Actus prologue
PROLOGVS
PROLOGVS
1Salutem primum iam a principio propitiam
mihi atque vobis, spectatores, nuntio.
apporto vobis Plautum, lingua non manu,
quaeso ut benignis accipiatis auribus.
5nunc argumentum accipite atque animum advortite;
quam potero in verba conferam paucissuma.
atque hoc poetae faciunt in comoediis:
omnis res gestas esse Athenis autumant,
quo íllud vobis graecum videatur magis;
10ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.
atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen
non atticissat, verum sicilicissitat.
huic argumento antelogium hoc fuit;
nunc argumentum vobis demensum dabo,
15non modio, neque trimodio, verum ipso horreo:
tantum ad narrandum argumentum ádest benignitas.
mercator quidam fuit Syracusis senex,
eí sunt nati filii gemini duo,
ita forma simili pueri, út mater sua
20non internosse posset quae mammam dabat,
neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,
ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat:
ego illós non vidi, ne quis vostrum censeat.
postquam iam pueri septuennes sunt, pater
25oneravit navem magnam multis mercibus;
imponit geminum álterum in navem pater,
Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
illum reliquit alterum ápud matrem domi.
Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit.
30mortales multi, ut ad ludos, convenerant:
puér aberravit inter homines a patre.
Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
is puerum tollit avehitque Epidamnium.
pater eius autem postquam puerum perdidit,
35animum despondit, eaque is aegritudine
paucis diebus post Tarenti emortuost.
postquam Syracusas de ea re rediit nuntius
ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
patremque pueri Tarenti esse emortuom,
40immutat nomen avos huic gemino alteri;
ita illum dilexit, qui subruptust, alterum:
illius nomen indit illi qui domi est,
Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;
et ipsus eodem est avos vocatus nomine
45(propterea illius nomen memini facilius,
quia illúm clamore vidi flagitarier).
ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
idem est ambobus nomen geminis fratribus.
nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
50ut hanc rem vobis examussim disputem.
si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
velit, audacter imperato et dicito,
sed ita ut det unde curari id possit sibi.
nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
55qui dederit, magis maiores nugas egerit.
verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco.
Epidamniensis ille, quem dúdum dixeram,
geminum illum puerum qui surrupuit alterum,
ei liberorum, nisi divitiae, nil erat:
60adoptat illum puerum surrupticium
sibi filium eique uxorem dotatam dedit,
eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem.
nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule,
65rapidus raptori pueri subduxit pedes
abstraxitque hominem in maximam malam crucem.
illi divitiae evenerunt maximae.
is illic habitat geminus surrupticius.
nunc ille geminus, qui Syracusis habet,
70hodie in Epidamnum veniet cum servo suo
hunc quaeritatum geminum germanum suom.
haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula:
quando alia agetur, aliud fiet oppidum;
sicut familiae quoque solent mutarier:
75modo †ni caditat leno, modo adulescens, modo senex,
pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus
* * *
Actus I
Scaena 1
Penicvlvs
77Iuventus nomen fecit Peniculo mihi,
ideo quia mensam, quando edo, detergeo.
homines captivos qui catenis vinciunt
80et qui fugitivis servis indunt compedes,
nimis stúlte faciunt mea quidem sententia.
nam homini misero si ad malum accedit malum,
maior lubido est fugere et facere nequiter.
nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
85tum compediti ánum lima praeterunt
aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae.
quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles,
esca atque potione vinciri decet.
apud ménsam plenam homini rostrum deliges;
90dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,
suo arbitratu ádfatim cottidie,
numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
facile adservabis, dúm eo vinclo vincies.
ita istaéc nimis lenta vincla sunt escaria:
95quam magis extendas, tanto adstringunt artius.
nam ego ad Menaechmum húnc eo, quo iam diu
sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
nam illic homo homines non alit, verum educat,
recreatque: nullus melius medicinam facit.
100ita est adulescens; ipsus escae maxumae
cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias:
standumst in lecto, si quid de summo petas.
sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
105domi domítus sum usque cum caris meis.
nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
Scaena 2
Menaechmvs
110Ní mala, ni stúlta sies, ni índomita impósque animi,
quód viro esse odió videas, túte tibi odio habeas.
praéterhac sí mihi tále post húnc diem
fáxis, faxó foris vídua visás patrem.
nám quotiens foras íre volo, mé retines, revocás, rogitas,
115quó ego eam, quám rem agam, quíd negotí geram,
quíd petam, quid feram, quíd foris egerim.
portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
nímium ego te habui délicatam; núnc adeo ut factúrus dicam.
120quando égo tibi ancillás, penum,
lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
malo cavebis si sapis, virum observare desines.
átque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
Penicvlvs
125Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
Menaechmvs
Euax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
ubi súnt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conférre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter?
130hánc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
sic hóc decet, dari facete verba custodi catae.
hoc fácinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meó malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur.
avórti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
Penicvlvs
135Heús adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi?
Menaechmvs
Perii, in insidias deveni.
Penicvlvs
Immo in praesidium, ne time.
Menaechmvs
Quis homo est?
Penicvlvs
Ego sum.
Menaechmvs
O mea Commoditas, o mea Opportunitas,
salve.
Penicvlvs
Salve.
Menaechmvs
Quid agis?
Penicvlvs
Teneo dextera genium meum.
Menaechmvs
Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis.
Penicvlvs
140Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
Menaechmvs
Vin tu facinus luculentum inspicere?
Penicvlvs
Quis id coxit coquos?
iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro.
Menaechmvs
Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete,
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
Penicvlvs
145Saepe. sed quid istaé picturae ad me attinent?
Menaechmvs
Age me aspice.
ecquid adsimulo similiter?
Penicvlvs
Quis istest ornatus tuos?
Menaechmvs
Dic hominem lepidissimum esse me.
Penicvlvs
Vbi essuri sumus?
Menaechmvs
Dic modo hoc quod ego te iubeo.
Penicvlvs
Dico: homo lepidissime.
Menaechmvs
Ecquid audes de tuo istuc addere?
Penicvlvs
Atque hilarissime.
Menaechmvs
150Perge ⟨porro⟩.
Penicvlvs
Non pergo hercle, nisi scio qua gratia.
litigium tibi est cum uxore, eo mi ábs te caveo cautius.
Menaechmvs
Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem.
Penicvlvs
Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
Menaechmvs
Te morare, mihi quom obloquere.
Penicvlvs
Oculum ecfodito per solum
mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris.
Menaechmvs
Concede huc a foribus.
Penicvlvs
Fiat.
Menaechmvs
Etiam concede huc.
Penicvlvs
Licet.
Menaechmvs
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
Penicvlvs
160Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
Menaechmvs
Quidum?
Penicvlvs
Ne te uxor sequatur, respectas identidem.
Menaechmvs
Sed quid ais?
Penicvlvs
Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego.
Menaechmvs
Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam * * *? * * *
(Penicvlvs)
165* * * captum sit collegium.
Menaechmvs
Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines?
Penicvlvs
Summum ólfactare oportet vestimentum muliebre,
nam ex istoc loco spurcatur nasum odore † inlucido.
