Metamorphoses · Publius Ovidius Naso

Liber XI

Livro 11 de 15 · edição de Hugo Magnus (1892) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (8)
  1. Orphei mors.
  2. Midas aureus.
  3. Midae aures.
  4. Laomedon. Hesione.
  5. Peleus et Thetis.
  6. Peleus apud Ceycem.
  7. Ceyx et Alcyone. Somnus.
  8. Aesacos.

Orphei mors.

1Carmine dum tali silvas animosque ferarum Threicius vates et saxa sequentia ducit, ecce nurus Ciconum, tectae lymphata ferinis pectora velleribus, tumuli de vertice cernunt 5Orphea percussis sociantem carmina nervis. E quibus una, leves iactato crine per auras, “en,” ait “en hic est nostri contemptor!” et hastam vatis Apollinei vocalia misit in ora, quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit; 10alterius telum lapis est, qui missus in ipso aere concentu victus vocisque lyraeque est ac veluti supplex pro tam furialibus ausis ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys. 15Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens clamor et infracto Berecyntia tibia cornu tympanaque et plausus et Bacchei ululatus obstrepuere sono citharae: tum denique saxa non exauditi rubuerunt sanguine vatis. 20Ac primum attonitas etiamnum voce canentis innumeras volucres anguesque agmenque ferarum Maenades, Orphei titulum, rapuere, theatri. Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris et coeunt ut aves, si quando luce vagantem 25noctis avem cernunt. Structoque utrimque theatro ceu matutina cervus periturus harena praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes coniciunt thyrsos non haec in munera factos. Hae glaebas, illae direptos arbore ramos, 30pars torquent silices. Neu desint tela furori, forte boves presso subigebant vomere terram, nec procul hinc multo fructum sudore parantes dura lacertosi fodiebant arva coloni. Agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt 35arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros sarculaque rastrique graves longique ligones. Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci divulsere boves, ad vatis fata recurrunt Tendentemque manus et in illo tempore primum 40inrita dicentem nec quicquam voce moventem sacrilegae perimunt. Perque os, pro Iuppiter! illud auditum saxis intellectumque ferarum sensibus in ventos anima exhalata recessit. Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum, 45te rigidi silices, tua carmina saepe secutae fleverunt silvae, positis te frondibus arbor tonsa comas luxit. Lacrimis quoque flumina dicunt increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo naides et dryades passosque habuere capillos. 50Membra iacent diversa locis. Caput, Hebre, lyramque excipis, et (mirum!) medio dum labitur amne, flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua murmurat exanimis, respondent flebile ripae. Iamque mare invectae flumen populare relinquunt 55et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi. Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis os petit et sparsos stillanti rore capillos. Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem arcet et in lapidem rictus serpentis apertos 60congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus. Umbra subit terras et quae loca viderat ante, cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis. Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo, 65nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit Eurydicenque suam iam tutus respicit Orpheus. Non impune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus, amissoque dolens sacrorum vate suorum protinus in silvis matres Edonidas omnes, 70quae videre nefas, torta radice ligavit. utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, 75plangitur ac trepidans adstringit vincula motu: sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum, exsternata fugam frustra temptabat; at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, 80adspicit in teretes lignum succedere suras, et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit: pectus quoque robora fiunt, robora sunt umeri, porrectaque bracchia veros esse putes ramos, et non fallere putando.

Midas aureus.

85Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros cumque choro meliore sui vineta Timoli Pactolonque petit, quamvis non aureus illo tempore nec caris erat invidiosus harenis. Hunc adsueta cohors satyri bacchaeque frequentant, 90at Silenus abest: titubantem annisque meroque ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo. Quem simul agnovit socium comitemque sacrorum, 95hospitis adventu festum genialiter egit per bis quinque dies et iunctas ordine noctes. Et iam stellarum sublime coegerat agmen Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros rex venit et iuveni Silenum reddit alumno. 100Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit muneris arbitrium, gaudens altore recepto. Ille male usurus donis ait “effice, quidquid corpore contigero fulvum vertatur in aurum.” Adnuit optatis nocituraque munera solvit 105Liber, et indoluit, quod non meliora petisset. Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros pollicitique fidem tangendo singula temptat Vixque sibi credens non alta fronde virentem ilice detraxit virgam: virga aurea facta est. 110Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro. Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti massa fit. Arentes Cereris decerpsit aristas: aurea messis erat. Demptum tenet arbore pomum: Hesperidas donasse putes. Si postibus altis 115admovit digitos, postes radiare videntur. Ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis, unda fluens palmis Danaen eludere posset. Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens omnia. Gaudenti mensas posuere ministri 120exstructas dapibus nec tostae frugis egentes. Tum vero, sive ille sua Cerealia dextra munera contigerat, Cerealia dona rigebant, sive dapes avido convellere dente parabat, lammina fulva dapes admoto dente premebat. 125Miscuerat puris auctorem muneris undis: fusile per rictus aurum fluitare videres. Attonitus novitate mali, divesque miserque, effugere optat opes et, quae modo voverat, odit. Copia nulla famem relevat; sitis arida guttur 130urit, et inviso meritus torquetur ab auro Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens “da veniam, Lenaee pater! peccavimus,” inquit, “sed miserere, precor, speciosoque eripe damno.” Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem 135restituit factique fide data munera solvit “Neve male optato maneas circumlitus auro, vade” ait “ad magnis vicinum Sardibus amnem perque iugum ripae labentibus obvius undis carpe viam, donec venias ad fluminis ortus, 140spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit, subde caput corpusque simul, simul elue crimen.” Rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit flumen et humano de corpore cessit in amnem. Nunc quoque iam veteris percepto semine venae 145arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

Midae aures.

146Ille, perosus opes, silvas et rura colebat Panaque montanis habitantem semper in antris. Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante, rursus erant domino stultae praecordia mentis. 150Nam freta prospiciens late riget arduus alto Tmolus in adscensu, clivoque extensus utroque Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis. Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis et leve cerata modulatur harundine carmen, 155ausus Apollineos prae se contemnere cantus, iudice sub Tmolo certamen venit ad impar. Monte suo senior iudex consedit et aures liberat arboribus: quercu coma caerula tantum cingitur, et pendent circum cava tempora glandes. 160Isque deum pecoris spectans “in indice” dixit “nulla mora est.” Calamis agrestibus insonat ille barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) carmine delenit. Post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est. 165Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla, instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva; tenuit manus altera plectrum. Artificis status ipse fuit. Tum stamina docto 170pollice sollicitat, quorum dulcedine captus Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas. Iudicium sanctique placet sententia montis omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur unius sermone Midae; nec Delius aures 175humanam stolidas patitur retinere figuram, sed trahit in spatium villisque albentibus implet instabilesque imas facit et dat posse moveri, cetera sunt hominis: partem damnatur in unam induiturque aures lente gradientis aselli. 180Ille quidem celare cupit, turpisque pudore tempora purpureis temptat velare tiaris. Sed solitus longos ferro resecare capillos viderat hoc famulus. Qui cum nec prodere visum dedecus auderet, cupiens efferre sub auras, 185nec posset reticere tamen, secedit humumque effodit et, domini quales adspexerit aures, voce refert parva terraeque inmurmurat haustae, indiciumque suae vocis tellure regesta obruit et scrobibus tacitus discedit opertis. 190Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus coepit et, ut primum pleno maturuit anno, prodidit agricolam: leni nam motus ab austro obruta verba refert dominique coarguit aures.

Laomedon. Hesione.

194Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus 195angustum citra pontum Nepheleidos Helles Laomedonteis Latoius adstitit arvis. Dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti. Inde novae primum moliri moenia Troiae 200Laomedonta videt susceptaque magna labore crescere difficili nec opes exposcere parvas cumque tridentigero tumidi genitore profundi mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno aedificat muros, pactus pro moenibus aurum. 205Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria verbis. “Non impune feres” rector maris inquit et omnes inclinavit aquas ad avarae litora Troiae, inque freti formam terras complevit opesque 210abstulit agricolis et fluctibus obruit agros. Poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro poscitur aequoreo; quam dura ad saxa revinctam vindicat Alcides promissaque munera, dictos poscit equos, tantique operis mercede negata 215bis periura capit superatae moenia Troiae. Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit, Hesioneque data potitur. Nam coniuge Peleus clarus erat diva: nec avi magis ille superbus nomine, quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti 220contigit haud uni, coniunx dea contigit uni.

