saturnia iussit. Quare age et armari pubem portisque moveri 430laetus in arma para, et Phrygios qui flumine pulchro consedere duces pictasque exure carinas. Caelestum vis magna iubet. Rex ipse Latinus, ni dare coniugium et dicto parere fatetur, sentiat et tandem Turnum experiatur in armis.” 435Hic iuvenis vatem inridens sic orsa vicissim ore refert: “Classis invectas Thybridis undam non, ut rere, meas effugit nuntius auris. Ne tantos mihi finge metus; nec regia Iuno inmemor est nostri. 440Sed te victa situ verique effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet et arma regum inter falsa vatem formidine ludit. Cura tibi divom effigies et templa tueri: bella viri pacemque gerent, quis bella gerenda.” 445Talibus Allecto dictis exarsit in iras, at iuveni oranti subitus tremor occupat artus, deriguere oculi: tot Erinys sibilat hydris tantaque se facies aperit; tum flammea torquens lumina cunctantem et quaerentem dicere plura 450reppulit et geminos erexit crinibus anguis verberaque insonuit rabidoque haec addidit ore: “En ego victa situ, quam veri effeta senectus arma inter regum falsa formidine ludit. Respice ad haec: adsum dirarum ab sede sororum, 455bella manu letumque gero.” Sic effata facem iuveni coniecit et atro lumine fumantis fixit sub pectore taedas. Olli somnum ingens rumpit pavor, ossaque et artus perfundit toto proruptus corpore sudor; 460arma amens fremit, arma toro tectisque requirit; saevit amor ferri et scelerata insania belli, ira super: magno veluti cum flamma sonore virgea suggeritur costis undantis aëni exsultantque aestu latices, furit intus aquaï 465fumidus atque alte spumis exuberat amnis, nec iam se capit unda, volat vapor ater ad auras. Ergo iter ad regem polluta pace Latinum indicit primis iuvenum et iubet arma parari, tutari Italiam, detrudere finibus hostem: 470se satis ambobus Teucrisque venire Latinisque. Haec ubi dicta dedit divosque in vota vocavit, certatim sese Rutuli exhortantur in arma: hunc decus egregium formae movet atque iuventae, hunc atavi reges, hunc claris dextera factis. 475Dum Turnus Rutulos animis audacibus implet, Allecto in Teucros Stygiis se concitat alis, arte nova speculata locum, quo litore pulcher insidiis cursuque feras agitabat Iulus. Hic subitam canibus rabiem Cocytia virgo 480obicit et noto naris contingit odore, ut cervum ardentes agerent; quae prima laborum causa fuit belloque animos accendit agrestis. Cervus erat forma praestanti et cornibus ingens, Tyrrhidae pueri quem matris ab ubere raptum 485nutribant Tyrrhusque pater, cui regia parent armenta et late custodia credita campi. Adsuetum imperiis soror omni Silvia cura mollibus intexens ornabat cornua sertis pectebatque ferum puroque in fonte lavabat. 490Ille, manum patiens mensaeque adsuetus erili, errabat silvis rursusque ad limina nota ipse domum sera quamvis se nocte ferebat. Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo 495deflueret ripaque aestus viridante levaret. Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore, Ascanius curvo direxit spicula cornu; nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo perque uterum sonitu perque ilia venit harundo. 500Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit successitque gemens stabulis questuque cruentus atque imploranti similis tectum omne replebat. Silvia prima soror, palmis percussa lacertos, auxilium vocat et duros conclamat agrestis. 505Olli, pestis enim tacitis latet aspera silvis, inprovisi adsunt, hic torre armatus obusto, stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum rimanti, telum ira facit. Vocat agmina Tyrrhus, quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis 510scindebat, rapta spirans immane securi. At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi ardua tecta petit stabuli et de culmine summo pastorale canit signum cornuque recurvo Tartaream intendit vocem, qua protinus omne 515contremuit nemus et silvae insonuere profundae; audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis sulfurea Nar albus aqua fontesque Velini, et trepidae matres pressere ad pectora natos. Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum 520dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae; nec non et Troïa pubes Ascanio auxilium castris effundit apertis. Direxere acies. Non iam certamine agresti, stipitibus duris agitur sudibusve praeustis, 525sed ferro ancipiti decernunt atraque late horrescit strictis seges ensibus aeraque fulgent sole lacessita et lucem sub nubila iactant: fluctus uti primo coepit cum albescere vento, paulatim sese tollit mare et altius undas 530erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo. Hic iuvenis primam ante aciem stridente sagitta, natorum Tyrrhi fuerat qui maximus, Almo, sternitur; haesit enim sub gutture volnus et udae vocis iter tenuemque inclusit sanguine vitam. 535Corpora multa virum circa seniorque Galaesus, dum paci medium se offert, iustissimus unus qui fuit Ausoniisque olim ditissimus arvis: quinque greges illi balantum, quina redibant armenta, et terram centum vertebat aratris. 540Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur, promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum imbuit et primae commisit funera pugnae, deserit Hesperiam et caeli convexa per auras Iunonem victrix adfatur voce superba: 545“En, perfecta tibi bello discordia tristi: dic in amicitiam coeant et foedera iungant. Quando quidem Ausonio respersi sanguine Teucros, hoc etiam his addam, tua si mihi certa voluntas: finitimas in bella feram rumoribus urbes 550accendamque animos insani Martis amore, undique ut auxilio veniunt; spargam arma per agros.” Tum contra Iuno; “Terrorum et fraudis abunde est; stant belli causae, pugnatur comminus armis, quae fors prima dedit sanguis novus imbuit arma. 555Talia coniugia et talis celebrent hymenaeos egregium Veneris genus et rex ipse Latinus. Te super aetherias errare licentius auras haud pater ille velit, summi regnator Olympi: cede locis; ego, siqua super fortuna laborum est, 560ipsa regam.” Talis dederat Saturnia voces. Illa autem attollit stridentis anguibus alas Cocytique petit sedem, supera ardua linquens. Est locus Italiae medio sub montibus altis, nobilis et fama multis memoratus in oris, 565Amsancti valles: densis hunc frondibus atrum urguet utrimque latus nemoris, medioque fragosus dat sonitum saxis et torto vertice torrens. Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago 570pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat. Nec minus interea extremam Saturnia bello imponit regina manum. Ruit omnis in urbem pastorum ex acie numerus caesosque reportant 575Almonem puerum foedatique ora Galaesi implorantque deos obtestanturque Latinum. Turnus adest medioque in crimine caedis et igni terrorem ingeminat: Teucros in regna vocari, stirpem admisceri Phrygiam, se limine pelli. 580Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant. Ilicet infandum cuncti contra omina bellum, contra fata deum perverso numine poscunt, 585certatim regis circumstant tecta Latini. Ille velut pelagi rupes immota resistit, ut pelagi rupes magno veniente fragore, quae sese multis circum latrantibus undis mole tenet; scopuli nequiquam et spumea circum 590saxa fremunt laterique inlisa refunditur alga. Verum ubi nulla datur caecum exsuperare potestas consilium et saevae nutu Iunonis eunt res, multa deos aurasque pater testatus inanis: “Frangimur heu fatis,” inquit, “ferimurque procella! 595Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, O miseri. Te, Turne, nefas, te triste manebit supplicium, votisque deos venerabere seris. Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus; funere felici spolior.” Nec plura locutus 600saepsit se tectis rerumque reliquit habenas. Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes Albanae coluere sacrum nunc maxima rerum Roma colit, cum prima movent in proelia Martem, sive Getis inferre manu lacrimabile bellum 605Hyrcanisve Arabisve parant seu tendere ad Indos Auroramque sequi Parthosque reposcere signa. Sunt geminae belli portae (sic nomine dicunt) religione sacrae et saevi formidine Martis; centum aerei claudunt vectes aeternaque ferri 610robora, nec custos absistit limine Ianus: has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae, ipse Quirinali trabea cinctuque Gabino insignis reserat stridentia limina consul, ipse vocat pugnas; sequitur tum cetera pubes, 615aereaque adsensu conspirant cornua rauco. Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus more iubebatur tristisque recludere portas. Abstinuit tactu pater aversusque refugit foeda ministeria et caecis se condidit umbris. 