Menaechmvs
Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis.
Penicvlvs
Decet.
Menaechmvs
170Quid igitur? quid olet? responde.
Penicvlvs
Furtum, scortum, prandium.
tibi fuant
elocutus, nam
nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium.
Penicvlvs
Eu.
Menaechmvs
175Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
Penicvlvs
Eu,
expedite fabulatu's. iam fores ferio?
Menaechmvs
Feri.
vel mane etiam.
Penicvlvs
Mille passum commoratu's cantharum.
Menaechmvs
Placide pulta.
Penicvlvs
Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
Menaechmvs
Mane, mane obsecro hercle: eapse eccam exit. oh, solem vides
satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
Scaena 3
Erotivm
182Anime mi, Menaechme, salve.
Penicvlvs
Quid ego?
Erotivm
Extra numerum es mihi.
Penicvlvs
Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet.
Menaechmvs
Ego istic mihi hodie adparari iussi apud te proelium.
Erotivm
Hodie id fiet.
Menaechmvs
In eo uterque proelio potabimus;
uter ibi melior bellator erit inventus cantharo,
† tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies.
ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male.
Erotivm
190Interim nequis quin eius aliquid indutus sies.
quid hoc est?
Menaechmvs
Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa.
Erotivm
Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
Penicvlvs
Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt;
nam si amabas, iám oportebat nasum abreptum mordicus.
Menaechmvs
Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo.
Penicvlvs
Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea.
Menaechmvs
Ego saltabo? sanus hercle non es.
Penicvlvs
Egone an tu magis?
si non saltas, exue igitur.
Menaechmvs
Nimio ego hanc periculo
200surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum
Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo.
cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus.
Erotivm
Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
Penicvlvs
Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
Menaechmvs
205Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.
Penicvlvs
Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
Menaechmvs
Scin quid volo ego te accurare?
Erotivm
Scio, curabo quae voles.
Menaechmvs
Iube igitur tribus nóbis apud te prandium accurarier
atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
210glandionidam suillam, laridum pernonidam,
aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant;
atque actutum.
Erotivm
Licet ecastor.
Menaechmvs
Nos prodimus ad forum.
iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
Erotivm
215Quando vis veni, parata res erit.
Menaechmvs
Propera modo.
sequere tu.—
Penicvlvs
Ego hercle vero te et servabo et te sequar,
neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi.—
Erotivm
Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.
Scaena 4
Erotivm
219sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes.
Cylindrvs
220Habeo.
Erotivm
Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis:
neque defiat neque supersit.
Cylindrvs
Cuius modi hí homines erunt?
Erotivm
Ego et Menaechmus et parasitus eius.
Cylindrvs
Iam isti sunt decem;
nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
Erotivm
Elocuta sum convivas, ceterum cura.
Cylindrvs
Licet.
225cocta sunt, iube ire accubitum.
Erotivm
Redi cito.
Cylindrvs
Iam ego hic ero.—
Actus II
Scaena 1
Menaechmvs
226Voluptas nullast navitis, Messenio,
maior meo animo, quam quom ex alto procul
terram conspiciunt.
Messenio
Maior, non dicam dolo,
[quam] si adveniens terram videas quae fuerit tua.
230sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus?
an quasi mare omnis circumimus insulas?
Menaechmvs
Fratrem quaesitum geminum germanum meum.
Messenio
Nam quid modi futurum est illum quaerere?
hic annus sextust postquam ei reí operam damus.
235Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,
mare superum omne Graeciamque exoticam
orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,
sumus círcumvecti. sí acum, credo, quaereres,
acum invenisses, si appareret, iam diu.
240hominem inter vivos quaeritamus mortuom;
nam invenissemus iam diu, si viveret.
Menaechmvs
Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,
qui sese dicat scire eum esse emortuom:
operam praeterea numquam sumam quaerere.
245verum aliter vivos numquam desistam exsequi.
ego illúm scio quam cordi sit carus meo.
Messenio
In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum
redimus, nisi si historiam scripturi sumus?
Menaechmvs
Dictum facessas, datum edis, caveas malo.
250molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo.
Messenio
Em
illoc enim vérbo esse me servom scio.
non potuit paucis plura plane proloqui.
verum tamen néqueo contineri quin loquar.
audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
255viaticati hercle admodum aestive sumus.
ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris,
ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes.
nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
voluptárii atque potatores maxumi;
260tum sycophantae et palpatores plurumi
in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
nusquam perhibentur blandiores gentium.
propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst,
quia nemo ferme huc sine damno devortitur.
Menaechmvs
265Ego istúc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium.
Messenio
Quid eo vis?
Menaechmvs
Iam aps te metuo de verbis tuis.
Messenio
Quid metuis?
Menaechmvs
Ne mihi damnum in Epidamno duis.
tu magnus amator mulierum es, Messenio,
ego autem homo iracundus, animi perditi;
270id utrumque, argentum quando habebo, cavero,
ne tu delinquas neve ego irascar tibi.
Messenio
Cape atque serva. me lubente feceris.
Scaena 2
Cylindrvs
273Bene opsonavi atque ex mea sententia,
bonum anteponam prandium pransoribus.
275sed eccúm Menaechmum video. vae tergo meo,
prius iám convivae ambulant ante ostium,
quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar.
Menaechme, salve.
Menaechmvs
Di te amabunt quisquis ⟨es⟩.
Cylindrvs
Quisquis * * * ⟨quis⟩ ego sim?
Menaechmvs
280Non hercle vero.
Cylindrvs
Vbi convivae ceteri?
Menaechmvs
Quos tu convivas quaeris?
Cylindrvs
Parasitum tuom.
Menaechmvs
Meum parasitum? certe hic insanust homo.
Messenio
Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?
* * *
Menaechmvs
285Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
Messenio
Peniculum éccum in vidulo salvom fero.
Cylindrvs
Menaechme, numero huc advenis ad prandium.
nunc opsonatu redeo.
Menaechmvs
Responde mihi,
adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt
290sacres sinceri?
Cylindrvs
Nummis.
Menaechmvs
Nummum a me accipe:
iube té piari de mea pecunia.
nam équidem insanum esse te certo scio,
qui mihi molestu's homini ignoto, quisquis es.
Cylindrvs
Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?
Menaechmvs
295Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.
ego te non novi, neque novisse adeo volo.
Cylindrvs
Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam.
Menaechmvs
Pro sano loqueris quom me appellas nomine.
sed ubi novisti me?
Cylindrvs
Vbi ego te noverim,
300qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
Menaechmvs
Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio.
Cylindrvs
Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime
cyathisso apud nos, quando potas?
Messenio
Ei mihi,
quom nihil est qui illi homini diminuam caput.
Menaechmvs
305Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
Epidamnum numquam vidi neque veni?
Cylindrvs
Negas?
Menaechmvs
Nego hercle vero.
Cylindrvs
Non tu in illisce aedibus
† habitas?
Menaechmvs
Di illos homines, qui illic habitant, perduint.
Cylindrvs
Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi.
310audin, Menaechme?
Menaechmvs
Quid vis?
Cylindrvs
Si me consulas,
nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare—
nam tu quidem hercle certo non sanu's satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi—
iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.