Peleus et Thetis.

221Namque senex Thetidi Proteus “dea” dixerat “undae, concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis acta patris vincet maiorque vocabitur illo.” Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet, 225quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes, Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit in suaque Aeaciden succedere vota nepotem iussit et amplexus in virginis ire marinae. Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus: 230bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda, portus erat (summis inductum est aequor harenis); litus habet solidum, quod nec vestigia servet nec remoretur iter, nec opertum pendeat alga. Myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis 235et specus in medio (natura factus an arte, ambiguum, magis arte tamen), quo saepe venire frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas. Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas, occupat: et quoniam precibus temptata repugnas, 240vim parat, innectens ambobus colla lacertis. Quod nisi venisses variatis saepe figuris ad solitas artes, auso foret ille potitus. Sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat), nunc gravis arbor eras (haerebat in arbore Peleus), 245tertia forma fuit maculosae tigridis: illa territus Aeacides a corpore bracchia solvit. Isque deos pelagi vino super aequora fuso et pecoris fibris et fumo turis adorat, donec Carpathius medio de gurgite vates 250“Aeacide,” dixit, “thalamis potiere petitis! Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro, ignaram laqueis vincloque innecte tenaci. Nec te decipiat centum mentita figuras, sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet!” 255Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum admisitque suos in verba novissima fluctus. Pronus erat Titan inclinatoque tenebat Hesperium temone fretum, cum pulchra relecto Nereis ingreditur consueta cubilia saxo. 260Vix bene virgineos Peleus invaserat artus, illa novat formas, donec sua membra teneri sentit et in partes diversas bracchia tendi. Tum demum ingemuit, “neque” ait “sine numine vincis” exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros 265et potitur votis ingentique implet Achille.

Peleus apud Ceycem.

