Actus prologue
Scaena pr
Mercvrivs
1Vt vos in vostris voltis mercimoniis
emundis vendundisque me laetum lucris
adficere atque adiuvare in rebus omnibus
et ut res rationesque vostrorum omnium
5bene ⟨me⟩ expedire voltis peregrique et domi
bonoque atque amplo auctare perpetuo lucro
quasque incepistis res quasque inceptabitis,
et uti bonis vos vostrosque omnis nuntiis
me adficere voltis, ea adferam, ea uti nuntiem
10quae maxime in rem vostram communem sient
(nam vos quidem id iam scitis concessum et datum
mi esse ab dis aliis, nuntiis praesim et lucro):
haec ut me voltis adprobare adnitier,
[lucrum ut perenne vobis semper suppetat]
15ita huic facietis fabulae silentium
itaque aequi et iusti hic eritis omnes arbitri.
Nunc cuius iussu venio et quam ob rem venerim
dicam simulque ipse eloquar nomen meum.
Iovis iússu venio, nomen Mercurio est mihi.
20pater huc me misit ad vos oratum meus,
tam etsi, pro imperio vobis quod dictum foret,
scibat facturos, quippe qui intellexerat
vereri vos se et metuere, ita ut aequom est Iovem;
verum profecto hoc petere me precario
25a vobis iussit, leniter, dictis bonis.
etenim ille, cuius huc iussu venio, Iuppiter
non minus quam vostrum quivis formidat malum:
humana matre natus, humano patre,
mirari non est aequom, sibi si praetimet;
30atque ego quoque etiam, qui Iovis sum filius,
contagione mei patris metuo malum.
propterea pace advenio et pacem ad vos affero:†
iustam rem et facilem esse oratam a vobis volo,
nam iusta ab iustis iustus sum orator datus.
35nam iniusta ab iustis impetrari non decet,
iusta autem ab iniustis petere insipientia est;
quippe illi iniqui ius ignorant neque tenent.
nunc iam huc animum omnes quae loquar advortite.
debetis velle quae velimus: meruimus
40et ego et pater de vobis et re publica;
nam quid ego memorem (ut alios in tragoediis
vidi, Neptunum Virtutem Victoriam
Martem Bellonam, commemorare quae bona
vobis fecissent) quis bene factis meus pater,
45deorum regnator * * * architectus omnibus?
sed mos numquam illi fuit patri meo,†
ut exprobraret quod bonis faceret boni;
gratum arbitratur esse id a vobis sibi
meritoque vobis bona se facere quae facit.
50Nunc quam rem oratum huc veni primum proloquar,
post argumentum huius eloquar tragoediae.
quid? contraxistis frontem, quia tragoediam
dixi futuram hanc? deus sum, commutavero.
eandem hánc, si voltis, faciam ex tragoedia
55comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
utrum sit an non voltis? sed ego stultior,
quasi nesciam vos velle, qui divos siem.
teneo quid animi vostri super hac re siet:
faciam ut commixta sit: ⟨sit⟩ tragicomoedia.
60nam me perpetuo facere ut sit comoedia,
reges quo veniant et di, non par arbitror.
quid igitur? quoniam hic servos quoque partes habet,
faciam sit, proinde ut dixi, tragicomoedia.
nunc hoc me orare a vobis iussit Iuppiter,
65ut conquaestores singula in subsellia
eant per totam caveam spectatoribus,
si cui favitores delegatos viderint,
ut is in cavea pignus capiantur togae;
sive quí ambissint palmam histrionibus
70sive cuíquam artifici, si per scriptas litteras
sive qui ípse ambissit seu per internuntium,
sive adeo aediles perfidiose cui duint,
sirempse legem iussit esse Iuppiter,
quasi mágistratum sibi alterive ambiverit.
75virtute dixit vos victores vivere,
non ambitione neque perfidia: qui minus
eadem histrioni sit lex quae summo viro?
virtute ambire oportet, non favitoribus.
sat habet favitorum semper qui recte facit,
80si illis fides est quibus est ea res in manu.
hoc quoque etiam mihi ⟨pater⟩ in mandatis dedit,
ut conquaestores fierent histrionibus:
qui sibi mandasset delegati ut plauderent
quive quo placeret alter fecisset minus,
85eius órnamenta et corium uti conciderent.
mirari nolim vos, quapropter Iuppiter
nunc histriones curet; ne miremini:
ipse hanc acturust Iuppiter comoediam.
quid? admirati estis? quasi vero novom
90nunc proferatur, Ióvem facere histrioniam;
etiam, histriones anno cum in proscaenio hic
Iovem invocarunt, venit, auxilio is fuit.
[praeterea certo prodit in tragoedia.]
hanc fabulam, inquam, hic Iuppiter hodie ipse aget,
95et ego una cum illo. nunc ⟨vos⟩ animum advortite,
dum huius argumentum éloquar comoediae.
Haec urbs est Thebae. in illisce habitat aedibus
Amphitruo, natus Argis ex Argo patre,
quicum Alcumena est nupta, Electri filia.
100is nunc Amphitruo praefectust legionibus,
nam cum Telobois bellum est Thebano poplo.
is prius quam hinc abiit ipsemet in exercitum,
gravidam Alcumenam úxorem fecit suam.
nam ego vos novisse credo iam ut sit páter meus,
105quam liber harum rerum multarum siet
quantusque amator sit quod complacitum est semel.
is amare occepit Alcumenam clam virum
usuramque eius corporis cepit sibi,
et gravidam fecit is eam compressu suo.
110nunc de Alcumena ut rem teneatis rectius,
utrimque est gravida, et ex viro et ex summo Iove.
et meus pater nunc intus hic cum illa cubat,
et haec ob eam rem nox est facta longior,
dum ⟨cum⟩ illa quacum volt voluptatem capit;
115sed ita adsimulavit se, quasi Amphitruo siet.
nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
quod ego huc processi sic cum servili schema:
veterem atque antiquam rem novam ad vos proferam,
propterea ornatus in novom incessi modum.
120nam méus pater intus núnc est eccum Iuppiter;
in Amphitruonis vertit sese imaginem
omnesque eum esse censent servi qui vident:
ita versipellem se facit quando lubet.
ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem,
125qui cum Amphitruone abiit hinc in exercitum,
ut praeservire amanti meo possem patri
atque ut ne, qui essem, familiares quaererent,
versari crebro hic cum viderent me domi;
nunc, cum esse credent servom et conservom suom,
130haud quisquam quaeret qui siem aut quid venerim.
pater nunc intus suo animo morem gerit:
cubat complexus cuius cupiens maxime est;
quae illi ad legionem facta sunt memorat pater
meus Alcumenae: ílla illum censet virum
135suom esse, quae cum moecho est. ibi nunc meus pater
memorat, legiones hostium ut fugaverit,
quo pacto sit donis donatus plurimis.
ea dona, quae illic Amphitruoni sunt data,
abstulimus: facile meus pater quod volt facit.
140nunc hodie Amphitruo veniet huc ab exercitu
et servos, cuius ego hanc feró imaginem.
nunc internosse ut nos possitis facilius,
ego has habebo úsque in petaso pinnulas;
tum meo patri autem torulus inerit aureus
145sub petaso: id signum Amphitruoni non erit.
ea signa nemo hórum familiarium
videre poterit: verum vos videbitis.
sed Amphitruonis illic est servos Sosia:
a portu illíc nunc cum lanterna ádvenit.
150abigam iam ego illum advenientem ab aedibus.
adeste: erit operae pretium híc spectantibus
Iovem et Mercurium facere hístrioniam.
Actus I
Scaena 1
Sosia
153Qui me álter est audácior homo aút qui confidéntior,
iuventútis mores qui sciam, qui hoc noctis solus ambulem?
155quid faciam nunc, si tres viri me in carcerem compegerint?
inde crás quasi e promptaria cella depromar ad flagrum,
nec causam liceat dicere mihi, néque in ero quicquam auxili
nec quisquam sit quin me ⟨malo⟩ omnes esse dignum deputent.
íta quasi incudém me miserum hómines octo válidi caedant:
ita peregre adveniens hospitio publicitus accipiar.
haéc eri immodéstia
coegit, me qui hoc noctis a portu ingratiis excitavit.
165nonne ídem hoc luci me míttere potuit?
opulénto homini hoc servitús dura est,
hoc mágis miser est divítis servos:
nóctesque diésque assiduó satis superque est
quód facto aut dícto adeost ópus, quietus ne sis.
170ípse dominus díves, operis ét laboris expers,
quódcumque homini áccidit libére, posse retur:
aéquom esse putát, non reputát laboris quid sit.
[nec aéquom anne iníquom imperét cogitábit.]
ergo ín servitúte expetúnt multa iníqua:
175habéndum et ferúndum hoc onúst cum labóre.
Mercvrivs
Satiúst me queri íllo modó servitútem:
hodié qui fuerim líber,
eúm nunc potívit patér servitútis,
hic qui verna natus est queritur.
Sosia
180Sum véro verna vérbero: num número mi in mentém fuit,
dis advenientem gratias pro meritis agere atque alloqui?
ne illi edepol si merito meo referre studeant gratiam,
aliquem hominem allegent qui mihi advenienti os occillet probe,
quoniam bene quae in me fecerunt ingrata ea habui atque inrita.
Mercvrivs
185Facit ille quod volgo haud solent, ut quid se sit dignum sciat.