Messenio
Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi.
Cylindrvs
Solet iocari saepe mecum illoc modo.
quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest.
quid ais tu?
Menaechmvs
Quid vis, inquam.
Cylindrvs
Satin hoc quod vides
320tribus vóbis opsonatumst, an opsono amplius,
tibi et parasito et mulieri?
Menaechmvs
Quas [tu] mulieres,
quos tu parasitos loquere?
Messenio
Quod te urget scelus,
qui huic sis molestus?
Cylindrvs
Quid tibi mecum est rei?
ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor.
Messenio
325Non edepol tú homo sanus es, certo scio.
Cylindrvs
Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
numquid vis?
Menaechmvs
Vt eas maximam malam crucem.
Cylindrvs
Ire hercle meliust te interim atque accumbere,
330dum ego haec appono ad Volcani violentiam.
ibo intro et dicam te hic adstare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris.—
Menaechmvs
Iamne abiit ⟨illic⟩? edepol haud mendacia
tua verba experior esse.
Messenio
Observato modo:
335nam istic meretricem credo habitare mulierem,
ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo.
Menaechmvs
Sed miror qui ille noverit nomen meum.
Messenio
Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt servolos, ancillulas;
340si quae peregrina navis in portum advenit,
rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se applicant, agglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
nunc ín istoc portu stát navis praedatoria,
345aps qua cavendum nobis sane censeo.
Menaechmvs
Mones quidem hercle recte.
Messenio
Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caveris.
Menaechmvs
Tace dúm parumper, nam concrepuit ostium:
videamus qui hinc egreditur.
Messenio
Hoc ponam interim.
350asservatote haec sultis, navales pedes.
Scaena 3
Erotivm
351Sine fóres sic, abi, nolo óperiri.
intús para, curá, vide, quod opúst fiat:
sterníte lectos, incéndite odores; múnditia
inlécebra animost amántium.
amánti amoenitás malost, nobís lucrost.
sed ubi ílle est, quem coquos ánte aedis esse áit? atque eccum video,
qui mi ést usui et plurímum prodest.
item hinc últro fit, ut méret, potissimus nostraé domi ut sit;
360nunc éum adibo, adloquar ultro.
animúle mi, mihi mirá videntur,
te hic stáre foris, fores quoí pateant,
magis quám domus tua domus quom haéc tua sit.
omné paratumst, ut iússisti
365atque út voluisti, néque tibi
ullá morast intus.
prandium, út iussisti, hic cúratumst:
ubi lúbet, ire licet áccubitum.
Menaechmvs
Quícum haec mulier loquitur?
Erotivm
Equidem tecum.
Menaechmvs
Quid mecum tibi
370fuit umquam aut nunc est negoti?
Erotivm
Quia pol te unum ex omnibus
Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo.
nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
Menaechmvs
Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quaé hominem ignotum compellet me tam familiariter.
Messenio
375Dixin égo istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt,
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico.
Erotivm
Quid est?
Messenio
Vbi tu húnc hominem novisti?
Erotivm
Ibidem ubi hic me iam diu,
380in Epidamno.
Messenio
In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem,
nisi hodie, numquam intro tetulit?
Erotivm
Heia, delicias facis.
mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
Menaechmvs
Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
nimis miror, quid hoc sít negoti.
Messenio
Oboluit marsuppium
385huic istuc quod habes.
Menaechmvs
Atque edepol tu me monuisti probe.
accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium.
Erotivm
Eamus intro, ut prandeamus.
Menaechmvs
Bene vocas: tam gratiast.
Erotivm
Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
Menaechmvs
Egon te iussi coquere?
Erotivm
Certo, tibi et parasito tuo.
Menaechmvs
390Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
Erotivm
Peniculo.
Menaechmvs
Quis iste ést Peniculus? qui extergentur baxeae?
Erotivm
Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi
detulisti, quám ab uxore tua surrupuisti.
Menaechmvs
Quid est?
tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es?
395certe haec mulier cantherino ritu ástans somniat.
Erotivm
Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt?
Menaechmvs
Dic quid est id quod negem quod fecerim?
Erotivm
Pallam te hodie mihi dedisse uxoris.
Menaechmvs
Etiam nunc nego.
ego quidem neque umquam uxorem hábui neque habeo, neque huc
400umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem.
prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni.
Erotivm
Eccere,
perii misera, quam tu mihi nunc navem narras?
Menaechmvs
Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
Erotivm
405Iám, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul.
Menaechmvs
Nescio quem, mulier, alium hóminem, non me quaeritas.
Erotivm
Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
nunc Hiero est?
Menaechmvs
Haud falsa, mulier, praedicas.
Messenio
Pro Iuppiter,
num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate?
Menaechmvs
Hercle opinor, pernegari non potest.
Messenio
Ne feceris. periisti, si intrassis intra limen.
Menaechmvs
Quin tu tace modo.
bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri,
si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi
non imprudens advorsabar: hunc metuebam, ne meae
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
nunc, quando vis, eamus intro.
Erotivm
Etiam parasitum manes?
Menaechmvs
Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit,
eum volo intromitti.
Erotivm
Ecastor haud invita fecero.
425sed scin quid te amabo ut facias?
Menaechmvs
Impera quid vis modo.
Erotivm
Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo.
Menaechmvs
Hercle qui tu recte dicis: eádem ignorabitur,
ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit.
Erotivm
430Ergo mox auferto tecum, quando abibis.
Menaechmvs
Maxime.
Erotivm
Eamus intro
Menaechmvs
Iam sequar te. húnc volo etiam conloqui.
eho Messenio, accede huc.
Messenio
Quid negoti est?
Menaechmvs
†sussciri.
Messenio
Quid eo opust?
Menaechmvs
Opus est. scio ut me dices.
Messenio
Tanto nequior.
Menaechmvs
Habeo praedam: tantum incepi óperis. ei quantum potes,
abduc istos in tabernam actutum devorsoriam.
tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi.
Messenio
Non tu istas meretrices novisti, ere.
Menaechmvs
Tace, inquam * * *
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
440mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis.—
Messenio
Perii, iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum navis praedatoria.
sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
445sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi.—
Actus III
Scaena 1
Penicvlvs
446Plus triginta ánnis natus sum, quom ínterea loci,
numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius,
quám hodie, quom in contionem mediam me immersi miser.
ubi ego dúm hieto, Menaechmus se subterduxit mihi
450atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere.
qui illum di omnes perduint, qui primus commentust * * *
contionem habere, qui homines occupatos occupat.
non ad eam rem ótiosos homines decuit deligi,
qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
455* * *
* * *
adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint,
quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant:
eos oportet contioni dare operam atque comitiis.
460sí id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
quoi tam credo † datum voluisse quam me video vivere.
ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras.
sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi.
465observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar.
Scaena 2
Menaechmvs
466Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
lepideque concinnatam referam temperi.
non faxo eam esse dices: íta ignorabitur.
Penicvlvs
Pallam ad phrygionem fert confecto prandio
470vinoque expoto, parasito excluso foras.
non hercle is sum qui sum, ni hánc iniuriam
meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo.
