Metamorphoses · Publius Ovidius Naso

Liber XIII

Livro 13 de 15 · edição de Hugo Magnus (1892) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (6)
  1. Armorum iudicium. Aiax.
  2. Hecuba.
  3. Memnon.
  4. Aeneas apud Anium. Scylla.
  5. Acis et Galatea. Polyphemus.
  6. Glaucus.

Armorum iudicium. Aiax.

1Consedere duces, et vulgi stante corona surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax, utque erat impatiens irae, Sigeia torvo litora respexit classemque in litore vultu 5intendensque manus “agimus, pro Iuppiter!” inquit “ante rates causam, et mecum confertur Ulixes! At non Hectoreis dubitavit cedere flammis, quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi. Tutius est igitur fictis contendere verbis, 10quam pugnare manu! Sed nec mihi dicere promptum, nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci quantum acie valeo, tantum valet iste loquendo. Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi, esse reor: vidistis enim. Sua narret Ulixes, 15quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est. Praemia magna peto, fateor; sed demit honorem aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum, sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes. Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius, 20quod, cum victus erit, mecum certasse feretur. Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset, nobilitate potens essem, Telamone creatus, moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit litoraque intravit Pagasaea Colcha carina. 25Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget. Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax. Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi, 30si mihi cum magno non est communis Achille: frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi inseris Aeacidis alienae nomina gentis? An quod in arma prior nulloque sub indice veni, 35arma neganda mihi, potiorque videbitur ille, ultima qui cepit detrectavitque furore militiam ficto, donec sollertior isto et sibi inutilior timidi commenta retexit Naupliades animi vitataque traxit ad arma? 40Optima num sumat, quia sumere noluit ulla: nos inhonorati et donis patruelibus orbi, obtulimus quia nos ad prima pericula, simus? Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces 45hortator scelerum. Non te, Poeantia proles, expositum Lemnos nostro cum crimine haberet! Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris quae meruit: quae, si di sunt, non vana precaris! 50Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma, heu! pars una ducum, quo successore sagittae Herculis utuntur, fractus morboque fameque velaturque aliturque avibus, volucresque petendo debita Troianis exercet spicula fatis. 55Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen; mallet et infelix Palamedes esse relictus: viveret aut certe letum sine crimine haberet! Quem male convicti nimium memor iste furoris prodere rem Danaam finxit fictumque probavit 60crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum. Ergo aut exsilio vires subduxit Achivis, aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes. Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat, haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen 65esse rear nullum. Qui cum imploraret Ulixem vulnere tardus equi fessusque senilibus annis, proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum corripuit trepidoque fugam exprobravit amico. 70Adspiciunt oculis superi mortalia iustis! En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse. Conclamat socios: adsum videoque trementem pallentemque metu et metuentem morte futura; 75opposui molem clipei texique iacentem servavique animam (minimum est hic laudis) inertem. Si perstas certare, locum redeamus in illum: redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem post clipeumque late et mecum contende sub illo! 80At postquam eripui, cui standi vulnera vires non dederant, nullo tardatus vulnere fugit. Hector adest secumque deos in proelia ducit, quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe, sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris. 85Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem eminus ingenti resupinum pondere fudi, hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi, et vestrae valuere preces! Si quaeritis huius 90fortunam pugnae, non sum superatus ab illo. Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes? Nempe ego mille meo protexi pectore puppes, spem vestri reditus: date pro tot navibus arma! 95Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis, quam mihi, maior honos, coniunctaque gloria nostra est, atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur. Conferat his Ithacus Rhesum imbellemque Dolona Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum: 100luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto. Si semel ista datis meritis tam vilibus arma, dividite, et pars sit maior Diomedis in illis! Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis rem gerit et furtis incautum decipit hostem? 105Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro insidias prodet manifestabitque latentem. Sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque Pelias hasta potest imbellibus esse lacertis, 110nec clipeus vasti concretus imagine mundi conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae: debilitaturum quid te petis, Improbe, munus? Quod tibi si populi donaverit error Achivi, cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste, 115et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis, tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti. Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus, integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo mille patet plagis, novus est successor habendus. 120Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo! Arma viri fortis medios mittantur in hostes: inde iubete peti et referentem ornate relatis?” Finierat Telamone satus vulgique secutum ultima murmur erat, donec Laertius heros 125adstitit atque oculos paulum tellure moratos sustulit ad proceres exspectatoque resolvit ora sono; neque abest facundis gratia dictis. “Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi, non foret ambiguus tanti certaminis heres, 130tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille. Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt fata” (manuque simul veluti lacrimantia tersit lumina), “quis magno melius succedit Achilli, quam per quem magnus Danais successit Achilles? 135Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur, neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi, profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est, quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est, invidia careat, bona nec sua quisque recuset. 140Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi, vix ea nostra voco; sed enim quia rettulit Aiax esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo. Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi, 145Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exsul. Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis altera nobilitas: deus est in utroque parente. Sed neque materno quod sum generosior ortu, nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons, 150proposita arma peto: meritis expendite causam, dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt, Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo, sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis! Aut si proximitas primusque requiritur heres, 155est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi. Quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur! Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli: num petit ille tamen? num si petat, auferat illa? Ergo operum quoniam nudum certamen habetur: 160plura quidem feci, quam quae comprendere dictis in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar. Praescia venturi genetrix Nereia leti dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis. 165Arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti “nate dea,” dixi “tibi se peritura reservant Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?” 170iniecique manum fortemque ad fortia misi. Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta pugnantem domui, victum orantemque refeci; quod Thebae cecidere, meum est, me credite Lesbon, me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes, 175et Scyrum cepisse, mea concussa putate procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra, utque alias taceam, qui saevum perdere posset Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector. Illis haec armis, quibus est inventus Achilles, 180arma peto: vivo dederam, post fata reposco. — Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes Aulidaque Euboicam complerunt mille carinae, exspectata diu, nulla aut contraria classi flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes 185inmeritam saevae natam mactare Dianae. Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis atque in rege tamen pater est. Ego mite parentis ingenium verbis ad publica commoda verti. Nunc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides!) 190difficilem tenui sub iniquo iudice causam. Hunc tamen utilitas populi fraterque datique summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset. Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu decipienda fuit: quo si Telamonius isset, 195orba suis essent etiamnum lintea ventis. Mittor et Iliacas audax orator ad arces, visaque et intrata est altae mihi curia Troiae (plenaque adhuc erat illa viris), interritus egi, quam mihi mandarat communis Graecia causam, 200accusoque Parim praedamque Helenamque reposco et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum. At Paris et fratres et qui rapuere sub illo, ni tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas, primaque lux nostri tecum fuit illa pericli. 205Longa referre mora est, quae consilioque manuque utiliter feci spatiosi tempore belli. Post acies primas urbis se moenibus hostes continuere diu, nec aperti copia Martis ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno. 210Quid facis interea, qui nil nisi proelia, nosti? Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris, hostibus insidior, fossas munimine cingo, consolor socios, ut longi taedia belli mente ferant placida, doceo, quo simus alendi 215armandique modo, mittor, quo postulat usus. Ecce Iovis monitu, deceptus imagine somni, rex iubet incepti curam dimittere belli. Ille potest auctore suam defendere vocem: non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat, 220quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros? Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur! Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti. Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre, cum tu terga dares inhonestaque vela parares. 225Nec mora, “quid facitis? quae vos dementia” dixi “concitat, o socii? captam dimittite Troiam! Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?” Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum fecerat, aversos profuga de classe reduxi. nec Telamoniades etiam nunc hiscere quicquam audet, at ausus erat reges incessere dictis Thersites etiam, per me haud impune protervus! Erigor et trepidos cives exhortor in hostem 235amissamque mea virtutem voce reposco. Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi. Denique de Danais quis te laudatve petitve? At sua Tydides mecum communicat acta, 240me probat et socio semper confidit Ulixe. Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum a Diomede legi (nec me sors ire iubebat!), si tamen et spreto noctisque hostisque periclo ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona 245interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi prodere, et edidici, quid perfida Troia pararet. Omnia cognoram, nec, quod specularer, habebam, et iam promissa poteram cum laude reverti. Haud contentus eo petii tentoria Rhesi 250inque suis ipsum castris comitesque peremi atque ita captivo victor votisque potitus ingredior curru laetos imitante triumphos; cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis, arma negate mihi, fueritque benignior Aiax! 255Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro devastata meo? Cum multo sanguine fudi Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque, exitioque dedi cum Chersidamante Thoona 260et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum quique minus celebres nostra sub moenibus urbis procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives, ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis: adspicite en!” vestemque manu deduxit et “haec sunt 265pectora semper” ait “vestris exercita rebus. At nil impendit per tot Telamonius annos sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus! Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga arma tulisse refert contra Troasque Iovemque? 270Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne detractare meum est), sed ne communia solus occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem, reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas ab arsuris cum defensore carinis. 275Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis se putat, oblitus regisque ducumque meique, nonus in officio et praelatus munere sortis. Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo! 280Me miserum, quanto cogor meminisse dolore temporis illius, quo Graium murus, Achilles procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque tardarunt, quin corpus humo sublime referrem. His umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis. 285et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro! Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires, est animus certe vestros sensurus honores. Scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, 290artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret? neque enim clipei caelamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton diversasque urbes nitidumque Orionis ensem: Quid quod me duri fugientem munera belli arguit incepto serum accessisse labori, nec se magnanimo maledicere sentit Achilli? Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo; 300si mora pro culpa est, ego sum maturior illo. Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem, primaque sunt illis data tempora, cetera vobis. Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen cum tanto commune viro: deprensus Ulixis 305ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes! Neve in me stolidae convicia fundere linguae admiremur eum, vobis quoque digna pudore obicit. An falso Palameden crimine turpe est accusasse mihi, vobis damnasse decorum? 310Sed neque Naupliades facinus defendere tantum tamque patens valuit, nec vos audistis in illo crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant. Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos, esse reus merui: factum defendite vestrum, 315consensistis enim. Nec me suasisse negabo, ut se subtraheret bellique viaeque labori temptaretque feros requie finire dolores. Paruit et vivit! Non haec sententia tantum fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem. 320Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt, ne mandate mihi: melius Telamonius ibit eloquioque virum morbis iraque furentem molliet aut aliqua producet callidus arte. Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide 325stabit et auxilium promittet Achaia Troiae, quam, cessante meo pro vestris pectore rebus, Aiacis stolidi Danais sollertia prosit! Sis licet infestus sociis regique mihique, dure Philoctete, licet exsecrere meumque 330devoveas sine fine caput cupiasque dolenti me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem, te tamen adgrediar mecumque reducere nitar, tamque tuis potiar (faveat Fortuna!) sagittis, 335quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus, quam responsa deum Troianaque fata retexi, quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae hostibus e mediis. Et se mihi comparat Aiax? Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo: 340fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes ire per excubias et se committere nocti perque feros enses non tantum moenia Troum, verum etiam summas arces intrare suaque 345eripere aede deam raptamque adferre per hostes? Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus gestasset laeva taurorum tergora septem. Illa nocte mihi Troiae victoria parta est, Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi! 350Desine Tydiden vultuque et murmure nobis ostentare meum: pars est sua laudis in illo. Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas, solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus. Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem 355esse nec indomitae deberi praemia dextrae, ipse quoque haec peteret, peteret moderatior Aiax Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus, nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem Meriones, peteret maioris frater Atridae: 360quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi, consiliis cessere meis. Tibi dextera bello utilis: ingenium est, quod eget moderamine nostro; tu vires sine mente geris, mihi cura futuri; tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum 365eligit Atrides; tu tantum corpore prodes, nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit remigis officium, quanto dux milite maior, tantum ego te supero; nec non in corpore nostro pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis. 370At vos, o proceres, vigili date praemia vestro, proque tot annorum cura, quibus anxius egi, hunc titulum meritis pensandum reddite nostris. Iam labor in fine est: obstantia fata removi altaque posse capi faciendo Pergama cepi. 375Per spes nunc socias casuraque moenia Troum perque deos oro, quos hosti nuper ademi, per siquid superest, quod sit sapienter agendum, siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est, 380este mei memores! Aut si mihi non datis arma, huic date!” — et ostendit signum fatale Minervae. Mota manus procerum est, et quid facundia posset, re patuit, fortisque viri tulit arma disertus. Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque 385sustinuit totiens, unam non sustinet iram, invictumque virum vicit dolor: arripit ensem et “meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes? Hoc” ait “utendum est in me mihi, quique cruore saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit, 390ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.” Dixit et in pectus tum demum vulnera passum, qua patuit ferro, letalem condidit ensem. Nec valuere manus infixum educere telum: expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus 395purpureum viridi genuit de caespite florem, qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus; littera communis mediis pueroque viroque incripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

