Metamorphoses · Publius Ovidius Naso

Liber V

Livro 5 de 15 · edição de Hugo Magnus (1892) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (3)
  1. Hippocrene. Pierides.
  2. Ceres et Proserpina.
  3. Arethusa.
1Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros agmine commemorat, fremida regalia turba atria complentur: nec coniugialia festa qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma. 5Inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod saeva quietum ventorum rabies motis exasperat undis. Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam, 10“en” ait, “en adsum praereptae coniugis ultor, nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum Iuppiter eripiet.” Conanti mittere Cepheus “quid facis?” exclamat, “quae te, germane, furentem mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis 15redditur? hac vitam servatae dote rependis? Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, sed quae visceribus veniebat belua ponti exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est, 20quo peritura fuit: nisi si crudelis id ipsum exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti: insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis 25praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur, ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, ferre quod et meritis et voce est pactus, eumque non tibi, sed certae praelatum intellege morti!” 30Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu alterno spectans petat hunc ignorat, an illum, cunctatusque brevi contortam viribus hastam, quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. Ut stetit illa toro, stratis tunc denique Perseus 35exsiluit; teloque ferox inimica remisso pectora rupisset, nisi post altaria Phineus isset: et (indignum!) scelerato profuit ara. Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit. Qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est, 40calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt cum genero debere mori. Sed limine tecti exierat Cepheus, testatus iusque fidemque 45hospitiique deos, ea se prohibente moveri. Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange edita Limnaee vitreis peperisse sub undis creditur, egregius forma, quam divite cultu 50augebat, bis adhuc octonis integer annis, indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat aureus; ornabant aurata monilia collum et madidos murra curvum crinale capillos. Ille quidem iaculo quamvis distantia misso 55figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. Tunc quoque lenta manu flectentem cornua Perseus stipite, qui media positus fumabat in ara, perculit et fractis confudit in ossibus ora. Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus 60Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi et comes et veri non dissimulator amoris, postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus arripit et “mecum tibi sint certamina” dixit: 65“nec longum pueri fato laetabere, quo plus invidiae, quam laudis habes.” Haec omnia nondum dixerat, emicuit nervo penetrabile telum vitatumque tamen sinuosa veste pependit. Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae 70Acrisioniades adigitque in pectus: at ille iam moriens, oculis sub nocte natantibus atra circumspexit Athin seque acclinavit ad illum et tulit ad manes iunctae solacia mortis. Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas 75et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam, sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, conciderant lapsi: surgentibus obstitit ensis, alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis 80telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis exstantem signis multaeque in pondere massae ingentem manibus tollit cratera duabus infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem et resupinus humum moribundo vertice pulsat. 85Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque sternit et exstructos morientum calcat acervos. Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti, 90intorquet iaculum: quod detulit error in Idan, expertem frustra belli et neutra arma secutum. Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis “quandoquidem in partes” ait “abstrahor, accipe, Phineu, quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus”; 95iamque remissurus tractum de vulnere telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. Hic quoque Cephenum post regem primus Hodites ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus, Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis 100Emathion, aequi cultor timidusque deorum; qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo pugnat et incessit scelerataque devovet arma. Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput; quod protinus incidit arae 105atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua edidit, et medios animam exspiravit in ignes. Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon invicti, vinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos 110Ampycus, albenti velatus tempora vitta. Tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres, iussus eras celebrare dapes festumque canendo. Quem procul adstantem plectrumque imbelle tenentem 115Pettalus inridens “Stygiis cane cetera” dixit “manibus” et laevo mucronem tempore fixit. Concidit et digitis morientibus ille retemptat fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen. Nec sinit hunc impune ferox cecidisse Lycormas 120raptaque de dextro robusta repagula posti ossibus inlisit mediae cervicis: at ille procubuit terrae mactati more iuvenci. Demere temptabat laevi quoque robora postis Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est 125cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit. Haerenti latus hausit Abas: nec corruit ille, sed retinente manum moriens e poste pependit. Sternitur et Menaleus, Perseia castra secutus, et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, 130dives agri Dorylas, quo non possederat alter latius aut totidem tollebat turis acervos. Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: letifer ille locus. Quem postquam vulneris auctor singultantem animam et versantem lumina vidit 135Bactrius Halcyoneus “hoc, quod premis” inquit, “habeto de tot agris terrae” corpusque exsangue reliquit. Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam ultor Abantiades; media quae nare recepta cervice exacta est in partesque eminet ambas. 140Dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, matre satos una, diverso vulnere fudit: nam Clytii per utrumque gravis librata lacerto fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus, 145matre Palaestina, dubio genitore creatus, Aethionque sagax quondam ventura videre (tunc ave deceptus falsa), regisque Thoactes armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. Plus tamen exhausto superest: namque omnibus unum 150opprimere est animus, coniurata undique pugnant agmina pro causa meritum impugnante fidemque: hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx cum genetrice favent ululatuque atria complent. Sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, 155pollutosque semel multo Bellona penates sanguine perfundit renovataque proelia miscet. Circueunt unum Phineus et mille secuti Phinea: tela volant hiberna grandine plura praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. 160Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae, tutaque terga gerens adversaque in agmina versus sustinet instantes. Instabat parte sinistra Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Echemmon. Tigris ut auditis diversa valle duorum 165exstimulata fame mugitibus armentorum nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, Molpea traiecti submovit vulnere cruris, contentusque fuga est: neque enim dat tempus Echemmon, 170sed furit et, cupiens saltu dare vulnera collo, non circumspectis exactum viribus ensem fregit, et extrema percussae parte columnae lammina dissiluit dominique in gutture fixa est. Non tamen ad letum causas satis illa valentes 175plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, “auxilium” Perseus “quoniam sic cogitis ipsi” dixit “ab hoste petam. Vultus avertite vestros, 180siquis amicus adest!” et Gorgonis extulit ora. “Quaere alium, tua quem moveant miracula” dixit Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. Proximus huic Ampyx animi plenissima magni 185pectora Lyncidae gladio petit; inque petendo dextera deriguit nec citra mota nec ultra est. At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo ementitus erat, clipeo quoque flumina septem argento partim, partim caelaverat auro, 190“adspice” ait, “Perseu, nostrae primordia gentis: magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, a tanto cecidisse viro”: pars ultima vocis in medio suppressa sono est, adapertaque velle ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. 195Increpat hos “vitio” que “animi, non viribus” inquit “Gorgoneis torpetis” Eryx: “incurrite mecum et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!” Incursurus erat: tenuit vestigia tellus, inmotusque silex armataque mansit imago. 200Hi tamen ex merito poenas subiere; sed unus miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus, Gorgone conspecta saxo concrevit oborto. Quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. 205Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, marmoreoque manet vultus mirantis in ore. Nomina longa mora est media de plebe virorum dicere: bis centum restabant corpora pugnae, Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. 210Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli. Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris agnoscitque suos et nomine quemque vocatum poscit opem, credensque parum sibi proxima tangit corpora: marmor erant. Avertitur, atque ita supplex 215confessasque manus obliquaque bracchia tendens, “vincis” ait, “Perseu. Remove tua monstra tuaeque saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae, tolle, precor. Non nos odium regnique cupido compulit ad bellum: pro coniuge movimus arma. 220Causa fuit meritis melior tua, tempore nostra. Non cessisse piget. Nihil, o fortissime, praeter hanc animam concede mihi: tua cetera sunto.” Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat respicere audenti “quod” ait, “timidissime Phineu, 225et possum tribuisse et magnum est munus inerti, (pone metum) tribuam: nullo violabere ferro. Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, inque domo soceri semper spectabere nostri, ut mea se sponsi soletur imagine coniunx?” 230Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, ad quam se trepido Phineus obverterat ore. Tunc quoque conanti sua vertere lumina cervix deriguit, saxoque oculorum induruit umor. Sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex 235submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. Victor Abantiades patrios cum coniuge muros intrat et inmeriti vindex ultorque parentis adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato Acrisioneas Proetus possederat arces. 240Sed nec ope armorum, nec, quam male ceperat, arce torva colubriferi superavit lumina monstri. Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, nec iuvenis virtus per tot spectata labores nec mala mollierant, sed inexorabile durus 245exerces odium, nec iniqua finis in ira est. Detrectas etiam laudem fictamque Medusae arguis esse necem. “Dabimus tibi pignera veri. Parcite luminibus!” Perseus ait oraque regis ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.