Menaechmvs
Pro di immortales, quoí homini umquam uno die
boni dedistis plus, qui minus speraverit?
475prandi, potavi, scortum accubui, apstuli
hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem.
Penicvlvs
Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;
satur nunc loquitur de me et de parti mea.
Menaechmvs
Ait hanc dedisse me sibí, atque eam meae
uxori surrupuisse. quoniam sentio
errare, extemplo, quasi res cúm ea esset mihi,
coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,
idem ego dicebam. quid multis verbis ⟨opust⟩?
485minore nusquam bene fui dispendio.
Penicvlvs
Adibo ad hominem, nam turbare gestio.
Menaechmvs
Quis hic ést, qui adversus it mihi?
Penicvlvs
Quid ais, homo
levior quam pluma, pessime et nequissime,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
490quid de te merui, qua me causa perderes?
ut surrupuisti te mihi dudum de foro!
fecisti funus med absente prandio.
cur ausu's facere, quoi ego aeque heres eram?
Menaechmvs
Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei,
495qui mihi male dicas homini ignoto insciens?
an tibi malam rem vis pro male dictis dari?
Penicvlvs
†Pol eam quidem edepol te dedisse intellego.
Menaechmvs
Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?
Penicvlvs
Etiam derides, quasi nomen non noveris?
Menaechmvs
500Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem
vidi neque novi; verum certo, quisquis es,
si aéquom facias, mihi odiosus ne sies.
Penicvlvs
Menaechme, vigila.
Menaechmvs
Vigilo hercle equidem, quod sciam.
Penicvlvs
Non me novisti?
Menaechmvs
Non negem, si noverim.
Penicvlvs
505Tuom parasitum non novisti?
Menaechmvs
Non tibi
sanum est, adulescens, sinciput, intellego.
Penicvlvs
Responde, surrupuistin uxori tuae
pallam istanc hodie átque dédisti Erotio?
Menaechmvs
Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
510dedi nec pallam surrupui.
Penicvlvs
Satin sanus es?
occisast haec res. non ego te indutum foras
exire vidi pallam?
Menaechmvs
Vae capiti tuo.
omnis cinaedos esse censes, tu quia es?
tun med indutum fuisse pallam praedicas?
Penicvlvs
Ego hercle vero.
Menaechmvs
Non tu abis quo dignus es?
aut te piari iube, homo insanissime.
Penicvlvs
Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae
uxori rem omnem iám, uti sit gesta, eloquar;
520omnes in te istaec recident contumeliae:
faxo haud inultus prandium comederis.—
Menaechmvs
Quid hoc ést negoti? satine, ut quemque conspicor,
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.
Scaena 3
Ancilla
524Menaechme, amare ait te multum Erotium,
525ut hoc una opera ⟨sibi⟩ ad aurificem deferas,
atque huc ut addas auri pondo únciam
iubeasque spinter novom reconcinnarier.
Menaechmvs
Et istúc et aliud, si quid curari volet,
me curaturum dicito, quidquid volet.
Ancilla
530Scin quid hoc sit spinter?
Menaechmvs
Nescio, nisi aureum.
Ancilla
Hoc est quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
Menaechmvs
Numquam hercle factum est.
Ancilla
Non meministi, obsecro?
redde igitur spinter, si non meministi.
Menaechmvs
Mane.
535immo equidem memini. nempe hoc est, quod illí dedi.
Ancilla
Istuc.
Menaechmvs
Vbi illae armillaé sunt, quas una dedi?
Ancilla
Numquam dedisti.
Menaechmvs
Nam pol hoc unum dedi.
Ancilla
Dicam curare?
Menaechmvs
Dicito: curabitur.
et palla et spinter faxo referantur simul.
Ancilla
Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi
faciendas pondo duom nummum, stalagmia,
ut te libenter videam, quom ad nos veneris.
Menaechmvs
Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo.
Ancilla
545Da sodes abs te: ⟨ego⟩ post reddidero tibi.
Menaechmvs
Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex.
Ancilla
Non habeo.
Menaechmvs
At tu, quando habebis, tum dato.
Ancilla
Numquid [me] vis?—
Menaechmvs
Haec me curaturum dicito—
ut quantum possint quique liceant veneant.
550iamne abiit intro? abiit, operuit fores.
di me quidem omnes adiuvant, augent, amant.
sed quid ego cesso, dum datur mi occasio
tempusque, abire ab his locis lenoniis?
propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
555demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum,
ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant.
ibo et conveniam servom, si potero, meum,
ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat.—
Actus IV
Scaena 1
Matrona
559Egone hic me patiar frustra in matrimonio,
560ubi vir compilet clanculum quidquid domist
atque ea ad amicam deferat?
Penicvlvs
Quin tu taces?
manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.
pallam ad phrygionem cum corona ébrius
ferebat, hodie tibi quam surrupuit domo.
565sed eccám coronam quám habuit. num mentior?
em hac ábiit, si vis persequi vestigiis.
atque edepol eccum óptume revortitur;
sed pallam non fert.
Matrona
Quid ego nunc cum illoc agam?
Penicvlvs
Idem quod semper: male habeas; sic censeo.
570huc concedamus: ex insidiis aucupa.
Scaena 2
Menaechmvs
571Vt hóc utimúr maximé more móro
moléstoque múltum, atque utí quique súnt
optumí, maxumé morem habént hunc:
cliéntes sibi ómnes volúnt esse múltos:
575boníne an malí sint, id haúd quaeritánt;
res magís quaeritúr quam cliéntum fidés
cuius modí clueat.
si ést pauper átque haud malús, nequam habétur,
sin díves malúst, is cliéns frugi habétur.
580quí neque legés neque aequóm bonum usquám colunt,
sollícitos patrónos habént.
datúm denegánt quod datum ést, litiúm plení, rapaces
virí, fraudulénti,
qui aut faénore aut periúriis habént rem parátam,
mens est in quo * * *
585eís ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.
[quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt]
aut ád populum aut ín iure aut ápud aedilem rés est.
sicút me hodie nimis sóllicitum cliens quídam habuit, neque quód volui
agere aút quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
590ápud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque
dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
aut plus aut minus quám opus fuerat dicto dixeram † controversiam, ut
sponsio fierét. quid ille? qui * * * praedem dedit.
néc magis manufestum ego hominem úmquam ullum teneri vidi:
595omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.
di illum ómnes perdant, íta mihi hunc hódie corrupít diem,
meque adeo, quí hodie forum umquam oculis inspexi meis.
diem corrupi óptimum: iussi adparari prandium,
amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, ílico
600properavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi;
placabit palla quam dedi,
quam hódie uxori ábstuli atque huic détuli Erótio.
Penicvlvs
Quid aís?
Matrona
Viro me malo mále nuptam.
Penicvlvs
Satin aúdis quae illic lóquitur?
Matrona
Satis.
Menaechmvs
Sí sapiam, hinc intro ábeam, ubi mi bene sít.
Penicvlvs
Mane: male erit pótius.
Matrona
Ne íllam ecastor faénerato ábstulisti.
Penicvlvs
Síc datur.