Hecuba.

399Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis 400et veterum terras infames caede virorum vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas. Quae postquam ad Graios, domino comitante, revexit, imposita estque fero tandem manus ultima bello, Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis, exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem 410combiberat tracta atque comis antistita Phoebi non profecturas tendebat ad aethera palmas. Dardanidas matres patriorum signa deorum, dum licet, amplexas succensaque templa tenentes invidiosa trahunt victores praemia Grai. 415Mittitur Astyanax illis de turribus, unde pugnantem pro se proavitaque regna tuentem saepe videre patrem monstratum a matre solebat. Iamque viam suadet boreas, flatuque secundo carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis. 420“Troia, vale! rapimur” clamant, dant oscula terrae Troades et patriae fumantia tecta relinquunt. Ultima conscendit classem (miserabile visu!) in mediis Hecube natorum inventa sepulcris: prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem 425Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos; Hectoris in tumulo canum de vertice crinem, inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit. Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus, 430Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic regia dives erat, cui te commisit alendum clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis, consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas adiecisset opes, animi inritamen avari. 435Ut cecidit fortuna Phrygum, capit impius ensem rex Thracum iuguloque sui demisit alumni et, tamquam tolli cum corpore crimina possent, exanimem scopulo subiectas misit in undas. Litore Threicio classem religarat Atrides, 440dum mare pacatum, dum ventus amicior esset. Hic subito, quantus cum viveret esse solebat, exit humo late rupta similisque minanti temporis illius vultum referebat Achilles, quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro, 445“inmemores” que “mei disceditis” inquit “Achivi, obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae? Ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum, placet Achilleos mactata Polyxena manes!” Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae, 450rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat, fortis et infelix et plus quam femina virgo ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto. Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris admota est sensitque sibi fera sacra parari, 455utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem utque suo vidit figentem lumina vultu, utere iamdudum generoso sanguine!” dixit, “nulla mora est: aut tu iugulo vel pectore telum conde meo! (iugulumque simul pectusque retexit) Mors tantum vellem matrem mea fallere posset! Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis non mea mors illi, verum sua vita gemenda est. 465Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes, ite procul, si iusta peto, tactuque viriles virgineo removete manus! Acceptior illi, quisquis is est, quem caede mea placare paratis, liber erit sanguis. Siquos tamen ultima nostri 470verba movent oris (Priami vos filia regis, nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, sed lacrimis! Tunc, cum poterat, redimebat et auro.” Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat, 475non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos praebita coniecto rupit praecordia ferro. Illa super terram defecto poplite labens pertulit intrepidos ad fata novissima vultus. Tunc quoque cura fuit partes velare tegendas, 480cum caderet, castique decus servare pudoris. Troades excipiunt deploratosque recensent Priamidas et quid dederit domus una cruoris, teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx, regia dicta parens, Asiae florentis imago, 485nunc etiam praedae mala sors, quam victor Ulixes esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu edideras: dominum matri vix repperit Hector! Quae corpus complexa animae tam fortis inane, quas totiens patriae dederat natisque viroque, 490huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concreto in sanguine verrens plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit: “Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris, 495nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, pectus, et ne perdiderim quemquam sine caede meorum, tu quoque vulnus habes! At te, quia femina, rebar a ferro tutam: cecidisti et femina ferro, totque tuos idem fratres, te perdidit idem, 500exitium Troiae nostrique orbator, Achilles. At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis, “nunc certe,” dixi, “non est metuendus Achilles!rsquo; Nunc quoque mi metuendus erat: cinis ipse sepulti in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem. 505Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens, eventuque gravi finita est publica clades, — sed finita tamen; soli mihi Pergama restant, in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum, tot generis natisque potens nuribusque viroque, 510nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum, Penelopae munus; quae me data pensa trahentem matribus ostendens Ithacis “haec Hectoris illa est clara parens, haec est” dicet “Priameia coniunx!” Postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas 515maternos luctus, hostilia busta piasti! Inferias hosti peperi! Quo ferrea resto? Quidve moror? Quo me servas, annosa senectus? Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam, vivacem differtis anum? Quis posse putaret 520felicem Priamum post diruta Pergama dici? Felix morte sua est, nec te, mea nata, peremptam adspicit et vitam pariter regnumque reliquit. At, puto, funeribus dotabere, regia virgo, condeturque tuum monumentis corpus avitis. 525Non haec est fortuna domus: tibi munera matris contingent fletus peregrinaeque haustus harenae! Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus in breve sustineam, proles gratissima matri, nunc solus, quondam minimus de stirpe virili, 530has datus Ismario regi Polydorus in oras. Quid moror interea crudelia vulnera lymphis abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?” Dixit et ad litus passu processit anili, albentes lacerata comas. “Date, Troades, urnam” 535dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas: adspicit eiectum Polydori in litore corpus factaque Threiciis ingentia vulnera telis! Troades exclamant: obmutuit illa dolore, et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas 540devorat ipse dolor, duroque simillima saxo torpet et adversa figit modo lumina terra, interdum torvos sustollit ad aethera vultus, nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati vulnera praecipue, seque armat et instruit iram.” 545Qua simul exarsit, tamquam regina maneret, ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, utque furit catulo lactente orbata leaena signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram, 550non oblita animorum, annorum oblita suorum, vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis conloquiumque petit: nam se monstrare relictum velle latens illi, quod nato redderet, aurum. Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore 555in secreta venit. Tum blando callidus ore “tolle moras, Hecube,” dixit, “da munera nato! Omne fore illius quod das, quod et ante dedisti, per superos iuro.” Spectat truculenta loquentem falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira 560atque ita correpto captivarum agmina matrum invocat et digitos in perfida lumina condit expellitque genis oculos (facit ira nocentem) immergitque manus, foedataque sanguine sonti non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit. 565Clade sui Thracum gens inritata tyranni Troada telorum lapidumque incessere iactu coepit. At haec missum rauco cum murmure saxum morsibus insequitur, rictuque in verba parato latravit, conata loqui: locus exstat et ex re 570nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros. illius Troasque suos hostesque Pelasgos, illius fortuna deos quoque moverat omnes, sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque 575eventus Hecubam meruisse negaverit illos.