266Felix et nato, felix et coniuge Peleus et cui, si demas iugulati crimina Phoci, omnia contigerant. Fraterno sanguine sontem expulsumque domo patria Trachinia tellus 270accipit. Hic regnum sine vi, sine caede regebat Lucifero genitore satus patriumque nitorem ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum. Quo postquam Aeacides fessus curaque viaque 275venit et intravit paucis comitantibus urbem, quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat, haud procul a muris sub opaca valle reliquit, copia cum facta est adeundi prima tyranni, velamenta manu praetendens supplice, qui sit 280se quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat mentiturque fugae causam: petit, urbe vel agro se iuvet. Hunc contra placido Trachinius ore talibus adloquitur: “Mediae quoque commoda plebi nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus. 285Adicis huic animo momento potentia, clarum nomen avumque Iovem. Ne tempora perde precando! Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato, qualiacumque vides! Utinam meliora videres!' Et flebat: moveat tantos quae causa dolores, 290Peleusque comitesque rogant. Quibus ille profatur: “Forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes terret aves, semper pennas habuisse putetis: acer erat belloque ferox ad vimque paratus, 295nomine Daedalion. Illo genitore creatis, qui vocat auroram caeloque novissimus exit, (cura mihi pax est) pacis mihi cura tenendae coniugiique fuit, fratri fera bella placebant: illius virtus reges gentesque subegit, 300quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas. Nata erat huic Chione. Quae dotatissima forma mille procos habuit, bis septem nubilis annis. Forte revertentes Phoebus Maiaque creatus, ille suis Delphis, hic vertice Cylleneo, 305videre hanc pariter, pariter traxere calorem. Spem veneris differt in tempora noctis Apollo, non fert ille moras virgaque movente soporem virginis os tangit: tactu iacet illa potenti vimque dei patitur. Nox caelum sparserat astris: 310Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit. Ut sua maturus complevit tempora venter, alipedis de stirpe dei versuta propago nascitur, Autolycus, furtum ingeniosus ad omne, candida de nigris et de candentibus atra 315qui facere adsuerat, patriae non degener artis; nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos) carmine vocali clarus citharaque Philammon. Quid peperisse duos et dis placuisse duobus et forti genitore et progenitore Tonanti 320esse satam prodest? An obest quoque gloria? multis Offuit, huic certe! Quae se praeferre Dianae sustinuit faciemque deae culpavit. At illi ira ferox mota est “factis” que “placebimus” inquit. Nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam 325impulit et meritam traiecit harundine linguam. Lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur, conantemque loqui cum sanguine vita reliquit. Quo miser amplexus ego tum patriumque dolorem corde tuli fratrique pio solacia dixi! 330Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti accipit et natam delamentatur ademptam. Ut vero ardentem vidit, quater impetus illi in medios fuit ire rogos; quater inde repulsus concita membra fugae mandat similisque iuvenco 335spicula crabronum pressa cervice gerenti, qua via nulla, ruit. Iam tum mihi currere visus plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares. Effugit ergo omnes veloxque cupidine leti vertice Parnasi potitur. Miseratus Apollo, 340cum se Daedalion saxo misisset ab alto, fecit avem et subitis pendentem sustulit alis oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos, virtutem antiquam, maiores corpore vires. Et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes 345saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.” Quae dum Lucifero genitus miracula narrat de consorte suo, cursu festinus anhelo advolat armenti custos Phoceus Onetor et “Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum 350cladis” ait. Quodcumque ferat, iubet edere Peleus, pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris. Ille refert: “Fessos ad litora curva iuvencos adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe tantum respiceret, quantum superesse videret; 355parsque boum fulvis genua inclinarat harenis latarumque iacens campos spectabat aquarum, pars gradibus tardis illuc errabat et illuc, nant alii celsoque exstant super aequora collo. Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro, 360sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto. Nereides Nereusque tenent: hos navita ponti edidit esse deos, dum retia litore siccat. Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem. 365Inde fragore gravi strepitus loca proxima terret belua vasta, lupus! Udisque paludibus exit, oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus, fulmineus, rubra suffusus lumina flamma. Qui quamquam saevit pariter rabieque fameque, 370acrior est rabie: neque enim ieiunia curat caede boum diramque famem finire, sed omne vulnerat armentum sternitque hostiliter omne. Pars quoque de nobis funesto saucia morsu, dum defensamus, leto est data. Sanguine litus 375undaque prima rubet demugitaeque paludes. — Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit: dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma, arma capessamus coniunctaque tela feramus!” Dixerat agrestis; nec Pelea damna movebant, 380sed, memor admissi, Nereida conligit orbam damna sua inferias exstincto mittere Phoco. Induere arma viros violentaque sumere tela rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu 385prosilit et, nondum totos ornata capillos, disicit hos ipsos, colloque infusa mariti, mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur et lacrimis, animasque duas ut servet in una. Aeacides illi: “Pulchros, regina, piosque 390pone metus! Plena est promissi gratia vestri. Non placet arma mihi contra nova monstra moveri: numen adorandum pelagi est.” Erat ardua turris arce focus summa, fessis loca grata carinis. Adscendunt illuc stratosque in litore tauros 395cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento ore ferum, longos infectum sanguine villos. Inde manus tendens in aperti litora ponti caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram, orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis 400flectitur Aeacidae: Thetis hanc pro coniuge supplex accepit veniam. Sed enim revocatus ab acri caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper, donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae marmore mutavit. Corpus praeterque colorem 405omnia servavit: lapidis color indicat illum iam non esse lupum, iam non debere timeri. Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra fata sinunt: Magnetas adit vagus exul et illic sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.

Ceyx et Alcyone. Somnus.