Sosia
Quod numquam opinatus fui neque alius quisquam civium
sibi eventurum, id contigit, ut salvi poteremur domi.
victores victis hostibus legiones reveniunt domum,
duelló exstincto maximo atque internecatis hostibus.
190quod multa Thebano poplo acerba obiecit funera,
id vi et virtute militum victum atque expugnatum oppidum est
imperio atque auspicio eri mei Amphitruonis maxime.
praeda atque agro adoriaque adfecit populares suos
regique Thebano Creoni regnum stabilivit suom.
195me a portu praemisit domum, ut haec nuntiem uxori suae,
ut gesserit rem publicam ductu imperio auspicio suo.
ea nunc meditabor quo modo illi dicam, cum illo advenero.
si dixero mendacium, solens meo more fecero.
nam cum pugnabant maxume, ego tum fugiebam maxume;
200verum quasi adfuerim tamen simulabo atque audita eloquar.
sed quo modo et verbis quibus me deceat fabularier,
prius ipse mecum etiam volo hic meditari. sic hoc proloquar.
Principio ut illo advenimus, ubi primum terram tetigimus,
continuo Amphitruo delegit viros primorum principes;
205eos legat, Telobois iubet sententiam ut dicant suam:
si sine vi et sine bello velint rapta et raptores tradere,
si quae asportassent redderent, se exercitum extemplo domum
reducturum, abituros agro Argivos, pacem atque otium
dare illis; sin aliter sient animati neque dent quae petat,
210sese igitur summa vi virisque eorum oppidum oppugnassere.
haec ubi Telobois ordine iterarunt quos praefecerat
Amphitruo, magnanimi viri freti virtute et viribus
superbe nimis ferociter legatos nostros increpant,
respondent bello se et suos tutari posse, proinde uti
215propere ⟨irent⟩, de suis finibus exercitus deducerent.
haec ubi legati pertulere, Amphitruo castris ilico
producit omnem exercitum. Teloboae contra ex oppido
legiones educunt suas nimis pulcris armis praeditas.
póstquam utrimque éxitum est máxima cópia,
220dispertiti viri, dispertiti ordines,
nos nostras more nostro et modo instruximus
légiones, item hóstes contra légiones suas ínstruont.
deínde utrique ímperatóres in medium éxeunt,
éxtra turbam órdinum cólloquontúr simul.
225convenit, victi utri sint eo proelio,
urbem agrum aras focos seque uti dederent.
postquam id actum est, tubae contra utrimque occanunt,
consonat terra, clamorem utrimque efferunt.
imperator utrimque, hinc et illinc, Iovi
230vota suscipere, ⟨utrimque⟩ hortari exercitum.
⟨tum⟩ pro se quisque id quod quisque potest et valet
edit, ferro ferit, tela frangunt, boat
caélum fremitú virum, ex spíritu atque anhélitu
nébula constát, cadunt vólnerum ví viri.
235denique, ut voluimus, nostra superat manus:
hostes crebri cadunt, nostri contra ingruont
[vicimus] ví feroces.
sed †fugam in se tamen nemo convortitur
nec recedit loco quin statim rem gerat;
240animam omittunt prius quam loco demigrent:
quisque ut steterat iacet optinetque ordinem.
hóc ubi Amphítruo erus cónspicatust,
ílico equités iubet déxtera indúcere.
equites parent citi: ab dextera maximo
245cúm clamore involant ímpetu alacri,
foédant et próterunt hóstium cópias
iúre iniustas.
Mercvrivs
Numquam étiam quicquam adhúc verborum est prólocutus pérperam:
namque ego fui illi in re praesenti et meus, cum pugnatum est, pater.
Sosia
250Perduelles penetrant se in fugam; ibi nostris animus additust:
vortentibus Telobois telis complebantur corpora,
ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
haec illic est pugnata pugna úsque a mani ad vesperum
(hoc adeo hoc commemini magis, quia illo die inpransus fui),
255sed proelium id tandem diremit nox interventu suo.
postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes:
velatis manibus orant ignoscamus peccatum suom,
deduntque se, divina humanaque omnia, urbem et liberos
in dicionem atque in arbitratum cuncti Thebano poplo.
260post ob virtutem ero Amphitruoni patera donata aurea est,
qui Pterela potitare solitus est rex. haec sic dicam erae.
nunc pergam eri imperium exequi et me domum capessere.
Mercvrivs
Áttat, illic húc iturust. íbo ego illi óbviam,
neque ego huc hominem hodie ad aedis has sinam umquam accedere;
265quando imago est huius in me, certum est hominem eludere.
et enim vero quoniam formam cépi huius ín med et statum,
decet et facta moresque huius habere me similes item.
itaque me malum esse oportet, callidum, astutum admodum
atque hunc, telo suo sibi, malitia a foribus pellere.
270sed quid illúc est? caelum aspectat. observabo quam rem agat.
Sosia
Certe edepol, si quicquamst aliud quod credam aut certo sciam,
credo ego hac noctu Nocturnum óbdormivisse ebrium.
nam neque se Septentriones quoquam in caelo commovent,
neque se Luna quoquam mutat atque uti exorta est semel,
275nec Iugulae neque Vesperugo neque Vergiliae óccidunt.
ita statim stant signa, neque nox quoquam concedit die.
Mercvrivs
Perge, Nox, ut occepisti, gere patri morem meo:
optumo optume optumam operam das, datam pulchre locas.
Sosia
Neque ego hac nocte longiorem me vidisse censeo,
280nisi item unam, verberatus quam pependi perpetem;
eam quoque edepol etiam multo haec vicit longitudine.
credo edepol equidem dormire Solem, atque adpotum probe;
mira sunt nisi invitavit sese in cena plusculum.
Mercvrivs
Ain vero, verbero? deos esse tui similis putas?
285ego pol te istis tuis pro dictis et male factis, furcifer,
accipiam; modo sis veni huc: invenies infortunium.
Sosia
Vbi sunt isti scortatores, qui soli inviti cubant?
haec nox scita est exercendo scorto conducto male.
Mercvrivs
Meus pater nunc pro huius verbis recte et sapienter facit,
290qui complexus cum Alcumena cubat amans animo obsequens.
Sosia
Ibo ut erus quod imperavit Alcumenae nuntiem.
sed quis hic ést homo, quem ante aedis video hoc noctis? non placet.
Mercvrivs
Nullust hoc metuculosus aeque.
Sosia
Mi in mentem venit,
illic homó hoc dé umero volt pallium detexere.
Mercvrivs
295Timet homo: deludam ego illum.
Sosia
Perii, dentes pruriunt;
certe advenientem hic me hospitio pugneo accepturus est.
credo misericors est: nunc propterea quod me meus erus
fecit ut vigilarem, hic pugnis faciet hodie ut dormiam.
oppido interii. obsecro hercle, quantus et quam validus est.
Mercvrivs
300Clare advorsum fabulabor, ⟨ut⟩ hic auscultet quae loquar;
igitur magis demum maiorem in sese concipiet metum.
agite, pugni, iam diu est quom ventri victum non datis:
iam pridem videtur factum, heri quod homines quattuor
in soporem collocastis nudos.
Sosia
Formido male,
305né ego hic nomen meum commutem et Quintus fiam e Sosia;
quattuor nudos sopori se dedisse hic autumat:
metuo ne numerum augeam illum.
Mercvrivs
em, nunciam ergo: sic volo.
Sosia
Cingitur: certe expedit se.
Mercvrivs
Non feret quin vapulet.
Sosia
Quis homo?
Mercvrivs
Quisquis homo huc profecto venerit, pugnos edet.
Sosia
310Apage, non placet me hoc noctis esse: cenavi modo;
proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
Mercvrivs
Haud malum huic est pondus pugno.
Sosia
Perii, pugnos ponderat.
Mercvrivs
Quid si ego illum tractim tangam, ut dormiat?
Sosia
Servaveris,
nam continuas has tris noctes pervigilavi.
Mercvrivs
Pessumest,
315facimus nequiter, ferire malam male discit manus;
alia forma ésse oportet quem tu pugno legeris.
Sosia
Illic homo me interpolabit meumque os finget denuo.
Mercvrivs
Exossatum os esse oportet quem probe percusseris.
Sosia
Mirum ni hic me quasi murenam éxossare cogitat.
320ultro istunc qui exossat homines. perii, si me aspexerit.
Mercvrivs
Olet homo quidam malo suo.
Sosia
ei, numnam ego óbolui?
Mercvrivs
Atque haud longe abesse oportet, verum longe hinc afuit.
Sosia
Illic homo superstitiosust.
Mercvrivs
Gestiunt pugni mihi.
Sosia
Si in me exercituru's, quaeso in parietem ut primum domes.
Mercvrivs
325Vox mi ad aures advolavit.
Sosia
Né ego homo infelix fui,
qui non alas intervelli: volucrem vocem gestito.
Mercvrivs
Illic homo a me sibi malam rem arcessit iumento suo.
Sosia
Non equidem ullum habeo iumentum.
Mercvrivs
Onerandus est pugnis probe.
Sosia
Lassus sum hercle, navi ut vectus huc sum: etiam nunc nauseo;
330vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.
Mercvrivs
Certe enim hic nescio quis loquitur.
Sosia
Salvos sum, non me videt:
nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
Mercvrivs
Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat.
Sosia
Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
Mercvrivs
335Optume eccum incedit ad me.