Matrona
605Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis?
Menaechmvs
Quid illuc est, uxor, negoti?
Matrona
Men rogas?
Menaechmvs
Vin hunc rogem?
Matrona
Aufer hinc palpationes.
Penicvlvs
Perge tu.
Menaechmvs
Quid tu mihi
tristis es?
Matrona
Te scire oportet.
Penicvlvs
Scit, sed dissimulat malus.
Menaechmvs
Quid negotist?
Matrona
Pallam—
Menaechmvs
Pallam?
Matrona
Quidam pallam—
Penicvlvs
Quid paves?
Menaechmvs
610Nil equidem paveo.
Penicvlvs
Nisi unum: palla pallorem incutit.
at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.
Menaechmvs
Non taces?
Penicvlvs
Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar.
Menaechmvs
Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.
Matrona
Ne ego mecastor mulier misera.
Menaechmvs
Qui tu misera es? mi expedi.
Penicvlvs
615Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.
Menaechmvs
Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)
me isti non nutasse.
Penicvlvs
Credit iam tibi de isto: illuc redi.
Menaechmvs
Quó ego redeam?
Penicvlvs
Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer.
Menaechmvs
Quae istaec palla est?
Penicvlvs
Taceo iam, quando haec rem non meminit suam.
* * *
Menaechmvs
620Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi
responsant? eloquere. impune non erit.
Matrona
Nugas agis.
Menaechmvs
Tristis admodum es. non mi istuc satis placet.
Matrona
Nugas agis.
Menaechmvs
Certe familiarium aliquoi írata es.
Matrona
Nugas agis.
Menaechmvs
Num mihi es irata saltem?
Matrona
Nunc tu non nugas agis.
Menaechmvs
625Non edepol deliqui quicquam.
Matrona
Em rursum nunc nugas agis.
Menaechmvs
Dic, mea uxor, quid tibi aegre est?
Penicvlvs
Bellus blanditur tibi.
Menaechmvs
Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello?
Matrona
Aufer manum.
Penicvlvs
Sic datur. properato absente me comesse prandium,
post ante aedis cum corona me derideto ebrius.
Menaechmvs
630Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.
Penicvlvs
Tun negas?
Menaechmvs
Nego hercle vero.
Penicvlvs
Nihil hoc homine audacius.
non ego te modo hic ante aedis cum corona florea
vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,
et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?
Menaechmvs
635Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.
Penicvlvs
Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.
omnia hercle uxori dixi.
Menaechmvs
Quid dixisti?
Penicvlvs
Nescio,
eam ipsus roga.
Menaechmvs
Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?
quid id est? quid taces? quin dicis quid sit?
Matrona
Quasi tu nescias.
* * *
[palla mi est domo surrepta.]
Menaechmvs
[Palla surrepta est tibi?]
Matrona
640Me rogas?
Menaechmvs
Pol haud rogem te, si sciam.
Penicvlvs
O hominem malum,
ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe.
omnia hercle ego edictavi.
Menaechmvs
Quid id est?
Matrona
Quando nil pudet
neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.
et quid tristis ⟨sim⟩ et quid hic mihi dixerit, faxo scias.
645palla mi est domo surrupta.
Menaechmvs
Palla surruptast mihi?
Penicvlvs
Viden ut ⟨te⟩ scelestus captat? huic surruptast, non tibi.
nam profecto tibi surrupta si esset—salva non foret.
Menaechmvs
Nil mihi tecum est. sed tu quid ais?
Matrona
Palla, inquam, periit domo.
Menaechmvs
Quis eam surrupuit?
Matrona
Pol istuc ille scit qui illam abstulit.
Menaechmvs
650Quis is homo est?
Matrona
Menaechmus quidam.
Menaechmvs
Edepol factum nequiter.
quis is Menaechmust?
Matrona
Tu istic, inquam.
Menaechmvs
Egone?
Matrona
Tu.
Menaechmvs
Quis arguit?
Matrona
Egomet.
Penicvlvs
Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.
Menaechmvs
Egon dedi?
Matrona
Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,
quae tu tu usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
Menaechmvs
655[Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)]
[non dedisse.]
Matrona
[Immo hercle vero, nos non falsum dicere.]
Menaechmvs
Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
Matrona
Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre
660dare foras, virum virile. quin refers pallam domum?
Menaechmvs
Ego faxo referetur.
Matrona
Ex re tua, ut opinor, feceris;
nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.
eo domum.
Penicvlvs
Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?
Matrona
Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.—
Penicvlvs
665Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.
cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,
nam ex hac familia me plane éxcidisse intellego.—
Menaechmvs
Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.
670si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,
quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;
aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?
aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.
Scaena 3
Erotivm
675Quis hic me quaerit?
Menaechmvs
Sibi inimicus magis quam aétati tuae.
Erotivm
Mi Menaechme, cur ante aedis astas? sequere intro.
Menaechmvs
Mane.
scin quid est quod ego ad te venio?
Erotivm
Scio, ut tibi ex me sit volup.
Menaechmvs
Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
mihi eam redde. uxor rescivit rem omnem, ut factum est, ordine.
680ego tibi redimam bis tanto pluris pallam, quam voles.
Erotivm
Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem út ferres, paulo prius,
et illud spinter, ut ad aurificem ferres, ut fieret novom.
Menaechmvs
Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.
nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi atque abii ad forum,
685nunc redeo, nunc te postillac video.
Erotivm
Video quam rem agis.
quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas viam.
Menaechmvs
Neque edepol te defrudandi causa posco (quin tibi
dico uxorem rescivisse)—
Erotivm
Nec te ultro oravi ut dares:
tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;
690eandem nunc reposcis: patiar. tibi habe, aufer, utere
vel tu vel tua uxor, vel etiam in loculos compingite.
tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;
quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,
nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.
695aliam posthac invenito quám habeas frustratui.—
Menaechmvs
Nimis iracunde hercle tandem. heús tu, tibi dico, mane,
redi. etiamne astas? etiam audes mea revorti gratia?
abiit intro, occlusit aedis. nunc ego sum exclusissimus:
neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.
700ibo et consulam hanc rem amicos, quid faciendum censeant.—
Actus V
Scaena 1
Menaechmvs
701Nimis stúlte dudum feci, quom marsuppium
Messenioni cum argento concredidi.
immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
Matrona
Provisam quam mox vir meus redeat domum.
705sed eccum video. salva sum, pallam refert.
Menaechmvs
Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
Matrona
Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.
non te pudet prodire in conspectum meum,
flagitium hominis, cum istoc ornatu?
Menaechmvs
Quid est?
710quae te res agitat, mulier?
Matrona
Etiamne, impudens,
muttire verbum unum audes aut mecum loqui?
Menaechmvs
Quid tandem admisi in me, ut loqui non audeam?
Matrona
Rogas me? ⟨o⟩ hominis impudentem audaciam!
Menaechmvs
Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
715Graii esse praedicabant?
Matrona
Non equidem scio.
Menaechmvs
Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
omnia mala ingerebat, quemquem aspexerat.
itaque adeo iure coepta appellari est canes.
Matrona
Non ego istaec ⟨tua⟩ flagitia possum perpeti.