Hippocrene. Pierides.

250Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri se dedit: inde cava circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum via visa brevissima, Thebas virgineumque Helicona petit. Quo monte potita 255constitit et doctas sic est adfata sorores: “Fama novi fontis nostras pervenit ad aures, dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. Is mihi causa viae. Volui mirabile factum cernere: vidi ipsum materno sanguine nasci.” 260Excipit Uranie: “Quaecumque est causa videndi has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. Vera tamen fama est, et Pegasus huius origo fontis”, et ad latices deduxit Pallada sacros. Quae mirata diu factas pedis ictibus undas, 265silvarum lucos circumspicit antiquarum antraque et innumeris distinctas floribus herbas felicesque vocat pariter studioque locoque Mnemonidas. Quam sic adfata est una sororum: “O, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, 270in partem ventura chori Tritonia nostri, vera refers meritoque probas artesque locumque, et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus 275vertitur, et nondum tota me mente recepi. Daulida Threicio Phoceaque milite rura ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat. Templa petebamus Parnasia: vidit euntes, nostraque fallaci veneratus numina vultu 280“Mnemonides” (cognorat enim), “consistite” dixit, “nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem” (imber erat) “vitare meo: subiere minores saepe casas superi.” Dictis et tempore motae adnuimusque viro primasque intravimus aedes. 285Desierant imbres, victoque aquilonibus austro fusca repurgato fugiebant nubila caelo. Impetus ire fuit: claudit sua tecta Pyreneus vimque parat. Quam nos sumptis effugimus alis. Ipse secuturo similis stetit arduus arce 290“qua” que “via est vobis, erit et mihi” dixit “eadem”, seque iacit vecors e summae culmine turris et cadit in vultus, discussisque ossibus oris tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.” Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, 295voxque salutantum ramis veniebat ab altis. Suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes unde sonent hominemque putat Iove nata locutum: Ales erat, numeroque novem, sua fata querentes, institerant ramis imitantes omnia picae. 300Miranti sic orsa deae dea: “Nuper et istae auxerunt volucrum victae certamine turbam. Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, Paeonis Euippe mater fuit. Illa potentem Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. 305Intumuit numero stolidarum turba sororum, perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes huc venit et tali committit proelia voce: “Desinite indoctum vana dulcedine vulgus fallere: nobiscum, siqua est fiducia vobis, 310Thespiades certate deae. Nec voce nec arte vincemur, totidemque sumus. Vel cedite victae fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos cedamus campis. Dirimant certamina nymphae.” 315Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum turpius. Electae iurant per flumina nymphae factaque de vivo pressere sedilia saxo. Tum sine sorte prior quae se certare professa est, bella canit superum, falsoque in honore Gigantas 320ponit et extenuat magnorum facta deorum; emissumque ima de sede Typhoea terrae caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus ceperit et septem discretus in ostia Nilus. 325Huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat et se mentitis superos celasse figuris; “duxque gregis” dixit “fit Iuppiter; unde recurvis nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon. Delius in corvo, proles Semeleia capro, 330fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis.” Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: poscimur Aonides. Sed forsitan otia non sint, nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.” 335“Ne dubita, vestrumque mihi refer ordine carmen” Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra. Musa refert: “Dedimus summam certaminis uni. Surgit et inmissos hedera conlecta capillos Calliope querulas praetemptat pollice chordas, 340atque haec percussis subiungit carmina nervis:

Ceres et Proserpina.