620Tum regina deum caelo delapsa morantis impulit ipsa manu portas, et cardine verso belli ferratos rumpit Saturnia postes. Ardet inexcita Ausonia atque immobilis ante; Pars pedes ire parat campis, pars arduus altis 625pulverulentus equis furit; omnes arma requirunt. Pars levis clipeos et spicula lucida tergent arvina pingui subiguntque in cote secures; signaque ferre iuvat sonitusque audire tubarum. Quinque adeo magnae positis incudibus urbes 630tela novant, Atina potens Tiburque superbum, Ardea Crustumerique et turrigerae Antemnae. Tegmina tuta cavant capitum flectuntque salignas umbonum cratis; alii thoracas aenos aut levis ocreas lento ducunt argento; 635vomeris huc et falcis honos, huc omnis aratri cessit amor; recoquunt patrios fornacibus enses. Classica iamque sonant; it bello tessera signum. Hic galeam tectis trepidus rapit, ille frementis ad iuga cogit equos clipeumque auroque trilicem 640loricam induitur fidoque accingitur ense. Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, qui bello exciti reges, quae quemque secutae complerint campos acies, quibus Itala iam tum floruerit terra alma viris, quibus arserit armis. 645Et meministis enim, divae, et memorare potestis: ad nos vix tenuis famae perlabitur aura. Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris contemptor divom Mezentius agminaque armat. Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter 650non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset. 655Post hos insignem palma per gramina currum victoresque ostentat equos satus Hercule pulchro pulcher Aventinus, clipeoque insigne paternum centum angues cinctamque gerit serpentibus hydram; collis Aventini silva quem Rhea sacerdos 660furtivum partu sub luminis edidit oras, mixta deo mulier, postquam Laurentia victor Geryone extincto Tirynthius attigit arva Tyrrhenoque boves in flumine lavit Hiberas. Pila manu saevosque gerunt in bella dolones 665et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes, tegumen torquens immane leonis, terribili impexum saeta cum dentibus albis indutus capiti, sic regia tecta subibat, horridus, Herculeoque umeros innexus amictu. 670Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt, fratris Tiburti dictam cognomine gentem, Catillusque acerque Coras, Argiva iuventus, et primam ante aciem densa inter tela feruntur: ceu duo nubigenae cum vertice montis ab alto 675descendunt centauri, Homolen Othrymque nivalem linquentes cursu rapido; dat euntibus ingens silva locum et magno cedunt virgulta fragore. Nec Praenestinae fundator defuit urbis, Volcano genitum pecora inter agrestia regem 680inventumque focis omnis quem credidit aetas Caeculus. Hunc late legio comitatur agrestis: quique altum Praeneste viri quique arva Gabinae Iunonis gelidumque Anienem et roscida rivis Hernica saxa colunt, quos dives Anagnia pascit, 685quos, Amasene pater. Non illis omnibus arma, nec clipei currusve sonant: pars maxima glandes liventis plumbi spargit, pars spicula gestat bina manu, fulvosque lupi de pelle galeros tegmen habent capiti, vestigia nuda sinistri 690instituere pedis, crudus tegit altera pero. At Messapus, equum domitor, Neptunia proles, quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro, iam pridem resides populos desuetaque bello agmina in arma vocat subito ferrumque retractat. 695Hi Fescenninas acies Aequosque Faliscos. Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva et Cimini cum monte lacum lucosque Capenos. Ibant aequati numero regemque canebant, ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni, 700cum sese e pastu referunt et longa canoros dant per colla modos, sonat amnis et Asia longe pulsa palus. Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto misceri putet, aeriam sed gurgite ab alto 705urgueri volucrum raucarum ad litora nubem. Ecce Sabinorum prisco de sanguine magnum agmen agens Clausus magnique ipse agminis instar, Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis. 710Una ingens Amiterna cohors priscique Quirites, Ereti manus omnis oliviferaeque Mutuscae; qui Nomentum urbem, qui Rosea rura Velini, qui Tetricae horrentis rupes montemque Severum Casperiamque colunt Forulosque et flumen Himellae, 715qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit Nursia, et Hortinae classes populique Latini, quosque secans infaustum interluit Allia nomen: quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus saevus ubi Orion hibernis conditur undis; 720vel cum sole novo densae torrentur aristae aut Hermi campo aut Lyciae flaventibus arvis. Scuta sonant pulsuque pedum conterrita tellus. Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis, curru iungit Halaesus equos Turnoque ferocis 725mille rapit populos, vertunt felicia Baccho Massica qui rastris et quos de collibus altis Aurunci misere patres, Sidicinaque iuxta aequora quique Cales linquunt, amnisque vadosi accola Volturni, pariterque Saticulus asper 730Oscorumque manus. Teretes sunt aclydes illis tela, sed haec lento mos est aptare flagello; laevas caetra tegit, falcati comminus enses. Nec tu carminibus nostris indictus abibis, Oebale, quem generasse Telon Sebethide nympha 735fertur, Teleboum Capreas cum regna teneret, iam senior; patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae 740et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis. Et te montosae misere in proelia Nersae, 745Ufens, insignem fama et felicibus armis; horrida praecipue cui gens adsuetaque multo venatu nemorum, duris Aequicula glaebis. Armati terram exercent, semperque recentis convectare iuvat praedas et vivere rapto. 750Quin et Marruvia venit de gente sacerdos, fronde super galeam et felici comptus oliva. Archippi regis missu, fortissimus Umbro, vipereo generi et graviter spirantibus hydris spargere qui somnos cantuque manuque solebat 755mulcebatque iras et morsus arte levabat. Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae. Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda, 760te liquidi flevere lacus. Ibat et Hippolyti proles pulcherrima bello, Virbius, insignem quem mater Aricia misit, eductum Egeriae lucis umentia circum litora, pinguis ubi et placabilis ara Dianae. 765Namque ferunt fama Hippolytum, postquam arte novercae occiderit patriasque explerit sanguine poenas turbatis distractus equis, ad sidera rursus aetheria et superas caeli venisse sub auras, Paeoniis revocatum herbis et amore Dianae. 770Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris mortalem infernis ad lumina surgere vitae, ipse repertorem medicinae talis et artis fulmine Phoebigenam Stygias detrusit ad undas. At Trivia Hippolytum secretis alma recondit 775sedibus et nymphae Egeriae nemorique relegat, solus ubi in silvis Italis ignobilis aevom exigeret versoque ubi nomine Virbius esset. Unde etiam templo Triviae lucisque sacratis cornipedes arcentur equi, quod litore currum 780et iuvenem monstris pavidi effudere marinis. Filius ardentis haud setius aequore campi exercebat equos curruque in bella ruebat. Ipse inter primos praestanti corpore Turnus vertitur arma tenens et toto vertice supra est. 785Cui triplici crinita iuba galea alta Chimaeram sustinet, Aetnaeos efflantem faucibus ignis: tam magis illa fremens et tristibus effera flammis, quam magis effuso crudescunt sanguine pugnae. At levem clipeum sublatis cornibus Io 790auro insignibat, iam saetis obsita, iam bos (argumentum ingens), et custos virginis Argus caelataque amnem fundens pater Inachus urna. Insequitur nimbus peditum clipeataque totis agmina densentur campis, Argivaque pubes 795Auruncaeque manus, Rutuli veteresque Sicani et Sacranae acies et picti scuta Labici; qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum, quis Iuppiter Anxurus arvis 800praesidet et viridi gaudens Feronia luco; qua Saturae iacet atra palus gelidusque per imas quaerit iter vallis atque in mare conditur Ufens. Hos super advenit Volsca de gente Camilla agmen agens equitum et florentis aere catervas, 805bellatrix, non illa colo calathisve Minervae femineas adsueta manus, sed proelia virgo dura pati cursuque pedum praevertere ventos. Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, 810vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas. Illam omnis tectis agrisque effusa iuventus turbaque miratur matrum et prospectat euntem, attonitis inhians animis, ut regius ostro 815velet honos levis umeros, ut fibula crinem auro internectat, Lyciam ut gerat ipsa pharetram et pastoralem praefixa cuspide myrtum.

Texto latino: The Bucolics, Aeneid, and Georgics of Virgil, ed. J. B. Greenough (Boston: Ginn and Company, 1881). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.