410Interea fratrisque sui fratremque secutis anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx, consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes, ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas. 415Consilii tamen ante sui, fidissima, certam te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus ossa receperunt, buxoque simillimus ora pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis. Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit, 420singultuque pias interrumpente querellas “quae mea culpa tuam,” dixit “carissime, mentem vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat? Iam potes Alcyone securus abesse relicta? Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens? 425At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo, non etiam metuam, curaeque timore carebunt. Aequora me terrent et ponti tristis imago: et laceras nuper tabulas in litore vidi, et saepe in tumulis sine corpore nomina legi. 430Neve tuum fallax animum fiducia tangat, quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes contineat ventos et, cum velit, aequora placet! Cum semel emissi tenuerunt aequora venti, nil illis vetitum est, incommendataque tellus 435omnis et omne fretum est. Caeli quoque nubila vexant excutiuntque feri rutilos concursibus ignes. Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna parva domo vidi), magis hos reor esse timendos. Quod tua si flecti precibus sententia nullis, 440care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi, me quoque tolle simul. Certe iactabimur una, nec nisi quae patiar, metuam: pariterque feremus, quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.” Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur 445sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est. Sed neque propositos pelagi dimittere cursus, nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli, multaque respondit timidum solantia pectus. Non tamen idcirco causam probat; addidit illis 450hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem: “Longa quidem est nobis omnis mora: sed tibi iuro per patrios ignes, si me modo fata remittant, ante reversurum, quam luna bis impleat orbem.” His ubi promissis spes est admota recursus, 455protinus eductam navalibus aequore tingi armarique suis pinum iubet armamentis. Qua rursus visa, veluti praesaga futuri, horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas amplexusque dedit, tristique miserrima tandem 460ore “vale” dixit conlapsaque corpore toto est. Ast iuvenes, quaerente moras Ceyce, reducunt ordinibus geminis ad fortia pectora remos aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa umentes oculos, stantemque in puppe relicta 465concussaque manu dantem sibi signa maritum prima videt redditque notas; ubi terra recessit longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus, dum licet, insequitur fugientem lumine pinum. Haec quoque ut haud poterat, spatio submota, videri, 470vela tamen spectat summo fluitantia malo; ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum seque toro ponit; renovat lectusque locusque Alcyonae lacrimas et, quae pars, admonet, absit. Portibus exierant, et moverat aura rudentes: 475obvertit lateri pendentes navita remos cornuaque in summa locat arbore totaque malo carbasa deducit venientesque accipit auras. Aut minus, aut certe medium non amplius aequor puppe secabatur, longeque erat utraque tellus, 480cum mare sub noctem tumidis albescere coepit fluctibus et praeceps spirare valentius eurus. “Ardua iamdudum demittite cornua” rector clamat “et antemnis totum subnectite velum.” Hic iubet: impediunt adversae iussa procellae, 485nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam. Sponte tamen properant alii subducere remos, pars munire latus, pars ventis vela negare. Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor, hic rapit antemnas. Quae dum sine lege geruntur, 490aspera crescit hiems, omnique e parte feroces bella gerunt venti fretaque indignantia miscent. Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur scire ratis rector, nec, quid iubeatve velitve: tanta mali moles tantoque potentior arte est. 495Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes, undarum incursu gravis unda, tonitribus aether. Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur pontus et inductas adspergine tangere nubes; et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas, 500concolor est illis, Stygia modo nigrior unda, sternitur interdum spumisque sonantibus albet. Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis, et nunc sublimis veluti de vertice montis despicere in valles imumque Acheronta videtur, 505nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, suspicere inferno summum de gurgite caelum. Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim cum laceras aries ballistave concutit arces. 510Utque solent sumptis incursu viribus ire pectore in arma feri protentaque tela leones, sic ubi se ventis admiserat unda coortis, ibat in arma ratis multoque erat altior illis. Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae 515rima patet praebetque viam letalibus undis. Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres, inque fretum credas totum descendere caelum, inque plagas caeli tumefactum adscendere pontum. Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis 520aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether, caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque. Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen fulmina: fulmineis ardescunt ignibus ignes. Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae 525fluctus; et ut miles, numero praestantior omni, cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis, spe potitur tandem laudisque accensus amore inter mille viros murum tamen occupat unus, sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus, 530vastius insurgens decimae ruit impetus undae; nec prius absistit fessam oppugnare carinam, quam velut in captae descendat moenia navis. Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum, pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes, 535quam solet urbs, aliis murum fodientibus extra atque aliis murum, trepidare, tenentibus intus. Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur, quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes. Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos, 540funera quos maneant: hic votis numen adorat bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens poscit opem, subeunt illi fraterque parensque, huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est. Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore 545nulla nisi Alcyone est; et cum desideret unam, gaudet abesse tamen. Patriae quoque vellet ad oras respicere inque domum supremos vertere vultus, verum ubi sit, nescit; tanta vertigine pontus fervet, et inducta piceis e nubibus umbra 550omne latet caelum, duplicataque noctis imago est. Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos 555sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum, gurgite pressa gravi neque in aera reddita, fato functa suo est: alii partes et membra carinae 560trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat, fragmina navigii Ceyx socerumque patremque invocat heu! frustra. Sed plurima nantis in ore Alcyone coniunx: illam meminitque refertque, illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus, 565optat et exanimis manibus tumuletur amicis. Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus, nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis. Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum frangitur et rupta mersum caput obruit unda. 570Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses illa luce fuit, quoniamque excedere caelo non licuit, densis texit sua nubibus ora. Aeolis interea tantorum ignara malorum dinumerat noctes, et iam, quas induat ille 575festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille, ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes. Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat, ante tamen cunctos Iunonis templa colebat proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras 580utque foret sospes coniunx suus utque rediret, optabat, nullamque sibi praeferret; at illi hoc de tot votis poterat contingere solum. At dea non ultra pro functo morte rogari sustinet; utque manus funestas arceat aris, 585“Iri, meae” dixit “fidissima nuntia vocis, vise soporiferam Somni velociter aulam exstinctique iube Ceycis imagine mittat somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.” Dixerat: induitur velamina mille colorum 590Iris, et arcuato caelum curvamine signans tecta petit iussi sub nube latentia regis. Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni: quo numquam radiis oriens mediusve cadensve 595Phoebus adire potest. Nebulae caligine mixtae exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis. Non vigil ales ibi cristati cantibus oris evocat auroram, nec voce silentia rumpunt sollicitive canes canibusve sagacior anser. 600Non fera, non pecudes, non moti flamine rami humanaeve sonum reddunt convicia linguae: muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens invitat somnos crepitantibus unda lapillis. 605Ante fores antri fecunda papavera florent innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem nox legit et spargit per opacas umida terras. Ianua nec verso stridores cardine reddit: nulla domo tota, custos in limine nullus. 610At medio torus est ebeno sublimis in antro, plumeus, unicolor, pullo velamine tectus: quo cubat ipse deus membris languore solutis. Hunc circa passim varias imitantia formas somnia vana iacent totidem, quot messis aristas, 615silva gerit frondes, eiectas litus harenas. Quo simul intravit manibusque obstantia virgo somnia dimovit, vestis fulgore reluxit sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes vix oculos tollens iterumque iterumque relabens 620summaque percutiens nutanti pectora mento, excussit tandem sibi se; cubitoque levatus, quid veniat (cognovit enim), scitatur. At illa: “Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris 625fessa ministeriis mulces reparasque labori, somnia, quae veras aequent imitantia formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant. Imperat hoc Iuno.” Postquam mandata peregit, 630Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis vim poterat), labique ut somnum sensit in artus, effugit et remeat per quos modo venerat arcus. At pater e populo natorum mille suorum excitat artificem simulatoremque figurae 635Morphea: non illic quisquam sollertius alter exprimit incessus vultumque sonumque loquendi. Adicit et vestes et consuetissima cuique verba; sed hic solos homines imitatur, at alter fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens: 640hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus nominat. Est etiam diversae tertius artis Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit. Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus 645nocte solent, populos alii plebemque pererrant. Praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus eligit: et rursus molli languore solutus deposuitque caput stratoque recondidit alto. 650Ille volat nullos strepitus facientibus alis per tenebras intraque morae breve tempus in urbem pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis in faciem Ceycis abit sumptaque figura luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis, 655coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis. Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso, haec ait: “Agnoscis Ceyca, miserrima coniunx? An mea mutata est facies? Nunc respice! nosces 660inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram. Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt: occidimus! Falso tibi me promittere noli! Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem auster et ingenti iactatam flamine solvit, 665oraque nostra, tuum frustra clamantia nomen, implerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor ambiguus, non ista vagis rumoribus audis: ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo. Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me 670indeploratum sub inania Tartara mitte.” Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa crederet esse sui: fletus quoque fundere veros visus erat, gestumque manus Ceycis habebat. Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos 675per somnum, corpusque petens amplectitur auras exclamatque “mane! quo te rapis? ibimus una!” Voce sua specieque viri turbata soporem excutit et primo, si sit, circumspicit, illic, qui modo visus erat: nam moti voce ministri 680intulerant lumen. Postquam non invenit usquam, percutit ora manu laniatque a pectore vestes pectoraque ipsa ferit, nec crines solvere curat: scindit et altrici, quae luctus causa, roganti “nulla est Alcyone, nulla est!” ait. “Occidit una 685cum Ceyce suo! Solantia tollite verba! Naufragus interiit! Vidi agnovique manusque ad discedentem cupiens retinere, tetendi. Umbra fuit, — sed et umbra tamen manifesta virique vera mei! Non ille quidem, si quaeris, habebat 690adsuetos vultus, nec quo prius, ore nitebat: pallentem nudumque et adhuc umente capillo infelix vidi. Stetit hoc miserabilis ipse ecce loco!” (et quaerit, vestigia siqua supersint) “Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam, 695et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam. At certe vellem, quoniam periturus abibas, me quoque duxisses! Multum fuit utile tecum ire mihi: neque enim de vitae tempore quicquam non simul egissem, nec mors discreta fuisset. 700Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens, et sine me me pontus habet. Crudelior ipso sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar longius et tanto pugnem superesse dolori. Sed neque pugnabo, nec te, miserande, relinquam 705et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro si non urna, tamen iunget nos littera: si non ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.” Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur. 710Mane erat, egreditur tectis ad litus et illum maesta locum repetit, de quo spectarat euntem. Dumque moratur ibi, dumque “hic retinacula solvit, hoc mihi discedens dedit oscula litore” dicit, 715prospicit: in liquida, spatio distante, tuetur nescio quid quasi corpus, aqua. Primoque, quid illud esset, erat dubium; postquam paulum appulit unda, et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat, qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est 720et, tamquam ignoto lacrimam daret, “heu! miser” inquit “quisquis es, et siqua est coniunx tibi!” Fluctibus actum fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur, hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae admotum terrae, iam quod cognoscere posset, 725cernit: erat coniunx. “Ille est!” exclamat et una ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes ad Ceyca manus “sic, o carissime coniunx, sic ad me, miserande, redis?” ait. Adiacet undis facta manu moles, quae primas aequoris undas 730frangit et incursus quae praedelassat aquarum. Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat percutiensque levem modo natis aera pennis stringebat summas ales miserabilis undas. Dumque volat, maesto similem plenumque querellae 735ora dedere sonum tenui crepitantia rostro. Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus, dilectos artus amplexa recentibus alis frigida nequiquam duro dedit oscula rostro. Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae 740tollere sit visus, populus dubitabat: at ille senserat, et tandem superis miserantibus, ambo alite mutantur. Fatis obnoxius isdem tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes, 745perque dies placidos hiberno tempore septem incubat Alcyone pendentibus aequore nidis. Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