Memnon.

576Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis, cladibus et casu Troiaeque Hecubaeque moveri. Cura deam proprior luctusque domesticus angit Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis 580vidit Achillea pereuntem cuspide mater: vidit, et ille rubor, quo matutina rubescunt tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether. At non impositos supremis ignibus artus sustinuit spectare parens, sed crine soluto, 585sicut erat, magni genibus procumbere non est dedignata Iovis lacrimisque has addere voces: “Omnibus inferior, quas sustinet aureus aether (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem), diva tamen veni, non ut delubra diesque 590des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras. Si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem, tum cum luce nova noctis confinia servo, praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores: 595Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra pro patruo tulit arma suo primisque sub annis occidit a forti, sic vos voluistis, Achille. Da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem, summe deum rector, maternaque vulnera leni.” 600Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus nigrique volumine fumi infecere diem (veluti cum flumina natas exhalant nebulas, nec sol admittitur infra); atra favilla volat glomerataque corpus in unum 605densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis: pariter sonuere sorores innumerae, quibus est eadem natalis origo, 610terque rogum lustrant, et consonus exit in auras ter plangor: quarto seducunt castra volatu. Tam duo diversa populi de parte feroces bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras exercent alasque adversaque pectora iactant 615inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto corpora seque viro forti meminere creatas. praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo Memnonides dictae, cum sol duodena peregit signa, parentali moriturae voce rebellant. 620Ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est: luctibus est Aurora suis intenta, piasque nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

Aeneas apud Anium. Scylla.

623Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem 625fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros: de tantis opibus praedam pius eligit illam Ascaniumque suum profugaque per aequora classe fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum et Polydoreo manantem sanguine terram 630linquit et utilibus ventis aestuque secundo intrat Apollineam sociis comitantibus urbem. Hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus rite colebatur, temploque domoque recepit urbemque ostendit delubraque nota duasque 635Latona quondam stirpes pariente retentas. Ture dato flammis vinoque in tura profuso caesarumque boum fibris de more crematis regia tecta petunt positisque tapetibus altis munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho. 640Tum pius Anchises: “O Phoebi lecte sacerdos, fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi, bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?” Huic Anius niveis circumdata tempora vittis concutiens et tristis ait: “Non falleris, heros 645maxime: vidisti natorum quinque parentem, quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat!) paene vides orbum. Quod enim mihi filius absens auxilium, quem dicta suo de nomine tellus Andros habet pro patre locumque et regna tenentem? 650Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber femineae stirpi voto maiora fideque munera: nam tactu natarum cuncta mearum in segetem laticemque meri canaeque Minervae transformabantur, divesque erat usus in illis. 655Hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides, ne non ex aliqua vestram sensisse procellam nos quoque parte putes, armorum viribus usus abstrahit invitas gremio genitoris, alantque imperat Argolicam caelesti munere classem. 660Effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus, et totidem natis Andros fraterna petita est. Miles adest et, ni dedantur, bella minatur. Victa metu pietas: consortia corpora poenae dedidit (et timido possis ignoscere fratri: 665non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron, Hector erat, per quem decimum durastis in annum); iamque parabantur captivis vincla lacertis: illae tollentes etiamnum libera caelo bracchia “Bacche pater, fer opem!” dixere, tulitque 670muneris auctor opem, — si miro perdere more ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum; summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque coniugis in volucres, niveas abiere columbas.” 675Talibus atque aliis postquam convivia dictis implerunt, mensa somnum petiere remota, cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi: qui petere antiquam matrem cognataque iussit litora; prosequitur rex et dat munus ituris, 680Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti, cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris. Miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon Hyleus et longo caelaverat argumento. 685Urbs erat, et septem posses ostendere portas: hae pro nomine erant et, quae foret illa, docebant. Ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique effusaeque comas et apertae pectora matres significant luctum: nymphae quoque flere videntur 690siccatosque queri fontes, sine frondibus arbor nuda riget, rodunt arentia saxa capellae. Ecce facit mediis natas Orione Thebis, agmen femineum, iugulo dare pectus aperto, illas demisso per inertia vulnera telo 695pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem funeribus ferri celebrique in parte cremari, tum de virginea geminos exire favilla, ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronos nominat, et cineri materno ducere pompam. 700Hactenus antiquo signis fulgentibus aere, summus inaurato crater erat asper acantho. Nec leviora datis Troiani dona remittunt dantque sacerdoti custodem turis acerram, dant pateram claramque auro gemmisque coronam. 705Inde recordati Teucros a sanguine Teucri ducere principium, Cretam tenuere locique ferre diu nequiere Iovem, centumque relictis urbibus Ausonios optant contingere portus: saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos 710portubus infidis exterruit ales Aello. Et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis, praeter erant vecti: certatam lite deorum Ambraciam versique vident sub imagine saxum 715iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est, vocalemque sua terram Dodonida quercu Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso inpia subiectis fugere incendia pennis. Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis 720rura petunt, Epiros ab his regnataque vati Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur. Inde futurorum certi, quae cuncta fideli Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora pinnis, 725e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros, mollibus expositum zephyris Lilybaeon, ad arctos aequoris expertes spectat boreamque Peloros. Hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo sub noctem potitur Zanclaea classis harena. 730Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis infestat: vorat haec raptas revomitque carinas, illa feris atram canibus succingitur alvum, virginis ora gerens, et, si non omnia vates ficta reliquerunt aliquo quoque tempore virgo. 735Hanc multi petiere proci; quibus illa repulsis ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis, ibat et elusos iuvenum narrabat amores. Quam, dum pectendos praebet Galatea capillos, talibus adloquitur, referens suspiria, dictis: 740“Te tamen, o virgo, genus haud inmite virorum expetit, utque facis, potes his impune negare; At mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum, non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem 745effugere,” — et lacrimae vocem impediere loquentis. Quas ubi marmoreo detersit pollice virgo et solata deam est, “refer, o carissima,” dixit. “neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!” Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:

Acis et Galatea. Polyphemus.