Sosia
Timeo, totus torpeo.
non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
neque miser me commovere possum prae formidine.
ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.
verum certum est confidenter hominem contra conloqui,
340qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum.
Mercvrivs
Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?
Sosia
Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
Mercvrivs
Servosne ⟨es⟩ an liber?
Sosia
Vtcumque animo conlibitum est meo.
Mercvrivs
Ain vero?
Sosia
Aio enim vero.
Mercvrivs
Verbero.
Sosia
Mentiris nunc.
Mercvrivs
345At iam faciam ut verum dicas dicere.
Sosia
Quid eo est opus?
Mercvrivs
Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
Sosia
Húc eo, eri ⟨iussu, eius⟩ sum servos. numquid nunc es certior?
Mercvrivs
Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam.
Sosia
Haud potes:
bene pudiceque adservatur.
Mercvrivs
Pergin argutarier?
350quid apud hasce aedis negoti ést tibi?
Sosia
Immo quid tibi est?
Mercvrivs
Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
Sosia
Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi;
at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
Mercvrivs
Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,
355familiaris accipiere faxo haud familiariter.
Sosia
Hic inquam habito ego atque horunc servos sum.
Mercvrivs
At scin quo modo?
faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis.
Sosia
Quonam modo?
Mercvrivs
Auferere, non abibis, sí ego fustem sumpsero.
Sosia
Quin me esse huius familiai familiarem praedico.
Mercvrivs
360Vide sis quam mox vapulare vis, nisi actutum hinc abis.
Sosia
Tun domo prohibere peregre me advenientem postulas?
Mercvrivs
Haecine tua domust?
Sosia
Ita inquam.
Mercvrivs
Quis erus est igitur tibi?
Sosia
Amphitruo, qui nunc praefectust Thebanis legionibus,
quicum nupta est Alcumena.
Mercvrivs
Quid ais? quid nomen tibi est?
Sosia
365Sosiam vocant Thebani, Davo prognatum patre.
Mercvrivs
Ne tu istic hodie malo tuo compositis mendaciis
advenisti, audaciai columen, consutis dolis.
Sosia
Immo equidem tunicis consutis huc advenio, non dolis.
Mercvrivs
At mentiris etiam: certo pedibus, non tunicis venis.
Sosia
370Ita profecto.
Mercvrivs
Nunc profecto vapula ob mendacium.
Sosia
Non edepol volo profecto.
Mercvrivs
At pol profecto ingratiis.
hoc quidem profecto certum est, non est arbitrarium.
Sosia
Tuam fidem obsecro.
Mercvrivs
Tun te audes Sosiam esse dicere,
quí ego sum?
Sosia
Perii.
Mercvrivs
Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
375quoius nunc es?
Sosia
Tuos, nam pugnis usu fecisti tuom.
pro fidem, Thebani cives.
Mercvrivs
Etiam clamas, carnifex?
loquere, quid venisti?
Sosia
Vt esset quem tu pugnis caederes.
Mercvrivs
Cuius es?
Sosia
Amphitruonis, inquam, Sosia.
Mercvrivs
Ergo istoc magis,
quia vaniloquo's, vapulabis: ego sum, non tu, Sosia.
Sosia
380Ita di faciant, ut tu potius sis atque ego te ut verberem.
Mercvrivs
Etiam muttis?
Sosia
Iam tacebo.
Mercvrivs
Quis tibi erust?
Sosia
Quem tu voles.
Mercvrivs
Quid igitur? qui nunc vocare?
Sosia
Nemo nisi quem iusseris.
Mercvrivs
Amphitruonis te esse aiebas Sosiam.
Sosia
Peccaveram,
nam Amphitruonis †socium ne me esse volui dicere.
Mercvrivs
385Scibam equidem nullum esse nobis nisi me servom Sosiam.
fugit te ratió.
Sosia
Vtinam istuc pugni fecissent tui.
Mercvrivs
Ego sum Sosia ille quem tu dudum esse aiebas mihi.
Sosia
Obsecro ut per pacem liceat te alloqui, ut ne vapulem.
Mercvrivs
Immo indutiae parumper fiant, si quid vis loqui.
Sosia
390Non loquar nisi pace facta, quando pugnis plus vales.
Mercvrivs
Dic si quid vis, non nocebo.
Sosia
Tuae fide credo?
Mercvrivs
Meae.
Sosia
Quid si falles?
Mercvrivs
Tum Mercurius Sosiae iratus siet.
Sosia
Animum advorte. nunc licet mihi libere quidvis loqui.
Amphitruonis ego sum servos Sosia.
Mercvrivs
Etiam denuo?
Sosia
395Pacem feci, foedus feci. vera dico.
Mercvrivs
Vapula.
Sosia
Vt libet quid tibi libet fac, quoniam pugnis plus vales;
verum, utut es facturus, hoc quidem hercle haud reticebo tamen.
Mercvrivs
Tu me vivos hodie numquam facies quin sim Sosia.
Sosia
Certe edepol tu me alienabis numquam quin noster siem;
400nec nobis praeter med alius quisquam est servos Sosia.
[qui cum Amphitruone hinc una ieram in exercitum.]
Mercvrivs
Hic homo sanus non est.
Sosia
Quod mihi praedicas vitium, id tibi est.
quid, malum, non súm ego servos Amphitruonis Sosia?
nonne hac noctu nostra navis ⟨huc⟩ ex portu Persico
405venit, quae me advexit? nonne me huc erus misit meus?
nonne ego nunc sto ante aedes nostras? non mi est lanterna in manu?
non loquor, nón vigilo? nonne hic homo módo me pugnis contudit?
fecit hercle, nam etiam misero nunc ⟨mihi⟩ malae dolent.
quid igitur ego dubito, aut cur non intro eo in nostram domum?
Mercvrivs
410Quid, domum vostram?
Sosia
Ita enim vero.
Mercvrivs
Quin quae dixisti modo
omnia ementitu's: equidem Sosia Amphitruonis sum.
nam noctu hac soluta est navis nostra e portu Persico,
et ubi Pterela rex regnavit oppidum expugnavimus,
et legiones Teloboarum vi pugnando cepimus,
415et ipsus Amphitruo optruncavit regem Pterelam in proelio.
Sosia
Egomet mihi non credo, cum illaec autumare illum audio;
hic quidem cérte quae illic sunt res gestae memorat memoriter.
sed quid ais? quid Amphitruoni ⟨doni⟩ a Telobois datum est?
Mercvrivs
Pterela rex qui potitare solitus est patera aurea.
Sosia
420Elocutus est. ubi patera nunc est?
Mercvrivs
⟨Est⟩ in cistula;
Amphitruonis obsignata signo est.
Sosia
Signi dic quid est?
Mercvrivs
Cum quadrigis Sol exoriens. quid me captas, carnufex?
Sosia
Argumentis vicit, aliud nomen quaerundum est mihi.
nescio unde haec hic spectavit. iám ego hunc decipiam probe;
425nam quod egomet solus feci, nec quisquam alius affuit,
in tabernaclo, id quidem hodie numquam poterit dicere.
si tu Sosia es, legiones cum pugnabant maxume,
quid in tabernaclo fecisti? victus sum, si dixeris.
Mercvrivs
Cadus erat vini, inde implevi hírneam.
Sosia
Ingressust viam.
Mercvrivs
430Eam ego, ut matre fuerat natum, vini éduxi meri.
Sosia
Factum est illud, ut ego illíc vini hirneam ebiberim meri.
mira sunt nisi latuit intus illic in illac hirnea.
Mercvrivs
Quid nunc? vincon argumentis, te non esse Sosiam?
Sosia
Tu negas med esse?
Mercvrivs
Quid ego ni negem, qui egomet siem?
Sosia
435Per Iovem iuro med esse neque me falsum dicere.
Mercvrivs
At ego per Mercurium iuro, tibi Iovem non credere;
nam iniurato scio plus credet mihi quam iurato tibi.
Sosia
Quis ego sum saltem, si non sum Sosia? te interrogo.
Mercvrivs
Vbi ego Sosia nolim esse, tu esto sane Sosia;
440nunc, quando ego sum, vapulabis, ni hinc abis, ignobilis.
Sosia
Certe edepol, quom illum contemplo et formam cognosco meam,
quem ad modum ego sum (saepe in speculum inspexi), nimis similest mei;
itidem habet petasum ac vestitum: tam consimilest atque ego;
sura, pes, statura, tonsus, oculi, nasum vel labra,
445malae, mentum, barba, collus: totus. quid verbis opust?
si tergum cicatricosum, nihil hoc similist similius.
sed quom cogito, equidem certo idem sum qui semper fui.
novi erum, novi aedis nostras; sane sapio et sentio.
non ego illi obtempero quod loquitur. pultabo foris.
Mercvrivs
450Quó agis te?
Sosia
Domum.
Mercvrivs
Quadrigas si nunc inscendas Iovis
atque hinc fugias, ita vix poteris effugere infortunium.
Sosia
Nonne erae meae nuntiare quod erus meus iussit licet?
Mercvrivs
Tuae si quid vis nuntiare: hanc nostram adire non sinam.
nam si me inritassis, hodie lumbifragium hinc auferes.
Sosia
455Abeo potius. di immortales, obsecro vostram fidem,
ubi ego perii? ubi immutatus sum? ubi ego formam perdidi?
an egomet me illic reliqui, si forte oblitus fui?
nám hic quidem omnem imaginem meam, quae antehac fuerat, possidet.
vivo fit quod numquam quisquam mortuo faciet mihi.