Aesacos.

749Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes 750spectat et ad finem servatos laudat amores; proximus, aut idem, si fors tulit, “hic quoque,” dixit “quem mare carpentem substrictaque crura gerentem adspicis” (ostendens spatiosum in guttura mergum), “regia progenies: sunt si descendere ad ipsum 755ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae tempora sortitus. Frater fuit Hectoris iste: qui nisi sensisset prima nova fata iuventa, 760forsitan inferius non Hectore nomen haberet, quamvis est illum proles enixa Dymantis, Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni. Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula 765secretos montes et inambitiosa colebat rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat. Non agreste tamen nec inexpugnabile amori pectus habens silvas captatam saepe per omnes adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa 770iniectos umeris siccantem sole capillos. Visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum cerva lupum longeque lacu deprensa relicto accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros insequitur celeremque metu celer urget amore: 775ecce latens herba coluber fugientis adunco dente pedem strinxit virusque in corpore liquit; cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens exanimem clamatque “piget, piget esse secutum! Sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti. 780Perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue, a me causa data est. Ego sum sceleratior illo, qui tibi morte mea mortis solacia mittam.” Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda, decidit in pontum. Tethys miserata cadentem 785molliter excepit nantemque per aequora pennis texit, et optatae non est data copia mortis. Indignatur amans invitum vivere cogi obstarique animae misera de sede volenti exire. Utque novas umeris adsumpserat alas, 790subvolat atque iterum corpus super aequora mittit. Pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum pronus abit letique viam sine fine retemptat. Fecit amor maciem: longa internodia crurum, longa manet cervix, caput est a corpore longe; 795aequor amat nomenque manet, quia mergitur, illi.”

Texto latino: P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV, ed. Hugo Magnus (Gotha: F. A. Perthes, 1892). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.