720nam med aetatem viduam ésse mavelim,
quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
Menaechmvs
Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti
an sis abitura a tuo viro? an mos hic ita est,
peregrino ut advenienti narrent fabulas?
Matrona
725Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,
quin vidua vivam quam tuos móres perferam.
Menaechmvs
Mea quidem hercle causa vidua vivito,
vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
Matrona
At mihi negabas dudum surrupuisse te,
730nunc eandem ante oculos attines: non te pudet?
Menaechmvs
Eu hercle, mulier, multum et audax et mala es.
tun tibi hanc surreptam dicere audes, quam mihi
dedit alia mulier ut concinnandam darem?
Matrona
Ne istuc mecastor—iam patrem accersam meum
735atque ei narrabo tua flagitia quae facis.
ei, † Deceo, quaere meum patrem, tecum simul
ut veniat ad me: ita rem esse dicito.
iam ego aperiam istaec tua flagitia.
Menaechmvs
Sanan es?
quae mea flagitia?
Matrona
Pallam atque aurum meum
740domo suppilas tuae uxori et tuae
degeris amicae. satin haec recte fabulor?
Menaechmvs
Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam,
tuam qui possim perpeti petulantiam.
quem tú hominem ⟨esse me⟩ arbitrere, nescio;
745ego te simitu novi cum Porthaone.
Matrona
Si me derides, at pol illum non potes,
patrem meum, qui huc advenit. quin respicis?
novistin tu illum?
Menaechmvs
Novi cum Calcha simul:
eodém die illum vidi quo te ante hunc diem.
Matrona
750Negas novisse me? negas patrem meum?
Menaechmvs
Idem hercle dicam, sí avom vis adducere.
Matrona
Ecastor pariter hoc atque alias res soles.
Scaena 2
Senex
753Vt aétas mea ést atque ut hóc usus fácto est
gradum proferam, progrediri properabo.
755sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus.
nam pernicitas deserit: consitus sum
senectute, onustum gero corpus, vires
reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost.
nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert:
760quas si aútumem omnis, nimis lóngus sermost.
sed haec res mihi in pectore et corde curaest,
quidnam hóc sit negóti, quod fília sic
repénte expetít me, ut ád sese irem.
nec, quíd id sit, mihí certiús facit, quid
velít, quid me accersat.
verúm propemodúm iam sció, quid siet rei.
765credo cum viro litigium natum esse aliquod.
ita istaec solent, quae viros subservire
sibi postulant, dote fretae, feroces.
et illi quoque haud abstinent saepe culpa.
verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;
770nec pol filia umquam patrem accersit ad se,
nisi aut quid commissi aut iurgi est ⟨iusta⟩ causa.
sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse
ante aedis et eius virum tristem video.
id ést quod suspicábar.
775áppellabo hanc.
Matrona
Ibo advorsum. sálve multum, mí pater.
Senex
Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes?
quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit?
nescio quíd vos velitati éstis inter vos duos.
loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos.
Matrona
780Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater.
verum vivere hic non possum neque durare ullo modo.
proin tu me hinc abducas.
Senex
Quid istuc autem est?
Matrona
Ludibrio, pater,
habeor.
Senex
Vnde?
Matrona
Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro.
Senex
Ecce autem litigium. quotiens tandem édixi tibi,
785ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia?
Matrona
Qui ego istuc, mi pater, cavere possum?
Senex
Men interrogas?
Matrona
Nisi non vis.
Senex
Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras,
quid ille faciat, né id observes, quó eat, quid rerum gerat.
Matrona
790At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo.
Senex
Sane sapit,
atque ob istánc industriam etiam faxo amabit amplius.
Matrona
Atque ibi potat.
Senex
Tua quidem ille causa potabit minus,
si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast?
una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules,
795neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi
postulas viros? dare una ópera pensum postules,
inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
Matrona
Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro.
hinc stas, illim causam dicis.
Senex
Si ille quid deliquerit,
800multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius.
quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum
recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
Matrona
At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,
me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
Senex
805Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis,
quae insontem insimules.
Matrona
Quin etiam nunc habet pallam, pater,
⟨et⟩ spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert.
Senex
Iám ego ex hoc, ut factumst, scibo. ⟨íbo⟩ ad hominem atque adloquar.
dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam.
810quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit?
Menaechmvs
Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem
deosque do testes—
Senex
Qua de re aut cuius rei rerum omnium?
Menaechmvs
Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit
hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse * * * deierat.
sí ego intra aedis huius umquam, ubi habitat, penetravi ⟨pedem⟩,
omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus.
Senex
Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime?
Menaechmvs
820Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
Senex
Tun negas?
Menaechmvs
Nego hercle vero.
Senex
Immo hercle †ludere negas;
nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, ⟨mea⟩ filia.
quid tu ais? num hinc exmigrastis?
Matrona
Quem in locum aut ⟨quam⟩ ob rem, obsecro?
Senex
Non edepol scio.
Matrona
Profecto ludit te hic. non tu tenes?
Senex
825Iam vero, Menaechme, satis iocatu's. nunc hanc rem gere.
Menaechmvs
Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? * * *
† tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo?
Matrona
Viden tu ílli oculos virere? ut viridis exoritur colos
ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, vide.
Menaechmvs
Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant,
ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream?
Matrona
Vt pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater?
Senex
Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime.
Menaechmvs
835Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas?
audio, sed non abire possum ab his regionibus,
ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis,
poste autem illinc hircus † alus, qui saepe aetate in sua
perdidit civem innocentem falso testimonio.
Senex
840Vae capiti tuo.
Menaechmvs
Ecce, Apollo mi ex oraclo ímperat,
ut ego ílli oculos exuram lampadibus ardentibus.
Matrona
Perii, mi pater, minatur míhi oculos exurere.
Menaechmvs
[Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.]
Senex
Filia, heus.
Matrona
Quid est? quid agimus?
Senex
Quid si ego huc servos cito?
845ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant,
prius quam turbarum quid faciat amplius.
Menaechmvs
Enim haereo;
ni occupo aliquid mihi consilium, hí domum me ad se auferent.
pugnis me votas in huius ore quicquam parcere,
ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem.
850faciam quod iubes, Apollo.
Senex
Fuge domum, quantum potest,
ne hic te obtundat.
Matrona
Fugio. amabo, ádserva istunc, mi pater,
ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio?—
Menaechmvs
Haud male, ⟨Apollo⟩ illanc amovi; nunc hunc impurissimum,
barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre,
855ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
comminuam illo scipione quem ipse habet.
Senex
Dabitur malum,
me quidem si attígeris aut si propius ad me accesseris.
Menaechmvs
Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem
osse fini dedolabo ássulatim viscera.
Senex
860Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi;
sane ego illúm metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
Menaechmvs
Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum.
865iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust.
agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,
cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
Senex
Mihin equis iunctis minare?
Menaechmvs
Ecce, Apollo, denuo
me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
870sed quis hic est qui me capillo hínc de curru deripit?
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
Senex
Eu hércle morbum acrem ac durum * * * di vostram fidem.
vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius;
ei derepente tantus morbus incidit.