460ibo ad portum atque haec uti sunt facta ero dicam meo;
nisi etiam is quoque me ignorabit: quod ille faxit Iuppiter,
ut ego hodie ráso capite calvos capiam pilleum.—
Scaena 2
Mercvrivs
463Bene próspere hoc hodie operis processit mihi:
amovi a foribus maximam molestiam,
465patri ut liceret tuto illam amplexarier.
iam ille illuc ad erum cum Amphitruonem advenerit,
narrabit servom hinc sese a foribus Sosiam
amovisse; ille adeo illum mentiri sibi
credet, neque credet huc profectum, ut iusserat.
470erroris ambo ego illos et dementiae
complebo atque omnem Amphitruonis familiam,
adeo usque, satietatem dum capiet pater
illius quám amat. igitur demum omnes scient
quae facta. denique Alcumenam Iuppiter
475redigét antiquam coniugi in concordiam.
nam Amphitruo actutum uxori turbas conciet
atque insimulabit eam probri; tum meus pater
eam séditionem illi in tranquillum conferet.
nunc de Alcumena dudum quod dixi minus,
480hodie illa pariet filios geminos duos
alter decumo post mense nascetur puer
quam seminatust, alter mense septumo;
eorum Ámphitruonis alter est, alter Iovis:
verum minori puero maior est pater,
485minor maiori. iamne hoc scitis quid siet?
sed Alcumenae huius honoris gratia
pater curavit uno ut fetu fieret,
uno ut labore absolvat aerumnas duas.
[et ne in suspicione ponatur stupri]
490[et clandestina ut celetur consuetio.]
quamquam, ut iam dudum dixi, resciscet tamen
Amphitruo rem omnem. quid igitur? nemo id probro
profecto ducet Alcumenae; nam deum
non par videtur facere, delictum suom
495suamque ut culpam expetere in mortalem ut sinat.
orationem comprimam: crepuit foris.
Amphitruo subditivos eccum exit foras
cum Alcumena uxore usuraria.
Scaena 3
Ivppiter
499Béne vale, Alcumena, cura rem communem, quod facis;
500atque inperce quaeso: menses iam tibi esse actos vides.
mihi necesse est ire hinc; verum quod erit natum tollito.
Alcvmena
Quid istuc est, mi vir, negoti, quod tu tam subito domo
abeas?
Ivppiter
Edepol haud quod tui me neque domi distaedeat;
sed ubi summus imperator non adest ad exercitum,
505citius quod non facto est usus fit quam quod facto est opus.
Mercvrivs
Nimis hic scitust sycophanta, qui quidem meus sit pater.
observatote ⟨eum⟩, quam blande mulieri palpabitur.
Alcvmena
Ecastor te experior quanti facias uxorem tuam.
Ivppiter
Satin habes, si feminarum nulla est quam aeque diligam?
Mercvrivs
510Edepol ne illa si istis rebus te sciat operam dare,
ego faxim ted Amphitruonem esse malis, quam Iovem.
Alcvmena
Experiri istuc mavellem me quam mi memorarier.
prius abis quam lectus ubi cubuisti concaluit locus.
heri venisti media nocte, nunc abis. hocin placet?
Mercvrivs
515Accedam atque hanc appellabo et subparasitabor patri.
numquam edepol quemquam mortalem credo ego uxorem suam
sic ecflictim amare, proinde ut hic te ecflictim deperit.
Ivppiter
Carnufex, non ego te novi? ábin e conspectu meo?
quid tibi hanc curatio est rem, verbero, aut muttitio?
520quoii ego iam hoc scipione—
Alcvmena
Ah noli.
Ivppiter
Muttito modo.
Mercvrivs
Nequiter paene expedivit prima parasitatio.
Ivppiter
Verum quod tu dicis, mea uxor, non te mi irasci decet.
clanculum abii a legione: operam hanc subrupui tibi,
ex me primo ⟨ut⟩ prima scires, rem ut gessissem publicam.
525ea tibi omnia enarravi. nisi te amarem plurimum,
non facerem.
Mercvrivs
Facitne ut dixi? timidam palpo percutit.
Ivppiter
Nunc, ne legio persentiscat, clam illuc redeundum est mihi,
ne me uxorem praevertisse dicant prae re publica.
Alcvmena
Lacrimantem ex abitu concinnas tu tuam uxorem.
Ivppiter
Tace,
530ne corrumpe oculos, redibo actutum.
Alcvmena
Id actutum diu est.
Ivppiter
Non ego te hic lubens relinquo neque abeo abs te.
Alcvmena
Sentio,
nam qua nocte ad me venisti, eadem abis.
Ivppiter
Cur me tenes?
tempus ⟨est⟩: exire ex urbe prius quam lucescat volo.
nunc tibi hanc pateram, quae dono mi illi ob virtutem data est,
535Pterela rex qui potitavit, quem ego mea occidi manu,
Alcumena, tibi condono.
Alcvmena
Facis ut alias res soles.
ecastor condignum donum, qualest qui donum dedit.
Mercvrivs
Immo sic: condignum donum, qualest cui dono datumst.
Ivppiter
Pergin autem? nonne ego possum, furcifer, te perdere?
Alcvmena
540Noli amabo, Amphitruo, irasci Sosiae causa mea.
Ivppiter
Faciam ita ut vis.
Mercvrivs
Ex amore hic admodum quam saevos est.
Ivppiter
Numquid vis?
Alcvmena
Vt quom absim mé ames, me tuam te absente tamen.
Mercvrivs
Eamus, Amphitruo. lucescit hoc iam.
Ivppiter
Abi prae, Sosia,
iam ego sequar. numquid vis?
Alcvmena
Etiam: ut actutum advenias.
Ivppiter
Licet,
545prius tuá opinione híc adero: bonum ánimum habe.—
nunc te, nox, quae me mansisti, mitto uti cedas die,
ut mortalis inlucescat luce clara et candida.
atque quanto, nox, fuisti longior hac proxuma,
tanto brevior dies ut fiat faciam, ut aeque disparet.
550sed dies e nocte accedat. ibo et Mercurium sequar.—
Actus II
Scaena 1
Amphitrvo
551Age í tu secúndum.
Sosia
Sequór, subsequór te.
Amphitrvo
Scelestissimum te arbitror.
Sosia
Nam quam ob rem?
Amphitrvo
Quia id quod neque est neque fuit neque futurum est
mihi praedicas.
Sosia
Eccere, iam tuatim
555facis ⟨tu⟩, ut tuis nulla apud te fides sit.
Amphitrvo
Quid est? quo modo? iam quidem hercle ego tibi istam
scelestam, scelus, linguam abscidam.
Sosia
Tuos sum,
proinde ut commodumst et lubet quidque facias;
tamen quin loquar haec uti facta sunt hic,
560numquam ullo modo me potes deterrere.
Amphitrvo
Scelestissime, audes mihi praedicare id,
domi te esse nunc, qui hic ades?
Sosia
Vera dico.
Amphitrvo
Malum quod tibi di dabunt, atque ego hodie
dabo.
Sosia
Istuc tibist in manu, nam tuos sum.
Amphitrvo
565Tun me, verbero, audes erum ludificari?
tune id dicere audes, quod nemo umquam homo antehac
vidit nec potest fieri, tempore uno
homo idem duobus locis ut simul sit?
Sosia
Profecto ut loquor res ita est.
Amphitrvo
Iuppiter te
570perdat.
Sosia
Quid mali súm, ere, tua ex re promeritus?
Amphitrvo
Rogasne, improbe, etiam, qui ludos facis me?
Sosia
Meritó maledicás mihi, si id ita factum est.†
verum haud mentior, resque uti facta dico.
Amphitrvo
Homo hic ébrius est, ut opínor.
Sosia
575Útinam ita essem.
Amphitrvo
Optás quae facta.
Sosia
Égone?
Amphitrvo
Tu istic. úbi bibisti?
Sosia
Nusquam equidem bibi.
Amphitrvo
Quid hoc sit hominis?
Sosia
equidem decies dixi:
domi ego sum, inquam, écquid audis? et apud te adsum Sosia idem.
satin hoc plane, satin diserte, ere, nunc videor
tibi locutus esse?
Amphitrvo
Vah,
580ápage te a me.
Sosia
Quíd est negoti?
Amphitrvo
Péstis te tenet.
Sosia
Nám quor istuc
dicis? equidem valeo et salvos
sum recte, Amphitruo.
Amphitrvo
At te ego faciam
hodie proinde ac meritus es,
ut minus valeas et miser sis,
salvos domum si rediero: iam
sequere sis, erum qui ludificas
dictis delirantibus,
qui quoniam erus quod imperavit neglexisti persequi,
nunc venis etiam ultro inrisum dominum: quae neque fieri
possunt neque fando umquam accepit quisquam profers, carnifex;
quoius ego hodie in tergum faxo ista expetant mendacia.
Sosia
590Amphitruo, miserrima istaec miseria est servo bono,
apud erum qui vera loquitur, si id vi verum vincitur.
Amphitrvo
Quo id, malum, pacto potest nam (mecum argumentis puta)
fieri, nunc uti tu ⟨et⟩ hic sis et domi? id dici volo.
Sosia
Sum profecto et hic et illíc. hoc cuivis mirari licet,
595neque tibi istuc mirum * * * mágis videtur quam mihi.