750“Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus, magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, nostra tamen maior: nam me sibi iunxerat uni. Pulcher et octonis iterum natalibus actis signarat teneras dubia lanugine malas. 755Hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat. En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne Acidis in nobis fuerit praesentior, edam: par utrumque fuit. Pro quanta potentia regni est, Venus alma, tui! Nempe ille inmitis et ipsis 760horrendus silvis et visus ab hospite nullo impune et magni cum dis contemptor Olympi, quid sit amor, sensit validaque cupidine captus uritur, oblitus pecorum antrorumque suorum. Iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi, 765iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos, iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam et spectare feros in aqua et componere vultus. Caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris cessant, et tutae veniunt abeuntque carinae. 770Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen, Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales, terribilem Polyphemon adit “lumen” que, “quod unum fronte geris media, rapiet tibi” dixit “Ulixes!” Risit et “o vatum stolidissime, falleris,” inquit, 775“altera iam rapuit!” Sic frustra vera monentem spernit et aut gradiens ingenti litora passu degravat aut fessus sub opaca revertitur antra. Prominet in pontum cuneatus acumine longo collis utrumque latus circumfluit aequoris unda; 780huc ferus ascendit Cyclops mediusque resedit, lanigerae pecudes nullo ducente secutae. Cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum, ante pedes posita est, antemnis apta ferendis, sumptaque harundinibus compacta est fistula centum, 785senserunt toti pastoria sibila montes, senserunt undae; latitans ego rupe meique Acidis in gremio residens procul auribus hausi talia dicta meis auditaque verba notavi: “Candidior folio nivei, Galatea, ligustri, 790floridior pratis, longa procerior alno, splendidior vitro, tenero lascivior haedo, levior adsiduo detritis aequore conchis, solibus hibernis, aestiva gratior umbra, nobilior pomis, platano conspectior alta, 795lucidior glacie, matura dulcior uva, mollior et cygni plumis et lacte coacto saevior indomitis eadem Galatea iuvencis, durior annosa quercu, fallacior undis, 800lentior et salicis virgis et vitibus albis, his inmobilior scopulis, violentior amne, laudato pavone superbior, acrior igni, asperior tribulis, feta truculentior ursa, surdior aequoribus, calcato inmitior hydro, 805et, quod praecipue vellem tibi demere possem. Non tantum cervo claris latratibus acto, verum etiam ventis volucrique fugacior aura! At bene si noris, pigeat fugisse morasque ipsa tuas damnes et me retinere labores. 810Sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos, sunt auro similes longis in vitibus uvae, sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas. 815Ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna prunaque, non solum nigro liventia suco, verum etiam generosa novasque imitantia ceras. Nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt 820arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor. Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant, multas silva tegit, multae stabulantur in antris. Nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint: pauperis est numerare pecus! De laudibus harum 825nil mihi credideris: praesens potes ipse videre, ut vix circueant distentum cruribus uber. Sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni, sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi. Lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda 830servatur, partem liquefacta coagula durant. Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum munera contingent, dammae leporesque caperque parve columbarum demptusve cacumine nidus: inveni geminos, qui tecum ludere possint, 835inter se similes, vix ut dignoscere possis, villosae catulos in summis montibus ursae, inveni et dixi “dominae servabimus istos!” Iam modo caeruleo nitidum caput exsere ponto, iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra. 840Certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti. Adspice, sim quantus! Non est hoc corpore maior Iuppiter in caelo: nam vos narrare soletis, nescio quem regnare Iovem. Coma plurima torvos 845prominet in vultus umerosque, ut lucus, obumbrat. Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent; 850barba viros hirtaeque decent in corpore saetae. Unum est in media lumen mihi fronte, sed instar ingentis clipei. Quid? non haec omnia magnus Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis! Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat: 855hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni. Quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen, Nerei, te veneror: tua fulmine saevior ira est. — Atque ego contemptus essem patientior huius, 860si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso Acin amas praefersque meis complexibus Acin? Ille tamen placeatque sibi placeatque licebit, quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur, sentiet esse mihi tanto pro corpore vires! 865Viscera viva traham divisaque membra per agros perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas. Uror enim, laesusque exaestuat acrior ignis, cumque suis videor translatam viribus Aetnam pectore ferre meo: nec tu, Galatea, moveris.” 870Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam) surgit et ut taurus vacca furibundus adempta, stare nequit silvaque et notis saltibus errat: cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes me videt atque Acin “video” que exclamat “et ista 875ultima sit, faciam, veneris concordia vestrae!” Tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne. Ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor, terga fugae dederat conversa Symaethius heros 880et “fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes” dixerat “et vestris periturum admittite regnis!” Insequitur Cyclops partemque e monte revulsam mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum, angulus is molis totum tamen obruit Acin. 885At nos, quod fieri solum per fata licebat, fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas. Puniceus de mole cruor manabat, et intra temporis exiguum rubor evanescere coepit fitque color primo turbati fluminis imbre 890purgaturque mora; tum moles tacta dehiscit, vivaque per rimas proceraque surgit harundo, osque cavum saxi sonat exsultantibus undis: miraque res, subito media tenus exstitit alvo incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis, 895qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore, Acis erat. Sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.”