875ibo atque accersam medicum iam quantum potest.—
Scaena 3
Menaechmvs
876Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,
qui me vi cogunt, ut validus insaniam?
quid cesso abire ad navem, dum salvo licet?
vosque omnis quaeso, si senex revenerit,
ne me indicetis qua platea hinc aufugerim.—
Senex
Lumbi sedendo, óculi spectando dolent,
manendo medicum, dum se ex opere recipiat.
odiosus tandem vix ab aegrotis venit.
885ait se óbligasse crus fractum Aesculapio,
Apollini autem brachium. nunc cogito,
utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
atque eccum incedit. move formicinum gradum.
Scaena 4
Medicvs
889quid esse ílli morbi, dixeras? narra, senex.
890num laruatust aut cerritus? fac sciam.
num eum veternus aut aqua intercus tenet?
Senex
Quin ea te causa duco, ut id dicas mihi
atque illum ut sanum facias.
Medicvs
Perfacile id quidemst.
sanum futurum, mea ego id promitto fide.
Senex
895Magna cum cura ego illum curari volo.
Medicvs
Quin suspirabo plus sescenta ín die:
ita ego eum cum cura magna curabo tibi.
Senex
Atque eccum ipsum hominem. observemus, quam rem agat.
Scaena 5
Menaechmvs
899Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit.
900quae me clam ratus sum facere, ea ómnia fecit palam
parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis,
meus Vlixes, suo qui regi tantum concivit mali.
quém ego hominem, síquidem vivo, vita evolvam sua—
sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast:
905meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum.
condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam,
mihi se ait dedisse. eu edepol né ego homo vivo miser.
Senex
Audin quae loquitur?
Medicvs
Se miserum praedicat.
Senex
Adeas velim.
Medicvs
910Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium?
non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
Menaechmvs
Quin tu te suspendis?
Senex
Ecquid sentis?
Medicvs
Quidni sentiam?
non potest haec res ellebori †iungere optinerier.
sed quid ais, Menaechme?
Menaechmvs
Quid vis?
Medicvs
Dic mihi hoc quod te rogo:
915album an atrum vinum potas?
Menaechmvs
Quin tu is in malam crucem?
Medicvs
Iam hercle occeptat insanire primulum. * * *
Menaechmvs
Quin tu me interrogas,
purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos?
Senex
Papae,
audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare
potionis aliquid prius quam percipit insania?
Medicvs
Mane modo, etiam percontabor alia.
Senex
Occidis fabulans.
Medicvs
Dic mihi hoc: solent tibi umquam óculi duri fieri?
Menaechmvs
Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime?
Medicvs
925Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?
Menaechmvs
Vbi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant.
Medicvs
Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi.
perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans?
Menaechmvs
Perdormisco, si resolvi árgentum cui debeo—
930qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint.
Medicvs
Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi.
Senex
Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit;
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
Menaechmvs
Quid, ego?
Senex
Dixti insanus, inquam.
Menaechmvs
Egone?
Senex
Tu istic, qui mihi
935etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere.
egomet haec te vidi facere, égomet haec ted arguo.
Menaechmvs
At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio,
et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,
et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio;
tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio.
945satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?
Senex
Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturu's, face.
non vides hominem insanire?
Medicvs
Scin quid facias optimum est?
ad me face uti deferatur.
Senex
Itane censes?
Medicvs
Quippini?
ibi meo arbitratu potero curare hominem.
Senex
Age ut lubet.
Medicvs
950Elleborum potabis faxo áliquos viginti dies.
Menaechmvs
At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
Medicvs
I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant.
Senex
Quot sunt satis?
Medicvs
Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus.
Senex
Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice.
Medicvs
Immo ibo domum,
955ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube
hunc ad me ferant.
Senex
Iam ego illic faxo erit.
Medicvs
Abeo.
Senex
Vale.—
Menaechmvs
Abiit socerus, abiit medicus. [nunc] sólus sum. pro Iuppiter,
quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
nam équidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem,
960neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
salvus salvos alios video, novi homines, adloquor.
an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
quid ego nunc faciam? domum ire cupio: úxor non sinit;
huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter.
965hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
Scaena 6
Messenio
966Spectámen bonó servo id ést, qui rem erílem
procurat, videt, collocat cogitatque,
ut absente eró rem erí diligenter
tutétur, quam si ípse adsit aút rectiús.
970tergúm quam gulam, crura quam ventrem oportet
potióra esse, cuí cor modéste sitúmst.
recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
détur ab suis eris, ignavis, improbis viris:
verbéra compedes
975molaé, [magna] lassitudo fames frigus durum,
haec prétia sunt ignaviae.
id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius quam malum;
nam magis multo patior facilius verba: verbera ego odi,
nimióque edo lubéntius molitúm, quam molitum praéhibeo.
980proptérea eri imperium éxsequor, bene ét sedate servo id;
atqué mihi id prodest.
álii ita ut in rem esse ducunt, sint: ego ita ero ut me esse oportet;
metum míhi adhibeam, culpam ábstineam, ero ut ómnibus in locis sím praesto:
[servi, qui cum culpa carent metuont, solent esse eris utibiles.]
[nam illi, qui nil metuont, postquam malum promeriti, tunc ei metuont.]
metuam haúd multum. prope est quándo erus ob fácta pretium exsólvet.
985⟨éo⟩ ego exemplo servio, térgi ut in rem esse arbitror.
postquam ín tabernam vása et servos cónlocavi, ut iusserat,
ita vénio adversum. nunc foris pultabo, adesse ut me sciat,
† neque virum ex hoc saltu damni salvom ut educam foras.
séd metuo, ne sero veniam depugnato proelio.
Scaena 7
Senex
990Pér ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum
sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero:
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet,
nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis.
cave quisquam, quod illíc minitetur, vostrum flocci fecerit.
995quid státis? quid dubitátis? iam sublímen raptum opórtuit.
ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis.
Menaechmvs
Occidi,
quid hoc ést negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem,
1000Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis?
Messenio
Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis?
erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt.
Menaechmvs
Ecquis suppetias mihi audet ferre?
Messenio
Ego, ere, audacissime.
o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum
1005meum hic in pacato oppido luci deripier in via,
qui liber ad vos venerit.
mittite istunc.
Menaechmvs
Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des,
neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
Messenio
Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo.
1010numquam te patiar perire, me perirest aequius.
eripe oculum ísti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro.
hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram.
maximo hodie malo hercle vostro ístunc fertis. mittite.
Menaechmvs
Teneo ego huic oculum.
Messenio
Face ut oculi locus in capite appareat.
1015vos scelesti, vos rapacis, vos praedones.
Lorarii
Periimus.
obsecro hercle.
Messenio
Mittite ergo.
Menaechmvs
Quid me vobis tactiost?
pecte pugnis.
Messenio
Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres.
nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia.
1020edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo.
Menaechmvs
At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem.
Messenio
Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
Menaechmvs
Liberem ego te?
Messenio
Verum, quandoquidem, ere, te servavi.
Menaechmvs
Quid est?
1025adulescens, erras.
Messenio
Quid, erro?