Amphitrvo
Quo modo?
Sosia
Nihilo, inquam, mirum magis tibi istuc quam mihi;
neque, ita me di ament, credebam primo mihimet Sosiae,
donec Sosia illic egomet fecit sibi uti crederem.
ordine omne, uti quicque actum est, dúm apud hostis sedimus,
600edissertavit. tum formam una abstulit cum nomine.
neque lac lactis magis est simile quam ille ego similest mei.
nam ut dudum ante lucem a portu me praemisisti domum—
Amphitrvo
Quid igitur?
Sosia
Prius multo ante aedis stabam quam illo adveneram.
Amphitrvo
Quas, malum, nugás? satin tu sanus es?
Sosia
Sic sum ut vides.
Amphitrvo
605Huic homini nescio quid est mali mala obiectum manu,
postquam a me abiit.
Sosia
Fateor, nam sum obtusus pugnis pessume.
Amphitrvo
Quis te verberavit?
Sosia
Egomet memet, qui nunc sum domi.
Amphitrvo
Cave quicquam, nisi quod rogabo te, mihi responderis.
omnium primum iste qui sit Sosia, hoc dici volo.
Sosia
610Tuos est servos.
Amphitrvo
Mihi quidem uno te plus etiam est quam volo,
neque postquam sum natus habui nisi te servom Sosiam.
Sosia
At ego nunc, Amphitruo, dico: Sosiam servom tuom
praeter me alterum, inquam, adveniens faciam ut offendas domi,
Davo prognatum patre eodem quo égo sum, forma, aetate item
615qua égo sum. quid opust verbis? geminus Sosia hic factust tibi.
Amphitrvo
Nimia memoras mira. sed vidistin uxorem meam?
Sosia
Quin intro ire in aedis numquam licitum est.
Amphitrvo
Quis te prohibuit?
Sosia
Sosia ille, quem iam dudum dico, is qui me contudit.
Amphitrvo
Quis istic Sosia est?
Sosia
Ego, inquam. quotiens dicendum est tibi?
Amphitrvo
620Sed quid ais? num obdormivisti dudum?
Sosia
Nusquam gentium.
Amphitrvo
Ibi forte istum si vidisses quendam in somnis Sosiam—
Sosia
Non soleo ego somniculose éri imperia persequi.
vigilans vidi, vigilans nunc ⟨te⟩ video, vigilans fabulor,
vigilantem ille me iam dudum vigilans pugnis contudit.
Amphitrvo
625Quis homo?
Sosia
Sosia, inquam, ego ille. quaeso, nonne intellegis?
Amphitrvo
Qui, malum, intellegere quisquam potis est? ita nugas blatis.
Sosia
Verum actutum nosces, quom illum nosces servom Sosiam.
Amphitrvo
Sequere hac igitur me, nam mi istuc primum exquisito est opus.
[sed vide ex navi efferantur quae imperavi iam omnia.]
Sosia
630[Et memor sum et diligens, ut quae imperes compareant;]
[non ego cum vino simitu ébibi imperium tuom.]
Amphitrvo
[Vtinam di faxint, infecta dicta re eveniant tua.]
Scaena 2
Alcvmena
633Satín parva rés est volúptatum in víta atque in aétate agúnda
praequám quod moléstum est? ita cuíque comparátum est in aétate hominum;
635ita dívis est plácitum, volúptatem ut maéror comés consequátur:
quin íncommodí plus malíque ilico ádsit, boní si optigít quid.
nam ego íd nunc expérior domo átque ipsa dé me sció, cui volúptas
parúmper datást, dum virí mei míhi potéstas vidéndi fuit
noctem únam modo; átque is repénte abiit á me hinc ánte lucem.
640sola híc mihi nunc vídeor, quia ílle hinc abést quem ego amó praeter omnes.
plus aégri ex ábitu virí, quam ex advéntu volúptatis cépi. sed hóc me beát
saltém, quom perduéllis vicít et domúm laudis cómpos revénit:
id sólacio est.
absít, dum modó laude párta
645domúm recipiát se; feram ét perferam úsque
abitum éius ánimo forti átque offirmáto, id módo si mercédis
datúr mi, ut meús victor vír belli clúeat.
satis mi esse ducam.
virtús praemium ést optimúm;
virtús omnibús rebus ánteit profécto:
650libértas salús vita rés et paréntes, patria ét prognáti
tutántur, servántur:
virtús omnia ín sese habét, omnia ádsunt
bona quém penest vírtus.
Amphitrvo
Édepol me uxori éxoptatum crédo adventurúm domum,
655quae me amat, quam contra amo, praesertim re gesta bene,
victis hostibus: quos nemo posse superari ratust,
eos auspicio meo atque ductu primo coetu vicimus.
certe enim méd illi expectatum optato venturum scio.
Sosia
Quid? me non rere expectatum amicae venturum meae?
Alcvmena
660Meus vir hic quidem est.
Amphitrvo
Séquere hac tu me.
Alcvmena
Nam quid ille revortitur
qui dudum properare se aibat? án ille me temptat sciens
atque id se volt experiri, suom abitum ut desiderem?
ecastor med haud invita se domum recipit suam.
Sosia
Amphitruo, redire ad navem meliust nos.
Amphitrvo
Qua gratia?
Sosia
665Quia domi daturus nemo est prandium advenientibus.
Amphitrvo
Qui tibi nunc istuc in mentemst?
Sosia
Quia enim sero advenimus.
Amphitrvo
Qui?
Sosia
Quia Alcumenam ante aedis stare saturam intellego.
Amphitrvo
Gravidam ego illanc hic reliqui quóm abeo.
Sosia
Ei perii miser.
Amphitrvo
Quid tibi est?
Sosia
Ad aquam praebendam commodum adveni domum,
670decumo post mense, ut rationem te putare intellego.
Amphitrvo
Bono animo es.
Sosia
Scin quam bono animo sim? si situlam cepero,
numquam edepol tu mihi divini creduis post hunc diem,
ní ego illi puteo, si occepso, ánimam omnem intertraxero.
Amphitrvo
Sequere hac me modo; alium ego isti rei allegabo, ne time.
Alcvmena
675Magis nunc ⟨me⟩ meum officium facere, si huic eam advorsum, arbitror.
Amphitrvo
Amphitruo uxorem salutat laetus speratam suam,
quam omnium Thebis vir unam esse optimam diiudicat,
quamque adeo cives Thebani vero rumiferant probam.
valuistin usque? exspectatun advenio?
Sosia
Haud vidi magis.
680exspectatum eum salutat magis haud quicquam quam canem.
Amphitrvo
Et quom te †gravidam et quom te pulchre plenam aspicio, gaudeo.
Alcvmena
Obsecro ecastor, quid tu me deridiculi gratia
sic salutas atque appellas, quasi dudum non videris
quasique nunc primum recipias te domum huc ex hostibus?
685[atque me nunc proinde appellas quasi multo post videris?]
Amphitrvo
Immo equidem te nisi nunc hodie nusquam vidi gentium.
Alcvmena
Cur negas?
Amphitrvo
Quia vera didici dicere.
Alcvmena
Haud aequom facit
qui quod didicit id dediscit. an periclitamini
quid animi habeam? sed quid huc vos revortimini tam cito?
690an te auspicium commoratum est an tempestas continet
qui non abiisti ad legiones, ita uti dudum dixeras?
Amphitrvo
Dudum? quam dudum istuc factum est?
Alcvmena
Temptas. iam dudum, modo.
Amphitrvo
Qui istuc potis est fieri, quaeso, ut dicis: iam dudum, modo?
Alcvmena
Quid enim censes? te ut deludam contra lusorem meum,
695qui nunc primum te advenisse dicas, modo qui hinc abieris.
Amphitrvo
Haec quidem deliramenta loquitur.
Sosia
Paulisper mane,
dum edormiscat unum somnum.
Amphitrvo
Quaene vigilans somniat?
Alcvmena
Equidem ecastor vigilo, et vigilans id quod factum est fabulor.
nam dudum ante lucem et istunc et te vidi.
Amphitrvo
Quo in loco?
Alcvmena
700Hic in aedibús ubi tu habitas.
Amphitrvo
Numquam factum est.
Sosia
Non taces?
quid si e portu navis huc nos dormientis detulit?
Amphitrvo
Etiam tu quoque adsentaris húic?
Sosia
Quid vis fieri?
non tu scis? Bacchae bacchanti si velis advorsarier,
ex insana insaniorem facies, feriet saepius;
705si obsequare, una resolvas plaga.
Amphitrvo
At pol qui certa res
hanc est obiurgare, quae me hódie advenientem domum
noluerit salutare.
Sosia
Inritabis crabrones.
Amphitrvo
Tace.
Alcumena, unum rogare te volo.
Alcvmena
Quid vis roga.
Amphitrvo
Num tibi aut stultitia accessit aut superat superbia?
Alcvmena
710Qui istuc in mentemst tibi ex me, mi vir, percontarier?
Amphitrvo
Quia salutare advenientem me solebas antidhac,
appellare, itidem ut pudicae suos viros quae sunt solent.
eo more expertem te factam adveniens offendi domi.
Alcvmena
Ecastor equidem te certo heri advenientem ílico,
715et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul,
mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
Sosia
Tun heri hunc salutavisti?
Alcvmena
Et te quoque etiam, Sosia.
Sosia
Amphitruo, speravi ego istam tibi parituram filium;
verum non est puero gravida.
Amphitrvo
Quid igitur?
Sosia
Insania.
Alcvmena
720Equidem sana sum et deos quaeso, ut salva pariam filium.
verum tu malum mágnum habebis, si hic suom officium facit:
ob istuc omen, ominator, capies quod te condecet.
Sosia
Enim vero praegnati oportet et malum et malum dari,
ut quod obrodat sit, animo si male esse occeperit.
Amphitrvo
725Tu me heri hic vidisti?
Alcvmena
Ego, inquam, si vis decies dicere.
Amphitrvo
In somnis fortasse.
Alcvmena
Immo vígilans vigilantem.
Amphitrvo
Ei misero mihi.
Sosia
Quid tibi est?
Amphitrvo
Delirat uxor.
Sosia
Atra bili percita est.
nulla res tam delirantis homines concinnat cito.
Amphitrvo
Vbi primum tibi sensisti, mulier, impliciscier?
Alcvmena
730Equidem ecastor sana et salva sum.
Amphitrvo
Quor igitur praedicas,
té heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?
ibi cenavi atque ibi quievi in navi noctem perpetem,
neque meum pedem huc íntuli etiam in aedis, ut cum exercitu
hinc profectus sum ad Teloboas hostis eosque ut vicimus.
Alcvmena
735Immo mecum cenavisti et mecum cubuisti.
Amphitrvo
Quid est?
Alcvmena
Vera dico.
Amphitrvo
Non de hac quidem hercle re; de áliis nescio.
Alcvmena
Primulo diluculo abiisti ad legiones.
Amphitrvo
Quo modo?
Sosia
Recte dicit, ut commeminit: somnium narrat tibi.
sed, mulier, postquam experrecta es, te prodigiali Iovi
740aut mola salsa hodie aut ture comprecatam oportuit.
Alcvmena
Vae capiti tuó.
Sosia
Tua istuc refert—si curaveris.
Alcvmena
Iterum iám hic in me inclementer dicit, atque id sine malo.
Amphitrvo
Tace tu. tu dic: egone abs te abii hinc hodie cum diluculo?
Alcvmena
Quis igitur nisi vos narravit mi, illi ut fuerit proelium?
Amphitrvo
745An etiam id tu scis?
Alcvmena
Quippe qui éx te audivi, ut urbem maximam
expugnavisses regemque Pterelam tute occideris.
Amphitrvo
Egone istuc dixi?
Alcvmena
Tute istic, etiam adstante hoc Sosia.
Amphitrvo
Audivistin tu me narrare haec hodie?
Sosia
Vbi ego audiverim?
Amphitrvo
Hanc roga.
Sosia
Me quidem praesente numquam factum est, quod sciam.
Alcvmena
750Mirum quin te adversus dicat.
Amphitrvo
Sosia, age me huc aspice.
Sosia
Specto.
Amphitrvo
Vera volo loqui te, nolo adsentari mihi.
audivistin tu hodie me illi dicere ea quae illa autumat?
Sosia
Quaeso edepol, num tu quoque etiam insanis, quom id me interrogas,
qui ipsus equidem nunc primum istanc tecum conspicio simul?
Amphitrvo
755Quid nunc, mulier? audin illum?
Alcvmena
Ego véro, ac falsum dicere.
Amphitrvo
Neque tu illi neque mihi viro ipsi credis?
Alcvmena
Eo fit quia mihi
plurimum credo et scio istaec facta proinde ut proloquor.
Amphitrvo
Tun me heri advenisse dicis?
Alcvmena
Tun te abiisse hodie hinc negas?
Amphitrvo
Nego enim vero, et me advenire nunc primum aio ad te domum.
Alcvmena
760Obsecro, etiamne hoc negabis, te auream pateram mihi
dédisse dono hodié, qua te illi donatum esse dixeras?
Amphitrvo
Neque edepol dedi neque dixi; verum ita animatus fui
itaque nunc sum, ut ea te patera donem. sed quis istúc tibi
dixit?
Alcvmena
Ego equidem ex te audivi et ex tua accepi manu
765pateram.
Amphitrvo
Mane, mane, obsecro te. nimis demiror, Sosia,
qui illaec illic me donatum esse aurea patera sciat,
nisi tu dudum hanc convenisti et narravisti haec omnia.
Sosia
Neque edepol ego dixi neque istam vidi nisi tecum simul.
Amphitrvo
Quid hoc sit hominis?
Alcvmena
Vin proferri pateram?
Amphitrvo
Proferri volo.
Alcvmena
770Fiat. ⟨heus⟩ tu, Thessala, intus pateram proferto foras,
qua hódie meus vir donavit me.
Amphitrvo
Secede huc tu, Sosia,
enim vero illud praeter alia mira miror maxime,
si haec habet páteram illam.
Sosia
An etiam credis id, quae in hac cistellula
tuo signo obsignata fertur?
Amphitrvo
Salvom signum est?
Sosia
Inspice.
Amphitrvo
775Recte, ita est ut obsignavi.
Sosia
Quaeso, quin tu istanc iubes
pro cerrita circumferri?
Amphitrvo
Edepol qui facto est opus;
nam haec quidem edepol laruarum plenast.
Alcvmena
Quid verbis opust?
em tibi pateram, eccam.
Amphitrvo
Cedo mi.
Alcvmena
Age aspice huc sis nunciam
tu qui quae facta infitiare; quem égo iam hic convincam palam.
780estne haec patera, qua donatu's illi?
Amphitrvo
Summe Iuppiter,
quid ego video? haec ea est profecto patera. perii, Sosia.
Sosia
Aut pol haec praestigiatrix multo mulier maxima est
aut pateram hic inesse oportet.
Amphitrvo
Agedum, exsolve cistulam.
Sosia
Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte, res gesta est bene:
785tu peperisti Ámphitruonem, ego alium peperi Sosiam;
nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.
Amphitrvo
Certum est aperire atque inspicere.
Sosia
Vide sis signi quid siet,
ne posterius in me culpam conferas.
Amphitrvo
Aperi modo;
nam haec quidem nos delirantis facere dictis postulat.
Alcvmena
790Vnde haec igitur est nisi abs te quae mihi dono data est?
Amphitrvo
Opus mi est istuc exquisito.
Sosia
Iuppiter, pro Iuppiter.
Amphitrvo
Quid tibi est?
Sosia
Hic patera nulla in cistulast.
Amphitrvo
Quid ego audio?
Sosia
Id quod verúmst.
Amphitrvo
At cum cruciatu iam, nisi apparet, tuo.
Alcvmena
Haec quidem apparet.
Amphitrvo
Quis igitur tibi dedit?
Alcvmena
Qui me rogat.
Sosia
795Me captas, quia tute ab navi clanculum huc alia via
praecucurristi, atque hinc pateram tute exemisti atque eam
huic dedisti, post hanc rursum óbsignasti clanculum.
Amphitrvo
Ei mihi, iam tu quoque huius adiuvas insaniam?
ain heri nos advenisse huc?
Alcvmena
Aio, adveniensque ilico
800me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
Sosia
Iam illud non placet principium de osculo.
Amphitrvo
Perge exsequi.
Alcvmena
Lavisti.
Amphitrvo
Quid postquam lavi?
Alcvmena
Accubuisti.
Sosia
Euge optime.
nunc exquire.
Amphitrvo
Ne interpella. perge porro dicere.
Alcvmena
Cena adposita est; cenavisti mecum, ego accubui simul.
Amphitrvo
805In eodem lectó?
Alcvmena
In eodem.
Sosia
Ei, non placet convivium.
Amphitrvo
Sine modo argumenta dicat. quid postquam cenavimus?
Alcvmena
Te dormitare aibas; mensa ablata est, cubitum hinc abiimus.
Amphitrvo
Vbi tu cubuisti?
Alcvmena
In eodem lectó tecum una in cubiculo.
Amphitrvo
Perdidisti.
Sosia
Quid tibi est?
Amphitrvo
Haec me modo ad mortem dedit.
Alcvmena
810Quid iam, amabo?
Amphitrvo
Ne me appella.
Sosia
Quid tibi est?
Amphitrvo
Perii miser,
quia pudicitiae huius vitium me hinc absente est additum.
Alcvmena
Obsecro ecastor, cur istuc, mi vir, ex ted audio?
Amphitrvo
Vir ego tuos sim? ne me appella, falsa, falso nomine.
Sosia
Haeret haec res, si quidem haec iam mulier facta est ex viro.
Alcvmena
815Quid ego feci, qua istaec propter dicta dicantur mihi?
Amphitrvo
Tute edictas facta tua, ex me quaeris quid deliqueris.
Alcvmena
Quid ego tibi deliqui, si, cui nupta sum, tecum fui?
Amphitrvo
Tun mecum fueris? quid illac impudente audacius?
saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
Alcvmena
820Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.
tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
Amphitrvo
Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
Sosia
Propemodum.
Amphitrvo
Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
Alcvmena
Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
Sosia
825Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est
Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen
tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,
certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
Amphitrvo
830Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.
Alcvmena
Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,
ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
contigit, quo me impudicam faceret.
Amphitrvo
Vera istaec velim.
Alcvmena
835Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.
Amphitrvo
Mulier es, audacter iuras.
Alcvmena
Quae non deliquit, decet
audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
Amphitrvo
Satis audacter.
Alcvmena
Vt pudicam decet.
Amphitrvo
†In verbis probas.
Alcvmena
Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,
840sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,
deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,
tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
Sosia
Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.
Amphitrvo
Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
Sosia
845Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:
ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
Amphitrvo
Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
Alcvmena
Edepol me libente facies.
Amphitrvo
Quid ais? responde mihi,
quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem,
850qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat
facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?
Alcvmena
Si deliqui, nulla causa est.
Amphitrvo
Convenit. tu, Sosia,
duc hos intro. ego huc ab navi mecum adducam Naucratem.—
Sosia
855Nunc quidem praeter nos nemo est. dic mihi verum serio:
ecquis alius Sosia intust, qui mei similis siet?
Alcvmena
Abin hinc a me dignus domino servos?
Sosia
Abeo, si iubes.—
Alcvmena
Nimis ecastor facinus mirum est, qui illi conlibitum siet
meo viro sic me insimulare falso facinus tam malum.
860quidquid est, iam ex Naucrate cognato id cognoscam meo.—
Actus III
Scaena 1
Ivppiter
861Ego sum ille Amphitruo, cui est servos Sosia,
idem Mercurius qui fit, quando commodumst,
in superiore quí habito cenaculo,
qui interdum fio Iuppiter, quando lubet;
865huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico
Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
nunc huc honoris vostri venio gratia,
ne hanc incohatam transigam comoediam;
simul Alcumenae, quam vir insontem probri
870Amphitruo accusat, veni ut auxilium feram:
nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,
si id Alcumenae innocenti expetat.
nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,
esse adsimulabo, atque in horum familiam
875frustrationem hodie iniciam maxumam;
post igitur demum faciam res fiat palam
atque Alcumenae in tempore auxilium feram
faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro
et me quod gravidast pariat sine doloribus.
880Mercurium iussi me continuo consequi,
si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.
Scaena 2
Alcvmena
882Durare nequeo in aedibus. ita me probri,
stupri, dedecoris a viro argutam meo!
ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,
885quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
atque id me susque deque esse habituram putat.
non edepol faciam, neque me perpetiar probri
falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper,
890nolle esse dicta quae in me insontem protulit.
Ivppiter
Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,
si me illam amantem ad sese studeam recipere,
quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit
atque illi dudum meus amor negotium
895insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi
illius ira in hanc et male dicta expetent.
Alcvmena
Sed eccum video qui me miseram arguit
stupri, dedecoris.
Ivppiter
Te volo, uxor, conloqui.
quo te avortisti? * * *
Alcvmena
Ita ingenium meumst:
900inimicos semper osa sum optuerier.
Ivppiter
Heia autem inimicos?
Alcvmena
Sic est, vera praedico;
nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Ivppiter
Nimis iracunda es.
Alcvmena
Potin ut abstineas manum?
nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
905quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,
cum ea tú sermonem nec ioco nec serio
tibi habeas, nisi sis stultior stultissimo.
Ivppiter
Si dixi, nihilo magis es, neque ego esse arbitror,
et id huc revorti uti me purgarem tibi.
910nam numquam quicquam meo animo fuit aegrius,
quam postquam audivi ted esse iratam mihi.
cur dixisti? inquies. ego expediam tibi.
non edepol quo te esse impudicam crederem;
verum periclitatus súm animum tuom,
915quid faceres et quo pacto id ferre induceres.
equidem ioco illa dixeram dudum tibi,
ridiculi causa. vél hunc rogato Sosiam.
Alcvmena
Quin huc adducis meum cognatum Naucratem,
testem quem dudum te adducturum dixeras,
920te huc non venisse?
Ivppiter
Si quid dictum est per iocum,
non aequom est id te serio praevortier.
Alcvmena
Ego illúd scio quam doluerit cordi meo.
Ivppiter
Per dexteram tuam te, Alcumena, oro obsecro,
da mihi hanc veniam, ignosce, irata ne sies.
Alcvmena
925Ego istaec feci verba virtute irrita;
nunc, quando factis me impudicis abstini,
ab impudicis dictis avorti volo.
valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
iuben mi íre comites?
Ivppiter
Sanan es?
Alcvmena
Si non iubes,
930ibo egomet; comitem mihi Pudicitiam duxero.†
Ivppiter
Mane. arbitratu tuo ius iurandum dabo,
me meam pudicam esse uxorem arbitrarier.
id ego si fallo, tum te, summe Iuppiter,
quaeso, Amphitruoni ut semper iratus sies.
Alcvmena
935A, propitius sit potius.
Ivppiter
Confido fore;
nam ius iurandum verum te advorsum dedi.
iam nunc irata non es?
Alcvmena
Non sum.
Ivppiter
Bene facis.
nam in hominum aetate multa eveniunt huius modi:
capiunt voluptátes, capiunt rursum miserias;
940irae interveniunt, redeunt rursum in gratiam.
verum irae si quae forte eveniunt huius modi
inter eos, rursum si reventum in gratiam est,
bis tanto amici sunt inter se quam prius.
Alcvmena
Primum cavisse oportuit ne diceres,
945verum eadem si isdem purgas mi, patiunda sunt.
Ivppiter
Iube véro vasa pura adornari mihi,
ut quae ápud legionem vota vovi, si domum
rediissem salvos, ea ego exsolvam omnia.
Alcvmena
Ego istuc curabo.
Ivppiter
Evocate huc Sosiam;
950gubernatorem qui in mea navi fuit
Blepharonem arcessat, qui nobiscum prandeat.
is adeo * * * inpransus ludificabitur,
cum ego Amphitruonem collo hinc obstricto traham.
Alcvmena
Mirum quid solus secum secreto ille agat.
955atque aperiuntur aedes. exit Sosia.
Scaena 3
Sosia
956Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar.
Ivppiter
⟨Sosia,⟩ optume advenis.
Sosia
Iam pax est inter vos duos?
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
960proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:
tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
Ivppiter
Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
Sosia
An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.
Ivppiter
965Habui expurigationem; facta pax est.
Sosia
Optume est.
Ivppiter
Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.
Sosia
Censeo.
Ivppiter
Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
Sosia
Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—
Ivppiter
Actutum huc redi.
Alcvmena
970Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?
Ivppiter
I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
Alcvmena
Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—
Ivppiter
Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
975qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.
nunc tu divine húc fac adsis Sosia
(audis quae dico, tam etsi praesens non ades),
fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus
ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
980volo déludi illunc, dum cum hac usuraria
uxore nunc mihi morigero. haec curata sint
fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,
atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.
Scaena 4
Mercvrivs
984Concédite atque abscédite omnes, dé via decédite,
985nec quísquam tam audax fúat homo, qui óbviam obsistát mihi.
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier
populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
ille návem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
ego sum Iovi dicto audiens, eius iussu nunc huc me adfero.
990quam ob rem mihi magis par est via decedere et concedere.
pater vocat me, eum sequor, eius dicto imperio sum audiens;
ut filium bonum patri esse oportet, itidem ego sum patri.
amanti subparasitor, hortor, adsto, admoneo, gaudeo.
si quid patri volup est, voluptas ea mi multo maxumast.
995amat: sapit; recte facit, animo quando obsequitur suo,
quod omnis homines facere oportet, dum id modo fiat bono.
nunc Amphitruonem volt deludi meus pater: faxo probe
iam hic deludetur, spectatores, vobis inspectantibus.
capiam coronam mi in caput, adsimulabo me esse ebrium;
1000atque illuc sursum escendero: inde optume aspellam virum
de supero, cum huc accesserit; faciam ut sit madidus sobrius.
deinde illi actutum sufferet suos servos poenas Sosia:
eum fécisse ille hodie arguet quae ego feceró hic. quid mea?
meo me aéquomst morigerum patri, eius studio servire addecet.
1005sed eccum Amphitruonem, advenit; iam ille hic deludetur probe,
siquidém vos voltis auscultando operam dare.
ibo intro, ornatum capiam qui potis decet;
dein susum ascendam in tectum, ut illum hinc prohibeam.
Actus IV
Scaena 1
Amphitrvo
1009Naúcratem quem cónvenire vólui, in navi nón erat,
1010neque domi neque in urbe invenio quemquam qui illum viderit.
nam omnis plateas perreptavi, gymnasia et myropolia;
apud emporium atque in macello, ín palaestra atque in foro,
in medicinis, in tonstrinis, apud omnis aedis sacras
sum defessus quaeritando: nusquam invenio Naucratem.
1015nunc domum ibo atque ex uxore hánc rem pergam exquirere,
quis fuerit quem propter corpus suom stupri compleverit.
nam me, quam illam quaestionem inquisitam hodie amittere,
mortuom satiust. sed aedis occluserunt. eugepae,
pariter hoc fit atque ut alia facta sunt. feriam foris.
1020aperite hoc. heus, ecquis hic est? ecquis hoc aperit ostium?
Scaena 2
Mercvrivs
1021Quís ad fores est?
Amphitrvo
Égo sum.
Mercvrivs
Quid ego sum.
Amphitrvo
Íta loquor.
Mercvrivs
Tibi Iúppiter
dique omnes irati certo sunt, qui sic frangas fores.
Amphitrvo
Quo modo?
Mercvrivs
Eo modo, ut profecto vivas aetatem miser.
Amphitrvo
Sosia.
Mercvrivs
Ita, sum Sosia, nisi me esse oblitum existimas.
1025quid nunc vis?
Amphitrvo
Sceleste, at etiam quid velim, id tu me rogas?
Mercvrivs
Ita, rogo. paene effregisti, fatue, foribus cardines.
an foris censebas nobis publicitus praeberier?
quid me aspectas, stolide? quid nunc vis tibi? aut quis tu es homo?
Amphitrvo
Verbero, etiam quis ego sim me rogitas, ulmorum Acheruns?
1030quem pol ego hodie ob istaec dicta faciam ferventem flagris.
Mercvrivs
Prodigum te fuisse oportet olim in adulescentia.
Amphitrvo
Quidum?
Mercvrivs
Quia senecta aetate á me mendicas malum.
Amphitrvo
Cum cruciatu tuo istaec hodie, verna, verba funditas.
Mercvrivs
Sacrufico ego tibi.
Amphitrvo
Qui?
Mercvrivs
Quia enim te macto infortunio.
Amphitrvo
At ego te cruce et cruciatu mactabo, mastigia.
(Mercvrivs)
Érus Amphitruo⟨st⟩ occupatus.
(Mercvrivs)
abiendi nunc tibi etiam occasiost.
(Mercvrivs)
Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
(Mercvrivs)
Ne tu postules matulam unam tibi aquae ínfundi in caput.
(Mercvrivs)
Laruatu's. edepol hominem miserum. medicum quaerita.
(Alcvmena)
Exiúravisti te mihi dixe per iocum.
(Alcvmena)
Quaeso advenienti morbo medicari iube:
tu certe aut laruatus aut cerritus es.
(Alcvmena)
Nisi hoc ita factum est, proinde ut factum esse autumo,
non causam dico quin vero insimules probri
(Amphitrvo)
Cuius? quaé me absente corpus volgavit suom.
(Amphitrvo)
Quíd minitabas te facturum, si istas pepulissem fores?
(Amphitrvo)
Ibi scrobes ecfodito ⟨tu⟩ plus sexagenos in die.
(Amphitrvo)
Noli pessimo precari.
(Blepharo)
animam comprime
(Ivppiter)
Mánifestum hunc optorto collo teneo furem flagiti.
(Amphitrvo)
Immo ego hunc, Thebani cives, qui domi uxorem meam
impudicitia impedivit, teneo, thensaurum stupri.
(Amphitrvo)
Nilne te pudet, sceleste, populi in conspectum ingredi?
(Amphitrvo)
clandestino
(Amphitrvo sive Ivppiter)
Qui nequeas nostrorum uter sit Amphitruo decernere.
Scaena 3
(Blepharo)
1035Vós inter vos partite; ego abeo, mihi negotium est;
neque ego umquam usquam tanta mira me vidisse censeo.
Amphitrvo
Blepharo, quaeso ut advocatus mi adsis neve abeas.
Blepharo
Vale.
quid opust me advocato, quí utri sim advocatus nescio?—
Ivppiter
Intro ego hinc eo. Alcumena parturit.—
Amphitrvo
Perii miser.
1040quid ego ⟨faciam,⟩ quem advocati iam atque amici deserunt?
numquam edepol me inultus istic ludificabit, quisquis est;
nam iam ad regem recta me ducam resque ut facta est eloquar.†
ego pol illum ulciscar hodie Thessalum veneficum,
qui pervorse perturbavit familiae mentem meae.
1045sed ubi illest? intro edepol abiit, credo ad uxorem meam.
qui me Thebis alter vivit miserior? quid nunc agam,
quem omnes mortales ignorant et ludificant ut lubet.
certumst, intro rumpam in aedis: ubi quemque hominem aspexero,
si ancillam seu servom sive uxorem sive adulterum
1050seu patrem sive ávom videbo, óbtruncabo in aedibus.
neque me Iuppiter neque di omnes id prohibebunt, si volent,
quin sic faciam ut constitui. pergam in aedis nunciam.
Actus V
Scaena 1
Bromia
1053Spes átque opes vitaé meae iacént sepultae in pectore,
neque ullast confidentia iam in corde, quin amiserim;
1055ita mihi videntur omnia, mare terra caelum, consequi,
iam ut opprimar, ut enicer. me miseram, quid agam nescio.
ita tanta mira in aedibus sunt facta. vae miserae mihi,
animo malest, aquam velim. corrupta sum atque absumpta sum.
caput dolet, neque audio, nec oculis prospicio satis,
1060nec me miserior femina est neque ulla videatur magis.
ita erae meae hodie contigit. nam ubi parturit, deos síbi invocat,
strepitús, crepitus, sonitús, tonitrus: ut subito, ut propere, ut valide tonuit!
ubi quísque institerat, cóncidit crepitu. íbi nescio quis máxuma
vóce exclamat: “Alcumena, adest auxilium, ne time:
1065et tibi et tuis propitius caeli cultor advenit.
exsúrgite” inquit qui terrore meo occidistis prae metu.
ut iácui, exsurgo. ardére censui aédis, ita tum cónfulgebant.
íbi me inclamat Álcumena; iam éa res me horrore ádficit,
erílis praevertít metus: accúrro, ut sciscam quíd velit.
1070atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
neque nostrum quisquam sensimus, quom peperit, neque providimus.
séd quid hoc? quis hic ést senex, qui ante aédis nostras síc iacet?
numnam húnc percussit Iúppiter?
credo édepol, nam, pro Iúppiter, sepúltust quasi sit mórtuos.
1075ibo et cognoscam, quisquis est. Amphitruo híc quidem ⟨est⟩ érus meus.
Amphítruo.
Amphitrvo
Perii.
Bromia
Súrge.
Amphitrvo
Interii.
Bromia
Cédo manum.
Amphitrvo
Quis mé tenet?
Bromia
Tua Bromia ancilla.
Amphitrvo
Totus timeo, íta me increpuit Iuppiter.
nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras
egressa es?
Bromia
Eadem nos formido timidas terrore impulit
1080in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,
Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest.
Amphitrvo
Agedum expedi:
scin me tuom esse erum Amphitruonem?
Bromia
Scio.
Amphitrvo
Vide etiam nunc.
Bromia
Scio.
Amphitrvo
Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
Bromia
Immo omnes sani sunt profecto.
Amphitrvo
At me uxor insanum facit
1085suis foedis factis.
Bromia
At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,
Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.
de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
Amphitrvo
Ain tu, geminos?
Bromia
Geminos.
Amphitrvo
Di me servant.
Bromia
Sine me dicere,
1090ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
Amphitrvo
Loquere.
Bromia
Postquam parturire hodie uxor occepit tua,
ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae
invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,
manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat
1095sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.
aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.
Amphitrvo
Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
quid fit deinde?
Bromia
Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
1100ita profecto sine dolore peperit.
Amphitrvo
Iam istuc gaudeo,
utut erga me merita est.
Bromia
Mitte ista atque haec quae dicam accipe.
postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.
sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!
neque eum quisquam colligare quivit incunabulis.
Amphitrvo
1105Nimia mira memoras; si istaec vera sunt, divinitus
non metuo quin méae uxori latae suppetiae sient.
Bromia
Magis iam faxo mira dices. postquam in cunas conditust,
devolant angues iubati deorsum in impluvium duo
maximi: continuo extollunt ambo capita.
Amphitrvo
Ei mihi.
Bromia
1110Ne pave. sed angues oculis omnis circumvisere.
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
ego cunas recessim rursum vorsum trahere et ducere,
metuens pueris, mihi formidans; tantoque angues acrius
persequi. postquam conspexit angues ille alter puer,
1115citus e cunis exilit, facit recta in anguis impetum:
alterum altera prehendit eos manu perniciter.
Amphitrvo
Mira memoras, nimis formidolosum facinus praedicas;
nam mihi horror membra misero percipit dictis tuis.
quid fit deinde? porro loquere.
Bromia
Puer ambo angues enicat.
1120dum haec aguntur, voce clara exclamat uxorem tuam—
Amphitrvo
Quis homo?
Bromia
Summus imperator divom atque hominum Iuppiter.
is se dixit cum Alcumena clam consuetum cubitibus,
eumque filium suom esse qui illos angues vicerit;
alterum tuom esse dixit puerum.
Amphitrvo
Pol me haud paenitet,
1125si licet boni dimidium mihi dividere cum Iove.
abi domum, iube vasa pura actutum adornari mihi,
ut Iovis supremi multis hostiis pacem expetam.
ego Teresiam coniectorem ádvocabo et consulam
quid faciundum censeat; simul hanc rem ut facta est eloquar.
1130sed quid hoc? quam valide tonuit. di, obsecro vostram fidem.
Scaena 2
Ivppiter
1131Bono ánimo es, adsum auxílio, Amphitruo, tíbi et tuis:
nihil est quod timeas. hariolos, haruspices
mitte omnes; quae futura et quae facta eloquar,
multo adeo melius quam illi, quom sum Iuppiter.
1135primum omnium Alcumenae usuram corporis
cepi, et concubitu gravidam feci filio.
tu gravidam item fecisti, cúm in exercitum
profectu's: uno partu duos peperit simul.
eorum alter, nostro qui est susceptus semine,
1140suis factis te immortali adficiet gloria.
tu cum Alcumena uxore antiquam in gratiam
redi: haud promeruit quam ob rem vitio vorteres;
mea vi subactast facere. ego in caelum migro.—
Amphitrvo
Fáciam ita ut iubés et te oro, prómissa ut servés tua.
1145ibo ad uxorem intro, missum facio Teresiam senem.
nunc, spectatores, Iovis súmmi causa clare plaudite.