Glaucus.

898Desierat Galatea loqui, coetuque soluto discedunt placidisque natant Nereides undis. 900Scylla redit (neque enim medio se credere ponto audet) et aut bibula sine vestibus errat harena, aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda. Ecce fretum scindens alti novus incola ponti, 905nuper in Euboica versis Anthedone membris, Glaucus adest visaeque cupidine virginis haeret et quaecumque putat fugientem posse morari verba refert; fugit illa tamen veloxque timore pervenit in summum positi prope litora montis. 910Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum, longa sub arboribus convexus in aequora vertex: constitit hic, et tuta loco, monstrumne deusne ille sit, ignorans, admiraturque colorem caesariemque umeros subiectaque terga tegentem, 915ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis. Sensit et innitens, quae stabat proxima, moli, “non ego prodigium nec sum fera belua, virgo, sed deus” inquit “aquae: nec maius in aequore Proteus ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon. 920Ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis deditus aequoribus, tantum exercebar in illis. Nam modo ducebam ducentia retia pisces, nunc in mole sedens moderabar harundine linum. Sunt viridi prato confinia litora, quorum 925altera pars undis, pars altera cingitur herbis, quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae, nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae; non apis inde tulit conlectos semine flores, non data sunt capiti genialia serta, neque umquam 930falciferae secuere manus; ego primus in illo caespite consedi, dum lina madentia sicco, utque recenserem captivos ordine pisces, insuper exposui, quos aut in retia casus aut sua credulitas in aduncos egerat hamos. 935Res similis fictae (sed quid mihi fingere prodest?): gramine contacto coepit mea praeda moveri et mutare latus terraque, ut in aequore, niti. Dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas turba suas dominumque novum litusque relinquunt. 940Obstipui dubitoque diu causamque requiro, num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae. “Quae” tamen “has” inquam “vires habet herba?”,manuque pabula decerpsi decerptaque dente momordi. Vix bene combiberant ignotos guttura sucos, 945cum subito trepidare intus praecordia sensi alteriusque rapi naturae pectus amore, nec potui restare diu “repetenda” que “numquam terra, vale!” dixi corpusque sub aequora mersi. Di maris exceptum socio dignantur honore, 950utque mihi quaecumque feram mortalia, demant, Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis, et purgante nefas noviens mihi carmine dicto pectora fluminibus iubeor supponere centum; nec mora, diversis lapsi de partibus amnes 955totaque vertuntur supra caput aequora nostrum. Hactenus acta tibi possum memoranda referre, hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit. Quae postquam rediit, alium me corpore toto ac fueram nuper, neque eundem mente recepi. 960Hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam caesariemque meam, quam longa per aequora verro, ingentesque umeros et caerula bracchia vidi cruraque pinnigero curvata novissima pisce. Quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis, 965quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?” Talia dicentem, dicturum plura, reliquit Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

Texto latino: P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV, ed. Hugo Magnus (Gotha: F. A. Perthes, 1892). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.