341“Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus. Illa canenda mihi est. Utinam modo dicere possem 345carmina digna dea: certe dea carmine digna est. Vasta giganteis ingesta est insula membris Trinacris et magnis subiectum molibus urget aetherias ausum sperare Typhoea sedes. Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, 350dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, degravat Aetna caput: sub qua resupinus harenas eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. Saepe remoliri luctatur pondera terrae 355oppidaque et magnos devolvere corpore montes. Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras. Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus 360exierat, curruque atrorum vectus equorum ambibat Siculae cautus fundamina terrae. Postquam exploratum satis est loca nulla labare, depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens, natumque amplexa volucrem 365“arma manusque meae, mea, nate, potentia”, dixit, “illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni. Tu superos ipsumque Iovem tu numina ponti 370victa domas ipsumque, regit qui numina ponti. Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque imperium profers? agitur pars tertia mundi. Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. 375Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem. At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno iunge deam patruo.” Dixit Venus. Ille pharetram 380solvit et arbitrio matris de mille sagittis unam seposuit, sed qua nec acutior ulla nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, oppositoque genu curvavit flexile cornum inque cor hamata percussit harundine Ditem. 385Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, nomine Pergus, aquae. Non illo plura Caystros carmina cycnorum labentibus audit in undis. Silva coronat aquas cingens latus omne, suisque frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus. 390Frigora dant rami, tyrios humus umida flores: perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco ludit et aut violas aut candida lilia carpit, dumque puellari studio calathosque sinumque implet et aequales certat superare legendo, 395paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto et matrem et comites, sed matrem saepius, ore clamat; et, ut summa vestem laniarat ab ora, conlecti flores tunicis cecidere remissis. 400Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque virgineum movit iactura dolorem. Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, 405perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum, rupta fervenu terra, et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus. Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, 410quod coit angustis inclusum cornibus aequor. Hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo agnovitque deam. “Nec longius ibitis!” inquit, 415“non potes invitae Cereris gener esse: roganda, non rapienda fuit. Quodsi componere magnis parva mihi fas est, et me dilexit Anapis: exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.” Dixit et in partes diversas bracchia tendens 420obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram, terribilesque hortatus equos in gurgitis ima contortum valido sceptrum regale lacerto condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit et pronos currus medio cratere recepit. 425At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis iura sui maerens, inconsolabile vulnus mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis, et quarum fuerat magnum modo numen, in illas ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; 430extenuatur aquas. Molliri membra videres, primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, caerulei crines digitique et crura pedesque: nam brevis in gelidas membris exilibus undas transitus est: post haec umeri tergusque latusque 435pectoraque in tenues abeunt evanida rivos. Denique pro vivo vitiatas sanguine venas lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. Interea pavidae nequiquam filia matri omnibus est terris, omni quaesita profundo. 440Illam non udis veniens Aurora capillis cessantem vidit, non Hesperus. Illa duabus flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna perque pruinosas tulit inrequieta tenebras. Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam 445solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. Fessa labore sitim conlegerat oraque nulli colluerant fontes; cum tectam stramine vidit forte casam parvasque fores pulsavit: at inde prodit anus divamque videt, lymphamque roganti 450dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax constitit ante deam risitque avidamque vocavit. Offensa est neque adhuc epota parte loquentem cum liquido mixta perfudit diva polenta. 455Combibit os maculas, et quae modo bracchia gessit, crura gerit; cauda est mutatis addita membris; inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. Mirantem flentemque et tangere monstra parantem 460fugit anum latebramque petit; aptumque colori nomen habet, variis stellatus corpora guttis. Quas dea per terras et quas erraverit undas, dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis. Sicaniam repetit; dumque omnia lustrat eundo, 465venit et ad Cyanen. Ea ni mutata fuisset, omnia narrasset: sed et os et lingua volenti dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat. Signa tamen manifesta dedit notamque parenti, illo forte loco delapsam in gurgite sacro, 470Persephones zonam summis ostendit in undis. Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam scisset, inornatos laniavit diva capillos et repetita suis percussit pectora palmis. Nescit adhuc, ubi sit: terras tamen increpat omnes 475ingratasque vocat nec frugum munere dignas, Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas fregit aratra manu, parilique irata colonos ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit 480fallere depositum vitiataque semina fecit. Fertilitas terrae latum vulgata per orbem falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, et modo sol nimius, nimius modo corripit imber sideraque ventique nocent, avidaeque volucres 485semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant triticeas messes et inexpugnabile gramen. Tum caput Eleis Alpheias extulit undis rorantesque comas a fronte removit ad aures atque ait: “O toto quaesitae virginis orbe 490et frugum genetrix, inmensos siste labores neve tibi fidae violenta irascere terrae. Terra nihil meruit patuitque invita rapinae. Nec sum pro patria supplex: huc hospita veni; Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus; 495Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, hanc habeo sedem: quam tu, mitissima, serva. Mota loco cur sim tantique per aequoris undas advehar Ortygiam, veniet narratibus hora 500tempestiva meis, cum tu curaque levata et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus praebet iter, subterque imas ablata cavernas hic caput attollo desuetaque sidera cerno. Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, 505visa tua est oculis illic Proserpina nostris: illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, sed tamen inferni pollens matrona tyranni.” Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces 510attonitaeque diu similis fuit. Utque dolore pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu ante Iovem passis stetit invidiosa capillis “pro” que “meo veni supplex tibi, Iuppiter” inquit, 515“sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris, nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, vilior illius, quod nostro est edita partu. En quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si 520scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus, dummodo reddat eam: neque enim praedone marito filia digna tua est, si iam mea filia non est.” Iuppiter excepit: “Commune est pignus onusque nata mihi tecum. Sed si modo nomina rebus 525addere vera placet, non hoc iniuria factum, verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est esse Iovis fratrem! — Quid quod non cetera desunt nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido 530si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, lege tamen certa, si nullos contigit illic ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.” Dixerat. At Cereri certum est educere natam. Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo 535solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, Poeniceum curva decerpserat arbore pomum sumptaque pallenti septem de cortice grana presserat ore suo. Solusque ex omnibus illud Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, 540inter Avernales haud ignotissima nymphas, ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris: vidit et indicio reditum crudelis ademit. Ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha 545in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis, inque caput crescit, longosque reflectitur ungues vixque movet natas per inertia bracchia pennas: foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, 550ignavus bubo, dirum mortalibus omen. Hic tamen indicio poenam linguaque videri commeruisse potest: vobis, Acheloides, unde pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? an quia, cum legeret vernos Proserpina flores, 555in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, protinus, ut vestram sentirent aequora curam, posse super fluctus alarum insistere remis optastis, facilesque deos habuistis et artus 560vidistis vestros subitis flavescere pennis. Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit. At medius fratrisque sui maestaeque sororis 565Iuppiter ex aequo volventem dividit annum. Nunc dea, regnorum numen commune duorum, cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. Vertitur extemplo facies et mentis et oris: nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, 570laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

Arethusa.

572Exigit alma Ceres, nata secura recepta, quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. Conticuere undae: quarum dea sustulit alto 575fonte caput viridesque manu siccata capillos fluminis Elei veteres narravit amores. “Pars ego nympharum quae sunt in Achaide” dixit, “una fui, nec me studiosius altera saltus legit nec posuit studiosius altera casses. 580Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, quamvis fortis eram, formosae nomen habebam. Nec mea me facies nimium laudata iuvabat, quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote corporis erubui, crimenque placere putavi. 585Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva: aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum. Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. 590Cana salicta dabant nutritaque populus unda sponte sua natas ripis declivibus umbras. Accessi primumque pedis vestigia tinxi, poplite deinde tenus: neque eo contenta, recingor molliaque impono salici velamina curvae 595nudaque mergor aquis. Quas dum ferioque trahoque mille modis labens excussaque bracchia iacto, nescio quod medio sensi sub gurgite murmur territaque insisto propioris margine ripae. “Quo properas, Arethusa?” suis Alpheus ab undis, 600“quo properas?” iterum rauco mihi dixerat ore. Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes ripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet, et quia nuda fui, sum visa paratior illi. Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, 605ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, ut solet accipiter trepidas urgere columbas. Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin currere sustinui; nec me velocior ille. 610Sed tolerare diu cursus ego, viribus impar, non poteram: longi patiens erat ille laboris. Per tamen et campos, per opertos arbore montes, saxa quoque et rupes et qua via nulla, cucurri. Sol erat a tergo: vidi praecedere longam 615ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat; sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales vittas adflabat anhelitus oris. Fessa labore fugae “fer opem, deprendimur” inquam, “armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti 620ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.” Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam me super iniecit. Lustrat caligine tectam amnis et ignarus circum cava nubila quaerit. Bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit 625et bis “io Arethusa io Arethusa!” vocavit. Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, siqua lupos audit circum stabula alta frementes, aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit ora canum nullosque audet dare corpore motus? 630Non tamen abscedit: neque enim vestigia cernit longius ulla pedum: servat nubemque locumque. Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis 635ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas amnis aquas, positoque viri, quod sumpserat, ore vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas. Delia rupit humum; caecisque ego mersa cavernis 640advehor Ortygiam, quae me cognomine divae grata meae superas eduxit prima sub auras.” Hac Arethusa tenus. Geminos dea fertilis angues curribus admovit frenisque coercuit ora et medium caeli terraeque per aera vecta est 645atque levem currum Tritonida misit in urbem Triptolemo; partimque rudi data semina iussit spargere humo, partim post tempora longa recultae. Iam super Europen sublimis et Asida terram vectus erat iuvenis; Scythicas advertitur oras. 650Rex ibi Lyncus erat: regis subit ille penates. Qua veniat, causamque viae nomenque rogatus et patriam, “patria est clarae mihi” dixit “Athenae, Triptolemus nomen. Veni nec puppe per undas, nec pede per terras: patuit mihi pervius aether. 655Dona fero Cereris latos quae sparsa per agros frugiferas messes alimentaque mitia reddant.” Barbarus invidit; tantique ut muneris auctor ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum adgreditur ferro. Conantem figere pectus 660lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.” Finierat doctos e nobis maxima cantus. At nymphae vicisse deas Helicona colentes concordi dixere sono. Convicia victae 665cum iacerent, “quoniam” dixit “certamine vobis supplicium meruisse parum est maledictaque culpae additis et non est patientia libera nobis, ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.” Rident Emathides spernuntque minantia verba: 670conataeque loqui et magno clamore protervas intentare manus, pennas exire per ungues adspexere suos, operiri bracchia plumis; alteraque alterius rigido concrescere rostro ora videt volucresque novas accedere silvis. 675Dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae aere pendebant, nemorum convicia, picae. Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.”

Texto latino: P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV, ed. Hugo Magnus (Gotha: F. A. Perthes, 1892). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.