Menaechmvs
Per Iovem adiuro patrem,
med erum tuom non esse.
Messenio
Non taces?
Menaechmvs
Non mentior;
nec meus servos úmquam tale fecit quale tu mihi.
Messenio
Sic sine igitur, si tuom négas me ésse, abire liberum.
Menaechmvs
Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles.
Messenio
1030Nempe iubes?
Menaechmvs
Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.
Messenio
Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio,
gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro,
ne minus imperes mihí quam cum tuos servos fui.
apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
Menaechmvs
1035Minime.
Messenio
Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi
referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium
cum viatico: id tibí iam huc adferam.
Menaechmvs
Adfer strenue.
Messenio
Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane.—
Menaechmvs
Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
1040alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras
* * *
vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum
esse aiebat, ⟨meus servator,⟩ quem ego modo emisi manu;
is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium:
id si attulerit, dicam ut a me ábeat liber quo volet,
1045ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt.
haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia.
nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum.—
Scaena 8
Menaechmvs (sosicles)
1050Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere,
postquam advorsum mi imperavi ut huc venires?
Messenio
Quin modo
erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor,
apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
quóm ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis.
1055ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum.
cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest
praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas.
Sosicles
Liberum ego te iussi abire?
Messenio
Certo.
Sosicles
Quin certissimumst,
mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu.
Scaena 9
Menaechmvs
1060Si vóltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis
faciétis, ut ego hódie abstulerim pallam et spinter, pessumae.
Messenio
Pro di ímmortales, quid ego video?
Sosicles
Quid vides?
Messenio
Speculum tuom.
Sosicles
Quid negoti est?
Messenio
Tuast imago. tam consimilest quam potest.
Sosicles
Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
Menaechmvs
1065O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es.
Messenio
Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
Menaechmvs
Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis
⟨obsequi⟩. mihi est Menaechmo nomen.
Sosicles
Immo edepol mihi.
Menaechmvs
Siculus sum Syracusanus.
Sosicles
Eadem urbs et patria est mihi.
Menaechmvs
1070Quid ego ex te audio?
Sosicles
Hoc quod res est.
Messenio
Novi equidem hunc: erus est meus.
ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi.
ego hunc censebam te esse, huic etiam éxhibui negotium.
quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi.
Sosicles
Delirare mihi videre: non commeministi, simul
1075te hodie mecum exire ex navi?
Messenio
Enim vero aequom postulas.
tú erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale.
hunc ego esse aio Menaechmum.
Menaechmvs
At ego me.
Sosicles
Quae haec fabulast?
tú es Menaechmus?
Menaechmvs
Me esse dico, Moscho prognatum patre.
Sosicles
Tun meo patre es prognatus?
Menaechmvs
Immo equidem, adulescens, meo;
1080tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
Messenio
Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor.
nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo.
nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi.
sevocabo erum. Menaechme.
Menaechmvs Sosicles
Quid vis?
Messenio
Non ambos volo,
1085sed uter vostrorum est advectus mecum navi.
Menaechmvs
Non ego.
Sosicles
At ego.
Messenio
Te volo igitur. huc concede.
Sosicles
Concessi. quid est?
Messenio
Illic homó aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi álterum.
neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius,
1090quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem
memorat. meliust nos adire átque hunc percontarier.
Sosicles
Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam.
perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis
hunc meum fratrem esse.
Messenio
Spero.
Sosicles
Et ego item spero fore.
Messenio
1095Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras.
Menaechmvs
Ita vero.
Messenio
Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia
te Syracusis natum esse dixti: ⟨et⟩ hic natust ibi.
Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul.
Menaechmvs
1100Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres.
tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi.
Messenio
Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos
geminos, una matre natos et patre uno uno die.
Menaechmvs
Mira memoras. utinam efficere quod pollicitu's possies.
Messenio
1105Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.
Menaechmvs
Vbi lubet, roga: réspondebo. nil reticebo quod sciam.
Messenio
Est tibi nomen Menaechmo?
Menaechmvs
Fateor.
Messenio
Est itidem tibi?
Sosicles
Est.
Messenio
Patrem fuisse Moschum tibi ais?
Menaechmvs
Ita vero.
Sosicles
Et mihi.
Messenio
Esne tu Syracusanus?
Menaechmvs
Certo.
Messenio
Quid tu?
Sosicles
Quippini?
Messenio
1110Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date.
quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua?
Menaechmvs
Cum patre ut abii Tarentum ád mercatum, postea
inter homines me deerrare á patre atque inde avehi.
Sosicles
Iuppiter supreme, serva me.
Messenio
Quid clamas? quin taces?
1115quot eras annos gnatus, quom te pater a patria ávehit?
Menaechmvs
Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
neque patrém umquam postilla vidi.
Messenio
Quid? vos tum patri
filii quot eratis?
Menaechmvs
Vt nunc maxime memini, duo.
Messenio
Vter eratis, tun an ille, maior?
Menaechmvs
Aeque ambo pares.
Messenio
1120Qui id potest?
Menaechmvs
Gemini ambo eramus.
Sosicles
Di me servatum volunt.
Messenio
Si interpellas, ego tacebo potius.
Sosicles
Taceo.
Messenio
Dic mihi:
uno nomine ambo eratis?
Menaechmvs
Minime. nam mihi hoc erat,
quod nunc est, Menaechmo: íllum tum vocabant Sosiclem.
Sosicles
Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo.
1125mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles.
Menaechmvs
Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
Sosicles
Postquam ad nos renuntiatum est te * * * et patrem esse mortuom,
avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
Menaechmvs
Credo ita esse factum ut dicis. sed mi hoc responde.
Sosicles
Roga.
Menaechmvs
Quid erat nomen nostrae matri?
Sosicles
Teuximarchae.
Menaechmvs
Convenit.
o salve, insperate multis annis post quem conspicor.
Sosicles
Frater, et tu, quém ego multis miseriis laboribus
usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo.
Messenio
1135Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine:
hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium.
Menaechmvs
Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,
clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,
eam dedi huic.
Sosicles
Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo?
Menaechmvs
⟨Haec east.⟩
1140quo modo haec ad te pervenit?
Sosicles
Meretrix huc ad prandium
me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene,
potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc ⟨abstuli⟩.
Menaechmvs
Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni.
nam illa quom te ad se vocabat, memet esse credidit.
Messenio
Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?
Menaechmvs
Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea.
Sosicles
Liber esto.
Menaechmvs
Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.
Messenio
Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.
Sosicles
Quoniam haec evenerunt, frater, nostra éx sententia,
in patriam redeamus ambo.
Menaechmvs
Frater, faciam, ut tu voles.
auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim
eamus intro, frater.
Sosicles
Fiat.
Messenio
Scitin quid ego vos rogo?
Menaechmvs
1155Quid?
Messenio
Praeconium mi ut detis.
Menaechmvs
Dabitur.
Messenio
Ergo nunciam
vis conclamari auctionem fore?
Menaechmvs
Equidem die septimi.
Messenio
Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi.
venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia.
venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.
1160venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit.
vix credo tota auctione capiet † quinquagesies.
nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite.