Ler aqui · Etapa V · Auctores Romani

Miles gloriosus

Titus Maccius Plautus

Autor
Titus Maccius Plautus
Obra
Miles gloriosus
Período
Clássico
Gênero
Comédia
Dificuldade
5 · Superior
Etapa do percurso
V · Auctores Romani
Extensão
11.894 palavras · algumas semanas
Letra Largura Aparência
Sumário (25)
  1. Actus I
  2. Scaena 1
  3. Actus II
  4. Scaena 1
  5. Scaena 2
  6. Scaena 3
  7. Scaena 4
  8. Scaena 5
  9. Scaena 6
  10. Actus III
  11. Scaena 1
  12. Scaena 2
  13. Scaena 3
  14. Actus IV
  15. Scaena 1
  16. Scaena 2
  17. Scaena 3
  18. Scaena 4
  19. Scaena 5
  20. Scaena 6
  21. Scaena 7
  22. Scaena 8
  23. Scaena 9
  24. Actus V
  25. Scaena 1

Actus I

Scaena 1

Pyrgopolynices

1Curate ut splendor meo sit clupeo clarior quam solis radii esse olim quom sudumst solent, ut, ubi usus veniat, contra conserta manu praestringat oculorum aciem in ácie hostibus. 5nam ego hanc machaeram mihi consolari volo, ne lamentetur neve animum despondeat, quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit † et fratrem facere ex hostibus. sed ubi Artotrogus hic est?

Artotrogvs

Stat propter virum 10fortem atque fortunatum et forma regia; tum bellatorem — Mars haud ausit dicere neque aequiperare suas virtutes ad tuas.

Pyrgopolynices

Quemne ego servavi in campis Curculioniis, ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides 15erat imperator summus, Neptuni nepos?

Artotrogvs

Memini. nempe illum dicis cum armis aureis, cuius tú legiones difflavisti spiritu, quasi ventus folia aut paniculum tectorium.

Pyrgopolynices

Istuc quidem edepol nihil est.

Artotrogvs

Nihil hercle hoc quidemst 20praeut alia dicam — quae tu numquam feceris. periuriorem hoc hominem si quis viderit aut gloriarum pleniorem quam illic est, me sibi habeto, ego me mancupio dabo; nisi unum, epityrum estur insanum bene.

Pyrgopolynices

25Vbi tu es?

Artotrogvs

Eccum. edepol vel elephanto in India, quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.

Pyrgopolynices

Quid, bracchium?

Artotrogvs

Illud dicere volui, femur.

Pyrgopolynices

At indíligenter iceram.

Artotrogvs

Pol si quidem conisus esses, per corium, per viscera 30perque os elephanti transmineret bracchium.

Pyrgopolynices

Nolo istaec hic nunc.

Artotrogvs

Ne hercle operae pretium quidemst mihi te narrare tuas qui virtutes sciam. venter creat omnis hasce aerumnas: auribus peraurienda sunt, ne dentes dentiant, 35et adsentandumst quidquid hic mentibitur.

Pyrgopolynices

Quid illúc quod dico?

Artotrogvs

Ehem, scío iam quid vis dicere. factum hercle est, memini fieri.

Pyrgopolynices

Quid id est?

Artotrogvs

Quidquid est.

Pyrgopolynices

Habes —

Artotrogvs

Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.

Pyrgopolynices

Facete advortis tuom animum ad animum meum.

Artotrogvs

40Novisse mores tuos me meditate decet curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.

Pyrgopolynices

Ecquid meministi?

Artotrogvs

Memini: centum in Cilicia et quinquaginta, centum in Scytholatronia, triginta Sardos, sexaginta Macedones 45† sunt homines quos tu occidisti uno die.

Pyrgopolynices

Quanta istaec hominum summast?

Artotrogvs

Septem milia.

Pyrgopolynices

Tantum esse oportet. recte rationem tenes.

Artotrogvs

At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.

Pyrgopolynices

Edepol memoria es optuma.

Artotrogvs

Offae monent.

Pyrgopolynices

50Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea.

Artotrogvs

Quid ín Cappadocia, ubi tu quingentos simul, ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?

Pyrgopolynices

At peditastelli quia erant, sivi viverent.

Artotrogvs

55Quid tibi ego dicam, quód omnes mortales sciunt, Pyrgopolynicem te unum in terra vivere virtute et forma et factis invictissumum? amant ted omnes mulieres, neque iniuria, qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio 60me reprehenderunt.

Pyrgopolynices

Quid eae dixerunt tibi?

Artotrogvs

Rogitabant: hicine Achilles est? inquit mihi. immo eius frater inquam est. ibi illarum altera ergo mecastor pulcher est inquit mihi “et liberalis. vide caesaries quam decet. 65ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.”

Pyrgopolynices

Itane aibant tandem?

Artotrogvs

Quaen me ambae obsecraverint, ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?

Pyrgopolynices

Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem.

Artotrogvs

Immo itast. molestaé sunt: orant, ambiunt, exobsecrant 70videre ut liceat, ad sese arcessi iubent, ut tuo non liceat dare operam negotio.

Pyrgopolynices

Videtur tempus esse, ut eamus ad forum, ut in tabellis quos consignavi hic heri latrones, ibus denumerem stipendium. 75nam rex Seleucus me opere oravit maxumo, ut sibi latrones cogerem et conscriberem. regi hunc diem mihi operam decretumst dare.

Artotrogvs

Age eamus ergo.

Pyrgopolynices

Sequimini, satellites. —

Actus II

Scaena 1

Palaestrio

79Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas, 80si ad auscultandum vostra erit benignitas; qui autem auscultare nolet, exsurgat foras, ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt. nunc qua adsedistis causa in festivo loco, comoediai quam nos acturi sumus 85et argumentum et nomen vobis eloquar. Alazon Graece huic nomen est comoediae, id nos Latine gloriosum dicimus. hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus, qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens, 90stercoreus, plenus periuri atque adulteri. ait sése ultro omnis mulieres sectarier: is deridiculost, quaqua incedit, omnibus. itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum, maiorem partem videas valgis saviis. 95nam ego hau diu apud hunc servitutem servio; id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim in servitutem ab eo cui servivi prius. date operam, nam nunc argumentum exordiar. erat erus Athenis mihi adulescens optumus; 100is amabat meretricem * * * matre Athenis Atticis, et illa íllum contra; qui est amor cultu optumus. is publice legatus Naupactum fuit magnai rei publicai gratia. interibi hic miles forte Athenas advenit, 105insinuat sese ad illam amicam eri † occepit eius matri suppalparier vino, ornamentis opiparisque obsoniis, itaque intimum ibi se miles apud lenam facit. ubi primum evenit militi huic occasio, 110sublinit os illi lenae, matri mulieris, quam erus méus amabat; nám is illius filiam conicit in navem miles clam matrem suam, eamque húc invitam mulierem in Ephesum advehit. ubi amicam erilem Athenis avectam scio, 115ego quantum vivos possum mihi navem paro, inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem. ubi sumus provecti in altum, fit quod ⟨di⟩ volunt, capiunt praedones navem illam ubi vectus fui: prius périi quam ad erum veni, quo ire occeperam. 120ille ⟨quí⟩ me cepit dat me huic dono militi. hic postquam in aedis me ad se deduxit domum, video illam amicam erilem, Athenis quae fuit. ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit, ne se appellarem; deinde, postquam occasio est, 125conqueritur mecum mulier fortunas suas: ait sése Athenas fugere cupere ex hac domu, sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit, neque peius quemquam odisse quam istum militem. ego quoniam inspexi mulieris sententiam, 130cepi tabellas, consignavi, clanculum dedi mércatori cuidam, qui ad illum deferat meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat, ut is huc veniret. is non sprevit nuntium; nam et venit et is in proximo hic devertitur 135apud suom paternum hóspitem, lepidum senem; isque illi amanti suo hospiti morem gerit nosque opera consilioque adhortatur, iuvat. itaque ego paravi hic intus magnas machinas, qui amantis una inter se facerem convenas. 140nam unum conclave, concubinae quod dedit miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclavi égo perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri; et sene sciente hoc feci: is consilium dedit. 145nam meus conservos est homo haud magni preti, quem concubinae miles custodem addidit. ei nos facetis fabricis et doctis dolis glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita faciemus ut quod viderit ne viderit. 150et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem ⟨suam⟩ et hinc et illinc mulier feret imaginem, atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur. ita sublinetur os custodi mulieris. sed foris concrepuit hinc a vicino sene; 155ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex.

Scaena 2

Periplectomenvs

156Ni hércle diffregéritis talos pósthac quemque in tégulis videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea. mi equidem iam arbitri vicini sunt, meae quid fiat domi, ita per impluvium intro spectant. nunc adeo edico omnibus: 160quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis, extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam. quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis. atque adeo ut ne legi fraudem faciant aleariae, 165adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.

Palaestrio

Nescio quid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio: ita hic senex talos elidi iussit conservis meis; sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat ceteris. adgrediar hominem.

Periplectomenvs

Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?

Palaestrio

170Quid agis, Periplectomene?

Periplectomenvs

Hau multos homines, si optandum foret, nunc videre et convenire quam te mavellem.

Palaestrio

Quid est? quid tumultuas cum nostra familia?

Periplectomenvs

Occisi sumus.

Palaestrio

Quid negotist?

Periplectomenvs

Res palamst.

Palaestrio

Quae res palamst?

Periplectomenvs

De tegulis modo nescio quis inspectavit vestrum familiarium 175per nostrum impluvium intus ápud nos Philocomasium atque hospitem osculantis.

Palaestrio

Quis homo id vidit?

Periplectomenvs

Tuos conservos.

Palaestrio

Quis is homost?

Periplectomenvs

Nescio, ita abripuit repente sese subito.

Palaestrio

Suspicor me periisse.

Periplectomenvs

Vbi abit, conclamo: heus quid agis tu inquam in tegulis? ille mihi abiens ita respondit se sectari simiam.

Palaestrio

180Vae mihi misero, quoi pereundumst propter nihili bestiam. sed Philocomasium hicine etiam nunc est?

Periplectomenvs

Quom exibam, hic erat.

Palaestrio

I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus, propter amorem suom omnes crucibus contubernales dari.

Periplectomenvs

185Dixi ego istuc; nisi quid aliud vis.

Palaestrio

Volo. hoc ei dicito: profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri earumque artem et disciplinam optineat colere.

Periplectomenvs

Quem ad modum?

Palaestrio

Vt eum, qui hic se vidit, verbis vincat, ne is se viderit. siquidem centiens hic visa sit, tamen infitias eat. os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam. 190qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo: domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium, domi dolos, domi delenifica facta, dómi fallacias. nam mulier holitori numquam supplicat, si quast mala: domi habet hortum et condimenta ad omnis mores maleficos.

Periplectomenvs

195Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. sed quid est, Palaestrio, quod volutas tute tecum in corde?

Palaestrio

Paulisper tace, dúm ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem, qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.

Periplectomenvs

200Quaere: ego hinc abscessero aps te huc interim. illuc sis vide, quem ad modum adstitit, severo fronte curans cogitans. pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras; ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum, dextera digitis rationem computat, ferit femur 205dexterum. ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit. concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status, eccere autem capite nutat: non placet quod repperit. quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit. ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo. 210apage, non placet profecto mi illaec aedificatio; nam os columnatum poetae esse indaudivi barbaro, cui bini custodes semper totis horis occubant. euge, euscheme hercle astitit et dulice et comoedice; numquam hodie quiescet prius quam id quod petit perfecerit. 215habet opinor. age si quid agis, vigila, ne somno stude, nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias. tibi ego dico. an heri maduisti? heus te adloquor, Palaestrio: vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam.

Palaestrio

Audio.

Periplectomenvs

Viden hostis tibi adesse tuoque tergo obsidium? consule, 220arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. anteveni aliqua aut tú aliquosum circumduce exercitum, coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para; interclude inimicis commeatum, tibi muni viam qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas 225tuto possit pervenire: hanc rém age, res subitaria est. [reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,] [quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta ut facta ne sient.] [magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.] tu unus si recipere hoc ad te dicis, confidentiast 230nos inimicos profligare posse.

Palaestrio

Dico et recipio ad me.

Periplectomenvs

Et ego impetrare dico id quod petis.

Palaestrio

At te Iuppiter bene amet.

Periplectomenvs

Auden participare me quod commentu's?

Palaestrio

Tace, dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias iuxta mecum mea consilia.

Periplectomenvs

Salva sumes indidem.

Palaestrio

235Erus meus elephanti corio circumtentust, non suo, neque habet plus sapientiai quam lapis.

Periplectomenvs

Ego istuc scio.

Palaestrio

Nunc sic rationem incipisso, hánc instituam astutiam, ut Philocomasio huc sororem geminam germanam alteram dicam Athenis advenisse cúm amatore aliquo suo, 240tam similem, quam ⟨lacte⟩ lactist; ápud ⟨te⟩ eos hic devortier dicam hospitio.

Periplectomenvs

Euge euge, lepide, laudo commentum tuom.

Palaestrio

Vt si illic concriminatus sit advorsum militem meus conservos, eam vidisse hic cum alieno oscularier, eam arguam vidisse apud te contra conservom meum 245cum suo amatore amplexantem atque osculantem.

Periplectomenvs

Immo optume. idem ego dicam, si ⟨ex⟩ me exquiret miles.

Palaestrio

Sed simillimas dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat, ne titubet, si exquiret ex ea miles.

Periplectomenvs

Nimis doctum dolum. sed si ambas videre in uno miles concilio volet, 250quid agimus?

Palaestrio

Facilest: trecentae possunt causae conligi: non domist, ábiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat, prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest, quantum vis prolationum, dum modo hunc prima via inducamus, vera ut esse credat quae mentibimur.

Periplectomenvs

255Placet ut dicis.

Palaestrio

Intro abi ergo, et si isti est mulier, eam iube cito domum transire, atque haec ei dice monstra praecipe, ut teneat consilia nostra, quem ad modum exorsi sumus, de gemina sorore.

Periplectomenvs

Docte tíbi illam perdoctam dabo. numquid aliud?

Palaestrio

Intro ut abeas.

Periplectomenvs

Abeo. —

Palaestrio

Et quidem ego ibo domum 260atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo, qui fuerit conservos qui hodie sit sectatus simiam. nam ille non pótuit quin sermone suo aliquem familiarium participaverit de amica eri, sese vidisse eam hic in proximo osculantem cum alieno adulescentulo. 265novi morem: egomet tacere nequeo solus quod scio. si invenio qui vidit, ad eum vineas pluteosque agam: res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res. si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus, usque donec persecutus volpem ero vestigiis. 270sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae; nam illic est Philocomasio custos meus conservos qui it foras.

Scaena 3

Sceledrvs

272Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis, certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.

Palaestrio

275Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.

Sceledrvs

Quis hic est?

Palaestrio

Tuos conservos. quid agis, Sceledre?

Sceledrvs

Te, Palaestrio, volup est convenisse.

Palaestrio

Quid iam? aut quid negotist? fac sciam.

Sceledrvs

Metuo —

Palaestrio

Quid metuis?

Sceledrvs

Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst, maxumum in malum cruciatumque insuliamus.

Palaestrio

Tu sali 280solus, nám ego istam insulturam et desulturam nil moror.

Sceledrvs

Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom.

Palaestrio

Quod id est facinus?

Sceledrvs

Impudicum.

Palaestrio

Tute scias soli tibi, mihi ne dixis, scire nolo.

Sceledrvs

Non enim fáciam quin scias. simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.

Palaestrio

285Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam.

Sceledrvs

Di te perdant.

Palaestrio

Te istuc aequom — quoniam occepisti, eloqui.

Sceledrvs

Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, atque ego illi áspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente.

Palaestrio

Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?

Sceledrvs

290Profecto vidi.

Palaestrio

Tutin?

Sceledrvs

Egomet duobus his oculis meis.

Palaestrio

Abi, non verisimile dicis, neque vidisti.

Sceledrvs

Num tibi lippus videor?

Palaestrio

Medicum istuc tibi meliust percontarier. verum enim tu ístam, si te di ament, temere hau tollas fabulam: tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas. 295nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis tuom stultiloquium.

Sceledrvs

Qui vero dupliciter?

Palaestrio

Dicam tibi. primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris; iterum, si id verumst, tu ei custos additus ⟨eo⟩ perieris.

Sceledrvs

Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio.

Palaestrio

300Pergin, infelix?

Sceledrvs

Quid tibi vis dicam nisi quod viderim? quin etiam nunc intus hic in proxumost.

Palaestrio

Eho an non domist?

Sceledrvs

Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.

Palaestrio

Certum est facere. —

Sceledrvs

Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo, quam mox horsum ad stabulum iuuenix recipiat se ⟨a⟩ pabulo. 305quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit: nunc si indicium facio, interii; si taceo, ⟨interii⟩ tamen, si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius? dúm ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras; edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat, 310credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem. hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male; non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.

Palaestrio

Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior? quis magis dís inimicis natus quam tu atque iratis?

Sceledrvs

Quid est?

Palaestrio

315Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides?

Sceledrvs

Quid, nusquam?

Palaestrio

Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.

Sceledrvs

Quid negotist?

Palaestrio

Quid negoti sit rogas?

Sceledrvs

Cur non rogem?

Palaestrio

Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?

Sceledrvs

Quam ob rem iubeam?

Palaestrio

Philocomasium eccam domi, quam in proxumo 320vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.

Sceledrvs

Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.

Palaestrio

Quid iam?

Sceledrvs

Quia luscitiosu's.

Palaestrio

Verbero, edepol tu quidem caecus, non luscitiosu's. nam illa quidem * * * domi.

Sceledrvs

Quid, domi?

Palaestrio

Domi hercle vero.

Sceledrvs

Abi, ludis me, Palaestrio.

Palaestrio

325Tum mihi sunt manus ínquinatae.

Sceledrvs

Qui dum?

Palaestrio

Quia ludo luto.

Sceledrvs

Vae capiti tuo.

Palaestrio

⟨Tuo⟩ istuc, Sceledre, promitto fore, nisi oculos orationemque aliam commutas tibi. sed fores cóncrepuerunt nostrae.

Sceledrvs

At ego ilico observo foris; nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.

Palaestrio

330Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant.

Sceledrvs

Mihi ego video, mihi ego sapio, ⟨mihi⟩ ego credo plurumum: mé homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus. hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi.

Palaestrio

Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis. 335vin iam faciam, ut stultividum * * * fateare?

Sceledrvs

Age face.

Palaestrio

Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti?

Sceledrvs

Volo.

Palaestrio

Nempe tu istíc ais esse erilem concubinam?

Sceledrvs

Atque arguo eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.

Palaestrio

Scin tu nullum commeatum hínc esse a nobis?

Sceledrvs

Scio.

Palaestrio

340Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium?

Sceledrvs

Scio.

Palaestrio

Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo, dignun es verberibus multis?

Sceledrvs

Dignus.

Palaestrio

Serva istas fores, ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat.

Sceledrvs

Consilium est ita facere.

Palaestrio

Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. —

Sceledrvs

345Agedum ergo face. vólo scire, utrum egon id quod vidi viderim an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi. nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris. sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust, primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur; 350nam illic noster est fortasse circiter triennium, neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia. sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium. sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.

Scaena 4

Palaestrio

354Praecépta facito ut mémineris.

Philocomasivm

Totiéns monere mírumst.

Palaestrio

355At metuo ut satis sis subdola.

Philocomasivm

Cedo vel decem, edocebo minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.

Palaestrio

Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam. quid ais tu, Sceledre?

Sceledrvs

Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis.

Palaestrio

Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, 360dispessis manibus, patibulum quom habebis.

Sceledrvs

Quamnam ob rem?

Palaestrio

Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier?

Sceledrvs

Pro di immortales, eri cóncubinast haec quidem.

Palaestrio

Mihi quoque pol ita videtur. age nunciam, quando lubet —

Sceledrvs

Quid agam?

Palaestrio

Perire propera.

Philocomasivm

Vbi iste ést bonus sérvos, qui probri me maxumi innocentem 365falso insimulavit?

Palaestrio

Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi.

Philocomasivm

Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?

Palaestrio

Atque cum álieno adulescentulo dixit.

Sceledrvs

Dixi hercle vero.

Philocomasivm

Tun me vidisti?

Sceledrvs

Atque his quidem hercle oculis.

Philocomasivm

Carebis, credo, qui plus vident quam quod vident.

Sceledrvs

Numquam hercle deterrebor 370quin viderim id quod viderim.

Philocomasivm

Ego stulta et mora multum, quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.

Sceledrvs

Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum; ibi meí sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos. non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri. 375sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te, unde exit haec?

Palaestrio

Vnde nísi domo?

Sceledrvs

Domo?

Palaestrio

Mé viden?

Sceledrvs

Te video. nimis mírumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit; nam certo neque solariumst apud nós neque hortus ullus neque fénestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.

Palaestrio

380Pergin, sceleste, intendere hanc arguere?

Philocomasivm

Ecastor ergo mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi.

Palaestrio

Quid somniasti?

Philocomasivm

Ego eloquar. sed amabo advortite animum. hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam; 385ei ambo hóspitio huc in proxumum mihi devortisse visi.

Palaestrio

Palaestrionis somnium narratur. perge porro.

Philocomasivm

Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem suspicionem maximam sum visa sustinere. nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust, 390me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum. id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.

Palaestrio

Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras? eu hércle praesens somnium. abi intro et comprecare. 395narrandum ego istuc militi censebo.

Philocomasivm

Facere certum est, neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. —

Sceledrvs

Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.

Palaestrio

Scin te periisse?

Sceledrvs

Nunc quidem domi certo est. certa res est nunc nostrum observare ostium, ubi ubist.

Palaestrio

At, Sceledre, quaeso, 400ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit atque ut tu suspicatus es eam vídisse osculantem.

Sceledrvs

Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo me id iam non vidisse arbitror.

Palaestrio

Ne tu hercle sero, opinor, resipisces: si ad erum haec res prius † devenerit, peribis pulchre.

Sceledrvs

405Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse.

Palaestrio

Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus.

Sceledrvs

Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.

Palaestrio

Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti: dum te fidelem facere ero voluisti, absumptu's paene. 410sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam.

Scaena 5

Philocomasivm

411Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.

Sceledrvs

415Palaestrio, o Palaestrio.

Palaestrio

O Sceledre, Sceledre, quid vis?

Sceledrvs

Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina Philocomasium, an non est ea?

Palaestrio

Hercle opinor, ea videtur. sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit, si quidem east.

Sceledrvs

An dubium tibi est eam esse hanc?

Palaestrio

Ea videtur.

Sceledrvs

420Adeamus, appellemus. heus, quid istúc est, Philocomasium? quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist? quid nunc taces? tecum loquor.

Palaestrio

Immo edepol tute tecum; nam haec nil respondet.

Sceledrvs

Te adloquor, viti probrique plena, quae circum vicinos vagas.

Philocomasivm

Quicum tu fabulare?

Sceledrvs

425Quicum nisi tecum?

Philocomasivm

Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti?

Sceledrvs

Mé rogas homo qui sim?

Philocomasivm

Quin ego hoc rogem quod nesciam?

Palaestrio

Quis ego sum igitur, si hunc ignoras?

Philocomasivm

Mihi odiosus, quisquis es, et tu et hic.

Sceledrvs

Non nos novisti?

Philocomasivm

Neutrum.

Sceledrvs

Metuo maxume,

Palaestrio

Quid metuis?

Sceledrvs

Enim ne ⟨nos⟩ nosmet perdiderimus uspiam; 430nam nec te neque me novisse ait haec.

Palaestrio

Persectari hic volo, Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit.

Sceledrvs

Certe equidem noster sum.

Palaestrio

Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum. tibi ego dico, heus, Philocomasium.

Philocomasivm

Quae te intemperiae tenent, 435qui me perperam perplexo nomine appelles?

Palaestrio

Eho, quis igitur vocare?

Philocomasivm

Diceae nomen est.

Sceledrvs

Iniuria es, falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas; ἄδικος es tu, non δικαία, et meo ero facis iniuriam.

Philocomasivm

Egone?

Sceledrvs

Tu⟨ne⟩.

Philocomasivm

Quaé heri Athenis Ephesum adveni vesperi 440cum meo amatore, adulescente Atheniensi?

Palaestrio

Dic mihi, quid hic tibi in Epheso est negoti?

Philocomasivm

Geminam germanam meam hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum.

Sceledrvs

Mala es.

Philocomasivm

Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler. abeo.

Sceledrvs

Abire non sinam te.

Philocomasivm

Mitte.

Sceledrvs

Manifestaria es. 445non omitto.

Philocomasivm

At iam crepabunt mihi manus, malae tibi, nisi me omittis.

Sceledrvs

Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus?

Palaestrio

Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio an ista non sit Philocomasium átque alia eius similis sit?

Philocomasivm

Mittis me an non mittis?

Sceledrvs

Immo vi atque invitam ingratiis, 450nisi voluntate ibis, rapiam te domum.

Philocomasivm

Hosticum hoc mihi domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum neque moror neque vos qui hómines sitis novi neque scio.

Sceledrvs

Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem, te huc, si omisero, intro ituram.

Philocomasivm

Vi me cogis, quisquis es. 455do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.

Sceledrvs

Ecce omitto.

Philocomasivm

At ego abeo missa. —

Sceledrvs

Muliebri fecit fide.

Palaestrio

Sceledre, manibus amisisti praedam. tám east quam potis nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue?

Sceledrvs

Quid faciam?

Palaestrio

Ecfer mihi machaeram huc intus.

Sceledrvs

Quid facies ea?

Palaestrio

460Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro cum Philocomasio osculantem, eum ego óbtruncabo extempulo.

Sceledrvs

Visanest ea esse?

Palaestrio

Immo edepol plane east.

Sceledrvs

Sed quo modo dissimulabat.

Palaestrio

Abi, machaeram huc ecfer.

Sceledrvs

Iam faxo hic erit. —

Palaestrio

Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia, 465qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit. ut utrubique orationem docte divisit suam, ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo. nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem.

Sceledrvs

Heus, Palaestrio, machaera nihil opust.

Palaestrio

Quid iam, aut quid est?

Sceledrvs

470Domi eccam erilem concubinam.

Palaestrio

Quid, domi?

Sceledrvs

In lecto cubat.

Palaestrio

Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.

Sceledrvs

Quid iam?

Palaestrio

Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo.

Sceledrvs

Magis hercle metuo.

Palaestrio

Sed numquam quisquam faciet quin soror istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.

Sceledrvs

475Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, quam ut perirem, si elocutus essem ero?

Palaestrio

Ergo, si sapis, mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui. ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam, atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent. 480erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. —

Scaena 6

Sceledrvs

481Satin abiit ille neque erile negotium plus curat, quasi non servitutem serviat? certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus, nam egomet cubantem eam modo offendi domi. 485certum est nunc observationi operam dare.

Periplectomenvs

non hercle hisce homines me marem, sed feminam vicini rentur esse servi militis: ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam, quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo, 490tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?

Sceledrvs

Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam. metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat, quantum hunc audivi facere verborum senem.

Periplectomenvs

Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput, 495meam ludificavisti hospitam ante aedis modo?

Sceledrvs

Vicine, ausculta quaeso.

Periplectomenvs

Ego auscultem tibi?

Sceledrvs

Expurigare volo me.

Periplectomenvs

Tun te expuriges, qui facinus tantum tamque indignum feceris? an quia latrocinamini, arbitramini 500quidvis licere facere vobis, verbero?

Sceledrvs

Licetne?

Periplectomenvs

At ita me di deaeque omnis ament, nisi mihi supplicium virgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad vesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, 505ibi dum condignam te sectatu's simiam, quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur, suam, quodque cóncubinam erilem insimulare ausus es probri pudicam meque summi flagiti, 510tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam: nisi mihi supplicium stimuleum de ⟨te⟩ datur, dedecoris pleniorem erum faciam tuom, quam magno vento plenumst undarum mare.

Sceledrvs

Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam 515utrum me postulare prius * * * tecum aequom siet; nisi ⟨si⟩ istaec non est haec neque ⟨haec⟩ istast, mihi me expurigare tibi videtur aequius; sicut etiam nunc nescio quid viderim: itast ista huius similis nostrai tua, 520siquidem non eadem est.

Periplectomenvs

Vise ad me intro, iam scies.

Sceledrvs

Licetne?

Periplectomenvs

Quin te iubeo; et placide noscita.

Sceledrvs

Ita facere certum est. —

Periplectomenvs

Heus, Philocomasium, cito transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst. post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito 525transcurrito ad vos rursum curriculo domum. nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit. si hic non videbit mulierem — aperitur foris.

Sceledrvs

Pro di immortales, similiorem mulierem magisque eándem, ut pote quae non sit eadem, non reor deos fácere posse.

Periplectomenvs

Quid nunc?

Sceledrvs

Commerui malum.

Periplectomenvs

Quid igitur? eanest?

Sceledrvs

Etsi east, non est ea.

Periplectomenvs

Vidistin istam?

Sceledrvs

Vidi, et illam et hospitem, complexam atque osculantem.

Periplectomenvs

Eanest?

Sceledrvs

Nescio.

Periplectomenvs

535Vin scire plane?

Sceledrvs

Cupio.

Periplectomenvs

Abi intro ad vos domum continuo, vide sitne istaec vostra intus.

Sceledrvs

Licet, pulchre admonuisti. iám ego ad te exibo foras. —

Periplectomenvs

Numquam edepol hominem quemquam ludificarier magis facete vidi et magis miris modis. 540sed eccum egreditur.

Sceledrvs

Periplectomene, te opsecro per deos atque homines perque stultitiam meam perque tua genua —

Periplectomenvs

Quíd opsecras me?

Sceledrvs

Inscitiae meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio me fuisse excordem, caecum, incogitabilem. 545nam Philocomasium eccam intus.

Periplectomenvs

Quid nunc, furcifer? vidistin ambas?

Sceledrvs

Vidi.

Periplectomenvs

Erum exhibeas volo.

Sceledrvs

Meruisse equidem me maxumum fateor malum, et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam; sed meam esse erilem concubinam censui, 550cui me custodem erus addidit miles meus. nam ex uno puteo similior numquam potis aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita. et me despexe ad te per impluvium tuom fateor.

Periplectomenvs

Quid ni fateare, ego quod viderim? 555et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita vidisti?

Sceledrvs

Vidi (cur negem quod viderim?), sed Philocomasium me vidisse censui.

Periplectomenvs

Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti, si ego me sciente paterer vicino meo 560eam fieri apud me tam insignite iniuriam?

Sceledrvs

Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, cum rem cognosco; at non malitiose tamen feci.

Periplectomenvs

Immo indigne; nám hominem servom suos domitos habere oportet oculos et manus 565orationemque.

Sceledrvs

Egone si post hunc diem muttivero, etiam quod egomet certo sciam, dato excruciandum me: egomet me dedam tibi; nunc hoc mi ignosce quaeso.

Periplectomenvs

Vincam animum meum, ne malitiose factum id esse aps te arbitrer. 570ignoscam tibi istuc.

Sceledrvs

At tibi di faciant bene.

Periplectomenvs

Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes posthac, etiam illud quod scies nesciveris nec videris quod videris.

Sceledrvs

Bene me mones, ita facere certum est. sed satine oratu's?

Periplectomenvs

Abi.

Sceledrvs

575Numquid nunc aliud me vis?

Periplectomenvs

Ne me noveris.

Sceledrvs

Dedit híc mihi verba. quam benigne gratiam fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat: ut miles cum extemplo a foro adveniat domum, domi cómprehendar. una hic et Palaestrio 580me habent venalem: sensi et iam dudum scio. numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam; nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt. nam uni satis populo impio merui mali. — 585[verum tamen dé me quidquid est, ibo hinc domum.]

Periplectomenvs

Illic hínc abscessit. sat edepol certo scio, occisam saepe sapere plus multo suem: quoin id adimatur ne id quod vidit viderit. nam illius oculi atque aures atque opinio 590transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; nimium festivam mulier operam praehibuit. redeo in senatum rusum; nam Palaestrio domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris: frequens senatus poterit nunc haberier. 595ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. —

Actus III

Scaena 1

Palaestrio

596Cóhibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles, sinite me prius pérspectare, ne uspiam insidiae sient concilium quod habere volumus. nam ópus est nunc tuto loco, unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili. 600nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist, neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi; [nam bene ⟨consultum⟩ consilium surripitur saepissime,] [si minus cúm cura aut cautella locus loquendi lectus est.] quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom, 605tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus, atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi. sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera nostro consilio venator adsit cum auritis plagis. sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe. 610evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.

Periplectomenvs

Ecce nos tibi oboedientes.

Palaestrio

Facilest imperium in bonis. sed volo scíre: eodem consilio, quód intus meditati sumus, gerimus rem?

Periplectomenvs

Magis nón potest esse ad rem utibile.

Palaestrio

Immo * * * quid tibi, Pleusicles?

Plevsicles

Quodne vóbis placeat, displiceat mihi? 615quis homo sit magis meus quam tu es?

Palaestrio

Loquere lepide et commode.

Periplectomenvs

Pol ita decet hunc facere.

Plevsicles

At hoc me facinus miserum macerat meumque cor corpusque cruciat.

Periplectomenvs

Quid id est quod cruciat? cedo.

Plevsicles

Me tibi istúc aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis virtutibus; 620ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora, quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet: eam pudet me tíbi in senecta obicere sollicitudinem.

Palaestrio

Novo modo tu homo amás, siquidem te quicquam quod faxis pudet; 625nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.

Plevsicles

Hancine aetatem exercere ⟨mei⟩ me amoris gratia?

Periplectomenvs

Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus? tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere? nam équidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor, 630clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.

Palaestrio

Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex. inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.

Plevsicles

Pol id quidem éxperior ita esse ut praedicas, Palaestrio; nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.

Periplectomenvs

635Immo, hospes, magis cúm periclum facies, magis nosces meam comitatem erga te amantem.

Plevsicles

Quid opus nota noscere?

Periplectomenvs

Vt apud ⟨te⟩ exemplum experiundi hábeas, ne quaeras foris; nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit: et ego amoris aliquantum habeo umorisque etiam in corpore, neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis. vel cavillator facetus vel conviva commodus item eró, neque ego oblocutor sum alteri in convivio: incommoditate abstinere me apud convivas commodo 645commemini et meae orationis iustam partem persequi et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio; minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus: post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.

Palaestrio

O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet, 650atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.

Periplectomenvs

Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi. neque ego úmquam alienum scortum subigito in convivio, neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum, neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio: 655si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego; Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.

Palaestrio

Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vacet; cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.

Plevsicles

At quidem illúc aetatis qui sit non invenies alterum 660lepidiorem ad omnís res nec qui amicus amico sit magis.

Periplectomenvs

Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus, ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens. opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me; opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare, 665liquidiusculusque ero quam ventus est favonius. vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi, pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum; tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.

Palaestrio

Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?

Plevsicles

670Huius pro méritis ut referri pariter possit gratia, tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini. at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst.

Periplectomenvs

Morus es. nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est, in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur 675et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst. deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter: es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine. liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere. nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas 680licuit uxorem dotatam genere summo ducere; sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.

Palaestrio

Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.

Periplectomenvs

Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.

Palaestrio

Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.

Periplectomenvs

685Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat “eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme” (hoc numquam verbum ex uxore audias), 690verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet, dicat “da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem, da qui faciam † condiat, dá quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae; flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit; 695tum plicatricem clementer non potest quin munerem; iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria; tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi; quid? nutrici non missuru's quicquam, quae vernas alit?” haec atque horum similia alia damna multa mulierum 700me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.

Palaestrio

Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.

Plevsicles

At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.

Periplectomenvs

705Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis? nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet. mea bona in morté cognatis didam, inter eos partiam. [ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.] prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim. 710[eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.] sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi, abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant; ille misérrumum se retur, minimum qui misit mihi. illi inter se certant donis, egomet mecum mussito: 715bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

Palaestrio

Nimis bona ratione nimiumque ad te ⟨te⟩ et tuam vitam habes: et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.

Periplectomenvs

Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis: continuo excruciarer animi: si ei forte fuisset febris, censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam, metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.

Palaestrio

Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari, qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.

Plevsicles

725O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent; sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus: quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat, quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat, 730itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit: qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent, qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito. si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali et minus audacter scelesta facerent facta, et postea, 735quí homines probi essent, esset is annona vilior.

Periplectomenvs

Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet. nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.

Plevsicles

740Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi; nam hospes nullus tám in amici hospitium devorti potest, quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet; verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias: tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.

Periplectomenvs

745Serviendae servituti ego servos instruxi mihi, hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius: si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero, tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis. nunc, quod occepi, opsonatum pergam.

Plevsicles

Si certumst tibi, 750commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.

Periplectomenvs

Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves? [nam] proletario sermone nunc quidem, hospes, utere; nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere: “quid opus fuit hoc, ⟨hospes⟩, sumptu tanto nostra gratia? 755insanivisti hercle, nám idem hoc hominibus sat erat decem.” quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.

Palaestrio

Fit pol íllud ad íllud exemplum. ut docte et perspecte sapit.

Periplectomenvs

Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter: “iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror; 760aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus, remove, abi aufer” neminem eorum haec adseverare audias, sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.

Palaestrio

Bonus bene ut malos descripsit mores.

Periplectomenvs

Haud centesimam partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.

Palaestrio

765Igitur id quod agitur, † hic primum praeverti decet. nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua, Periplectomene; nám ego inveni lepidam sycophantiam, qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, 770ut hic eam abducat habeatque.

Periplectomenvs

Dari istanc rationem volo.

Palaestrio

At ego mi anulum dari istunc tuom volo.

Periplectomenvs

Quam ad rem usui est?

Palaestrio

Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.

Periplectomenvs

Vtere, accipe.

Palaestrio

Accipe a me rusum rationem doli, quam institui.

Plevsicles

Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.

Palaestrio

775Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem fúisse aeque neque futurum credo.

Plevsicles

Credo ego istuc idem.

Palaestrio

Isque Alexandri praestare praedicat formae suam, itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.

Periplectomenvs

Edepol qui te de isto multi cupiunt † non mentirier, 780sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio, quam potis tam verba confer maxime ad compendium.

Palaestrio

Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?

Periplectomenvs

Ingenuamne an libertinam?

Palaestrio

Aequi istuc facio, dum modo 785eam des quae sit quaestuosa, quaé alat corpus corpore, cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.

Periplectomenvs

Lautam vis an quae nondum sit lauta?

Palaestrio

Sic consucidam, quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.

Periplectomenvs

Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam. 790sed quid ea usus est?

Palaestrio

Vt ad te eam iam deducas domum itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo, capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem: ita praecipiundum est.

Plevsicles

Erro quam insistas viam.

Palaestrio

At scietis. séd ecquae ancillast illi?

Periplectomenvs

Est prime cata.

Palaestrio

795Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae, ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem, quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi, militi ut darem, quasique ego ⟨ei⟩ rei sim interpres.

Periplectomenvs

Audio; ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis auribus utor * * *

Palaestrio

* * * 800ei dabo, ⟨aps⟩ tua mi uxore dicam delatum et datum, ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser, qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.

Periplectomenvs

Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares, lepidiores duas ad hanc rem quám ego. hábe animum bonum.

Palaestrio

805Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.

Plevsicles

Tibi sum oboediens.

Palaestrio

Hoc facito, miles domum ubi advenerit, memineris ne Philocomasium nomines.

Plevsicles

Quem nominem?

Palaestrio

Diceam.

Plevsicles

Nempe eandem quae dudum constitutast.

Palaestrio

Pax, abi.

Plevsicles

Meminero. sed quid meminisse id refert, ⟨rogo⟩ ego te tamen.

Palaestrio

810Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace, ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.

Plevsicles

Ego eo intro igitur. —

Palaestrio

Et praecepta sobrie ut cures face.

Scaena 2

Palaestrio

813quantas res turbo, quantas moveo machinas. eripiam ego hodie concubinam militi, 815si centuriati bene sunt maniplares mei. sed illúm vocabo. heus Sceledre, nisi negotiumst, progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.

Lvcrio

Non operaest Sceledro.

Palaestrio

Quid iam?

Lvcrio

Sorbet dormiens.

Palaestrio

Quid, sorbet?

Lvcrio

Illud, stertit, volui dicere. 820sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas —

Palaestrio

Eho an dórmit Sceledrus intus?

Lvcrio

Non naso quidem, nam eo mágnum clamat. tetigit calicem clanculum, dum misit nardum in amphoram, cellarius.

Palaestrio

Eho tu sceleste, qui illi suppromu's, eho —

Lvcrio

Quid vis?

Palaestrio

Qui lubitum est illi condormiscere?

Lvcrio

Oculis opinor.

Palaestrio

Non te istuc rogito, scelus. procede huc. periisti iam, nisi verum scio. prompsisti tu illi vinum?

Lvcrio

Non prompsi.

Palaestrio

Negas?

Lvcrio

830Nego hercle vero, nam ille me vetuit dicere; neque equidem heminas octo exprompsi in urceum neque illic calidum éxbibit in prandium.

Palaestrio

Neque tu bibisti?

Lvcrio

Di me perdant, si bibi, si bibere potui.

Palaestrio

Quid iam?

Lvcrio

Quia enim obsorbui; 835nam nimis calebat, amburebat gutturem.

Palaestrio

Alii ebrii sunt, alii poscam potitant. bono subpromo et promo cellam creditam.

Lvcrio

Tu hércle idem fáceres, si tibi esset credita: quoniam aemulari non licet, nunc invides.

Palaestrio

Eho an umquam prompsit antehac? responde, scelus. atque ut tu scire possis, ⟨ego⟩ dico tibi: si falsa dices, Lucrio, excruciabere.

Lvcrio

Ita vero? ut tu ipse me dixisse delices, 845post ⟨e⟩ sagina ego eiciar cellaria, ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.

Palaestrio

Non edepol faciam. age eloquere audacter mihi.

Lvcrio

Numquam edepol vidi promere. verum hoc erat: mihi imperabat, ego promebam postea.

Palaestrio

850Hoc illi crebro capite sistebant cadi.

Lvcrio

Non hercle tam istoc valide cassabant cadi; sed in célla erat paulum nimis lóculi lubrici, ibi erat bilibris aula sic propter cados, ea saepe deciens complebatur: vidi eam 855plenam atque inanem fieri, plenam maxume; ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.

Palaestrio

Abi, abi íntro iam. vos in cella vinaria bacchanal facitis. iam hercle ego erum ádducam a foro.

Lvcrio

Perii, excruciabit mé erus, domum si venerit, 860quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum. ne dixeritis, obsecro, huic, vostram fidem.

Palaestrio

Quo té agis?

Lvcrio

Missus sum aliquo: iam huc revenero.

Palaestrio

Quis misit?

Lvcrio

Philocomasium.

Palaestrio

Abi, actutum redi.

Lvcrio

865Quaeso tamen tu meam partem, infortunium si dividetur, me absente accipito tamen. —

Palaestrio

Modo intellexi quam rem mulier gesserit: quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom foras áblegavit, dum ab se huc transiret. placet. 870sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem nimis lépida forma ducit. di hercle hanc rem adiuvant. quam digne ornata incedit, haud meretricie. lepide hoc succedit sub manus negotium.

Scaena 3

Periplectomenvs

874Rem omném tibi, Acroteleútium, tibique úna, Milphidíppa, 875domi démonstravi in ordine. hanc fabricam fallaciasque minus sí tenetis, denuo volo percipiatis plane; satis si íntellegitis, aliud est quod potius fabulemur.

Acrotelevtivm

Stultitia atque insipientia mea istaec sit, ⟨mi patrone,⟩ me ire in opus alienum aut ibi meam operam pollicitari, 880si ea in ópificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.

Periplectomenvs

At melius est monerier.

Acrotelevtivm

Meretricem commoneri, quam sane magni referat, nihil clam est. quin egomet ultro, postquam adbibere auris meae tuae oram orationis, tibi dixi, miles quem ad modum potis sit deasciari.

Periplectomenvs

885At nemo solus satis sapit. nam ego multos saepe vidi regionem fugere consili prius quam repertam haberent.

Acrotelevtivm

Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea síbi immortalis memoriast meminisse et sempiterna; sin bene quid aut fideliter faciundum eisdem veniat, 890obliviosae extempulo fiunt, meminisse nequeunt.

Periplectomenvs

Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque: nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.

Acrotelevtivm

Dum nescientes quod bonum faciamus, ne formida.

Periplectomenvs

Mala mulier mers est.

Acrotelevtivm

Ne pave, peioribus conveniunt.

Periplectomenvs

Ita vos decet. consequimini.

Palaestrio

Cesso égo illis obviam ire? venire salvom gaudeo, lepide hercle ornatus incedis.

Periplectomenvs

Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. em tibi adsunt quas me iussisti adducere et quo ornatu.

Palaestrio

eu, noster esto. 900Palaestrio Acroteleutium salutat.

Acrotelevtivm

Quis hic amabo est, qui tam pro nota nominat me?

Periplectomenvs

Hic noster architectust.

Acrotelevtivm

Salve, architecte.

Palaestrio

Salva sis. sed dic mihi, ecquid hic te oneravit praeceptis?

Periplectomenvs

Probe meditatam utramque duco.

Palaestrio

Audire cupio, quem ad modum; ne quid peccetis paveo.

Periplectomenvs

905Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposivi.

Acrotelevtivm

Nempe lúdificari militem tuom erum vis?

Palaestrio

Exlocuta es.

Acrotelevtivm

Lepide et sapienter, commode et facete res paratast.

Palaestrio

Atque huius uxorem volo ⟨te esse⟩ adsimulare.

Acrotelevtivm

Fiet.

Palaestrio

Quasi militi animum adieceris, simulare.

Acrotelevtivm

Sic futurum est.

Palaestrio

910Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.

Acrotelevtivm

Bonus vátes poteras esse, nam quae sunt futura dicis.

Palaestrio

Quasique anulum hunc ancillula tua abs té detulerit ad me, quem ego militi ⟨porro⟩ darem tuis verbis.

Acrotelevtivm

Vera dicis.

Periplectomenvs

Quid istís nunc memoratis opust quae commeminere?

Acrotelevtivm

Meliust. 915nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus, bene lineatam si semel carinam conlocavit, facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast. nunc haec carina satis probe fundata, bene statutast, atque architecto adsunt fabri ad eam rem haud imperiti. 920si non nos materiarius remoratur, quod opus qui det (novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.

Palaestrio

Nempe tú novisti militem meum erum?

Acrotelevtivm

Rogare mirumst. populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum, moechum unguentatum.

Palaestrio

Num ille te nam novit?

Acrotelevtivm

Numquam vidit: 925qui noverit me quis ego sim?

Palaestrio

Nimis lépide fabulare; eo †potiuerim lepidius pol fieri.

Acrotelevtivm

Potin ut hominem mihi des, quiescas cetera? ni ludificata lepide ero, cúlpam omnem in me imponito.

Palaestrio

Age igitur intro abite, insistite hoc negotium sapienter.

Acrotelevtivm

Alia cura.

Palaestrio

930Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum conveniam atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire. hanc ad nos, quom extemplo a foro veniemus, mittitote, quasi clanculum ad ⟨eum⟩ missa sit.

Periplectomenvs

Faciemus. alia cura.

Palaestrio

935Vos modo curate, ego illúm probe iam oneratum huc acciebo. —

Periplectomenvs

Bene ambula, bene rem geras. egone hoc si efficiam plane, ut concubinam militis meus hospes habeat hodie atque hinc Athenas avehat, ⟨si⟩ hodie hunc dolum dolamus, quid tibi ego mittam muneris!

Acrotelevtivm

Datne ab se mulier operam?

Periplectomenvs

Lepidissume et compsissume.

Acrotelevtivm

Confido confuturum. ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.

Periplectomenvs

Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate, 945ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur, ne quid, ubi miles venerit, titubetur.

Acrotelevtivm

Tu morare. —

Actus IV

Scaena 1

Pyrgopolinices

947Vólup est, quod agas, si id procedit lepide at⟨que ex⟩ sententia; nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret, 950qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium

Palaestrio

Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi condicio nova et lúculenta fertur per me interpretem.

Pyrgopolynices

Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi. loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.

Palaestrio

955Circumspice dum, ne quis nostro hic auceps sermoni siet. nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.

Pyrgopolynices

Nemo adest.

Palaestrio

Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.

Pyrgopolynices

Quid hic? unde est?

Palaestrio

A luculenta átque festiva femina, quae te amat tuamque éxpetessit pulcram pulcritudinem; 960eius nunc mi ánulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.

Pyrgopolynices

Quid ea? ingenuan an festuca facta e serva liberast?

Palaestrio

Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius, qui ingenuis satis résponsare nequeas quae cupiunt tui?

Pyrgopolynices

Nuptan est an vidua?

Palaestrio

Et nupta et vidua.

Pyrgopolynices

Quo pacto potis nupta et vidua esse eadem?

Palaestrio

Quia adulescens nuptast cum sene.

Pyrgopolynices

Euge.

Palaestrio

Lepida et liberali formast.

Pyrgopolynices

Cave mendacium.

Palaestrio

Ad tuam formam illa una dignast.

Pyrgopolynices

Hercle pulchram praedicas. sed quis east?

Palaestrio

Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo; 970ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem. nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam sibi potestatemque facias.

Pyrgopolynices

Cupio hercle equidem, si illa volt.

Palaestrio

Quae cupit?

Pyrgopolynices

Quid illá faciemus concubina, quae domist?

Palaestrio

Quin tu illam iube abs te abire quo lubet: sicut soror 975eius huc gémina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.

Pyrgopolynices

Eho tu, an venit Ephesum mater eius?

Palaestrio

Aiunt qui sciunt.

Pyrgopolynices

Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras.

Palaestrio

Immo vin tu lepide facere?

Pyrgopolynices

Loquere et consilium cedo.

Palaestrio

Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?

Pyrgopolynices

980Cupio.

Palaestrio

Tum te hoc facere oportet. tibi divitiarum adfatimst: iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri, dono habere, auferre * * * abs te quo lubeat sibi.

Pyrgopolynices

Placet ut dicis; sed ne ⟨et⟩ istam amittam et haec mutet fidem vide modo.

Palaestrio

Vah delicatu's, quae te tamquam oculos amet.

Pyrgopolynices

985Venus me amat.

Palaestrio

St tace, aperitur foris, concede huc clanculum. haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia,

Pyrgopolynices

[Quae haec celox?]

Palaestrio

[Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.] quae anulum istunc attulit quem tibi dedi.

Pyrgopolynices

Edepol haec quidem bellulast.

Palaestrio

Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. 990viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?

Scaena 2

Milphidippa

991Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi. dissimulabo, hos quasi non videam néque esse hic etiamdum sciam.

Pyrgopolynices

Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.

Milphidippa

Numquis nam hic própe adest qui rem alienam potius curet quam suam, 995qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo? eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neve opstent uspiam, domo si bitat, dum huc transbitat, quae huius cupiens corporist, quae ámat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, militem Pyrgopolynicem.

Pyrgopolynices

Satin haec quoque me deperit? 1000meam laudat speciem. edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.

Palaestrio

Quo argumento?

Pyrgopolynices

Quia enim loquitur laute et minime sordide.

Palaestrio

Quippini? istaec de te loquitur: nihil attrectat sordidi.

Pyrgopolynices

Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimisque nitida femina. hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.

Palaestrio

1005Priusne quam illam oculis tuis ⟨videas⟩?

Pyrgopolynices

Video id quod credo tibi. tum haec celocula autem absentem subigit me ut amem.

Palaestrio

Hercle hanc quidem nil tu amassis; mi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit, ego hanc continuo uxorem ducam.

Pyrgopolynices

Quíd ergo hanc dubitas conloqui?

Palaestrio

Sequere hac me ergo.

Pyrgopolynices

Pedisequos tibi sum.

Milphidippa

Vtinam, cuius causa foras 1010sum egressa, ⟨eius⟩ conveniundi mihi potestas evenat.

Palaestrio

Erit, ét tibi exoptatum óptinget, bonum habe ánimum, ne formída; homo quidamst qui scit, quód quaeris ubi sít.

Milphidippa

Quem ego hic audívi?

Palaestrio

Sociúm tuorum concíliorum et partícipem consiliorum.

Milphidippa

Tum pól ego id quod celo haú celo.

Palaestrio

Immo et célas et non célas.

Milphidippa

1015Quo argúmento?

Palaestrio

Infidós celas: ego súm tibi firme fidus.

Milphidippa

Cedo sígnum, si harunc Báccharum es.

Palaestrio

Amat múlier quaedam quéndam.

Milphidippa

Pol istúc quidem multae.

Palaestrio

At nón multae de dígito donum míttunt.

Milphidippa

Enim cógnovi nunc, fécisti modo mi éx proclivo plánum. sed hic númquis adest?

Palaestrio

Vel adést vel non.

Milphidippa

Cedo té mihi solae sólum.

Palaestrio

1020Brevin án longinquo sérmoni?

Milphidippa

Tribus vérbis.

Palaestrio

Iam ad te rédeo.

Pyrgopolynices

Quid ego? híc astabo tántisper cum hac fórma et factis frústra?

Palaestrio

Patere átque asta, tibi ego hánc do operam.

Pyrgopolynices

Propera, ⟨éxpecta⟩ndo excrúcior.

Palaestrio

Pedetémptim (tu hoc scis) tráctari satiúst hasce huius modi mércis.

Pyrgopolynices

Age age út tibi maxume cóncinnumst.

Palaestrio

Nullúmst hoc stolidius sáxum. 1025redeo ád te. quid me vóluisti?

Milphidippa

Quo pácto hoc Ilium accédi velis, út ferrem abs te consilium.

Palaestrio

Quasi hunc dépereat —

Milphidippa

Teneo ístuc.

Palaestrio

Conlaúdato formam ét faciem et virtútis commemoráto.

Milphidippa

Ad eám rem habeo omnem aciém, tibi uti dudúm iam demonstrávi.

Palaestrio

Tu cétera cura et cóntempla et de meís venator vérbis.

Pyrgopolynices

1030Aliquám mihi partem hodie óperae des deníque, tandem ades, remelígo.

Palaestrio

Adsum, ímpera, si quid vís.

Pyrgopolynices

Quid illaec narrát tibi?

Palaestrio

Lamentári ait íllam, miseram crúciari et lacrimántem se adflictáre, quia tís egeat, quia té careat. ob eám rem huc ad te míssast.

Pyrgopolynices

Iube adíre.

Palaestrio

At scin quid tú facias? facitó fastidi plénum, 1035quasi nón lubeat; me inclámato, quia síc te volgo vólgem.

Pyrgopolynices

Memini ét praeceptis párebo.

Palaestrio

Vocon érgo hanc quae te quaérit?

Pyrgopolynices

Adeát, si quid volt.

Palaestrio

Sí quid vis, adi, múlier.

Milphidippa

Pulcher, sálve.

Pyrgopolynices

Meum cógnomentum cómmemoravit. di tíbi dent quaecumque óptes.

Milphidippa

Tecum aétatem exigere út liceat —

Pyrgopolynices

Nimium óptas.

Milphidippa

Non me dico, 1040sed erám meam, quae te démoritur.

Pyrgopolynices

Multae aliae ídem istuc cúpiunt, quibus cópia non est.

Milphidippa

Écastor haud mírum, si te habes cárum, hominém tam pulchrum et praéclarum virtute et forma ⟨et⟩ factis. deus dígnior fuit quisquam hómo qui esset?

Palaestrio

Non hércle humanust érgo — nam vólturio plus húmani credo ést.

Pyrgopolynices

Magnum me fáciam 1045nunc quom íllaec me sic cónlaudat.

Palaestrio

Viden tu ígnavum, ut sese ínfert? quin tu huíc responde, haec íllaec est ab illá quam dudum ⟨dixi⟩.

Pyrgopolynices

Qua ab íllarum? nam ita me óccursant multaé: meminisse haud póssum.

Milphidippa

Ab illá quae digitos déspoliat suos ét tuos digitos décorat. nam hunc ánulum áb tui cupienti huic détuli, hic ⟨ad te⟩ pórro.

Pyrgopolynices

1050Quid núnc tibi vis, muliér? memora.

Milphidippa

Vt quae té cupit, eam ne spérnas, quae pér tuam nunc vitám vivit: sit nécne sit, spes in te úno est.

Pyrgopolynices

Quid núnc volt?

Milphidippa

Te compéllare et complécti et contrectáre. nam nísi tu illi fers súppetias, iam illa ánimum despondébit. age, mí Achilles, fiat quód te oro, serva íllam pulchram púlchre, 1055expróme benignum ex te íngenium, urbícape, occisor régum.

Pyrgopolynices

Eu hercle ódiosas res. quótiens hoc tibi, vérbero, ego interdíxi, meam né sic volgo póllicitere operám?

Palaestrio

Audin tu, múlier? dixi hóc tibi dudum, et núnc dico: nisi huic vérri adfertur mérces, non híc suo seminió quemquam porclénam impertitúrust.

Milphidippa

Dabitúr quantum ipsus pretí poscet.

Palaestrio

Talentúm Philippi huic opus aúri est; minus áb nemine accípiet.

Milphidippa

Eu ecastór nimis vilest tándem.

Pyrgopolynices

Non míhi avaritia umquam ínnatast: satis hábeo divitiárum, plus mi aúri mille est módiorum Philippí.

Palaestrio

Praeter thensaúros. 1065tum argénti montes, nón massas habet, Aetna mons non aeque altos. †

Milphidippa

Eu ecástor hominem périurum.

Palaestrio

Vt ludó?

Milphidippa

Quid ego? ut sublécto? sed amábo, mitte me áctutum.

Palaestrio

Quin tu huíc respondes áliquid, aut fácturum aut non fácturum?

Milphidippa

Quid illám miseram animi excrúcias, quae númquam male de té meritast?

Pyrgopolynices

Iube eámpse exire huc ád nos. 1070dic me ómnia quae volt fácturum.

Milphidippa

Facis núnc ut ⟨te⟩ facere aéquom, quom, quaé te volt, eandém tu vis,

Palaestrio

Non ínsulsum huic ingénium.

Milphidippa

Quomque me óratricem haud sprévisti sistíque exorare éx te. quid est? út ludo?

Palaestrio

Nequeo hércle equidem risú meo moderari.

Milphidippa

* * * ob eám causam huc abs te ávorti.

Pyrgopolynices

Non édepol tu scis, múlier, 1075quantum égo honorem nunc ílli habeo.

Milphidippa

Scio, et ístuc illi dícam.

Palaestrio

Contra aúro alii hanc vendére potuit operám.

Milphidippa

Pol istuc tibi crédo.

Palaestrio

Meri béllatores gígnuntur, quas híc praegnatis fécit, et púeri annos octíngentos vivónt.

Milphidippa

Vae tibi, nugátor.

Pyrgopolynices

Quin mílle annorum pérpetuo vivónt, ab saeclo ad saéclum.

Palaestrio

1080Eo mínus dixi, ne haec cénseret me advórsum se mentíri.

Milphidippa

Perií, quot hic ipse annós vivet, cuius fílii tam diu vívont?

Pyrgopolynices

Postríduo natus sum égo, mulier, quam Iúppiter ex Ope nátust.

Palaestrio

Si hic prídie natus forét quam ille est, hic habéret regnum in caélo.

Milphidippa

Iam iám sat, amabo, est. sínite abeam, si póssum, viva a vóbis.

Palaestrio

1085Quin érgo abis, quando résponsumst?

Milphidippa

Ibo átque illam huc addúcam, proptér ⟨quam⟩ opera est mihi. númquid vis?

Pyrgopolynices

Ne mágis sim pulcher quám sum, ita mé mea forma habet sóllicitum.

Palaestrio

Quid hic núnc stas? quin abis?

Milphidippa

Ábeo.

Palaestrio

Atque ádeo, audin [tu]? dicíto docte et cordáte, ut cor ei sáliat — Philocómasio dic, si ést istic, domum ut tránseat: hunc hic ésse.

Milphidippa

1090Hic cúm ⟨mea⟩ era est, ⟨hinc⟩ clám nostrum hunc sermónem sublegérunt.

Palaestrio

Lepidé factumst: iam ex sérmone hoc gubernábunt doctius pórro.

Milphidippa

Remoráre, abeo. —

Palaestrio

Neque té remoror neque tángo neque te — táceo.

Pyrgopolynices

Iube máturare illam éxire huc. iam istíc rei praevortémur.

Scaena 3

Pyrgopolynices

1094Quid nunc mi es auctor ut faciam, Palaestrio, 1095de concubina? nam nullo pacto potest prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.

Palaestrio

Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi quo id pacto fieri possit clementissime. aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi, 1100quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat; dicasque tempus maxume esse, ut eat domum: sororem geminam adesse et matrem dicito, quibus cóncomitata recte deveniat domum.

Pyrgopolynices

Qui tu scis eas adesse?

Palaestrio

Quia oculis meis 1105vidi hic sororem esse eius.

Pyrgopolynices

Convenitne eam?

Palaestrio

Convenit.

Pyrgopolynices

Ecquid fortis visast?

Palaestrio

Omnia vis optinere.

Pyrgopolynices

Vbi matrem esse aiebat soror?

Palaestrio

Cubare in navi lippam atque oculis turgidis nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi. 1110is ad hos nauclerus hospitio devortitur.

Pyrgopolynices

Quid is? ecquid fortis?

Palaestrio

Abi sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maris qua feminas. hoc age nunc.

Pyrgopolynices

Istuc quod das consilium mihi, 1115te cum illa verba facere de ista re volo; nam cum illa sane congruos sermo tibi.

Palaestrio

Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas? dicas uxorem tibi necessum ducere; cognatos persuadere, amicos cogere.

Pyrgopolynices

1120Itan tu censes?

Palaestrio

Quid ego ní ita censeam?

Pyrgopolynices

Ibo igitur intro. tu hic ante aedis interim speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.

Palaestrio

Tu modo istuc cura quod agis.

Pyrgopolynices

Curatum id quidemst. quin si voluntáte nolet, vi extrudam foras.

Palaestrio

1125Istuc cave fáxis; quin potius per gratiam bonam abeat abs te. atque illaec quae dixi dato, aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.

Pyrgopolynices

Cupio hercle.

Palaestrio

Credo te facile impetrassere. sed abi intro. noli stare.

Pyrgopolynices

Tibi sum oboediens. —

Palaestrio

1130Numquid videtur demutare alio atque uti dixi esse vobis dudum hunc moechum militem? nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut ancillula eius aut Pleusicles. pro Iuppiter, satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat? 1135nam quos videre exoptabam me maxume, una exeuntis video hínc e proxumo.

Scaena 4

Acrotelevtivm

1137Séquimini, simul círcumspicite, né quis adsit árbiter.

Milphidippa

Neminem pol video, nísi hunc quem volumus conventum.

Palaestrio

Et ego vos.

Milphidippa

Quid agis, noster architecte?

Palaestrio

Egone architectus? vah.

Milphidippa

Quid est?

Palaestrio

1140Quia enim non sum dignus prae te, ut figam palum in parietem.

Acrotelevtivm

Heia vero.

Palaestrio

Nimis facete nimisque facunde malast. ut lepide deruncinavit militem.

Milphidippa

At etiam parum.

Palaestrio

Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus; vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem. 1145nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam, ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas.

Plevsicles

Eu, probe.

Palaestrio

Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, mulieri omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.

Plevsicles

Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.

Palaestrio

1150Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas? nunc haec res apud súmmum puteum geritur: si praesenserit miles, nihil ecferri poterit huius: nunc cum maxume opust dolis: domi esse ad eam rem video silvai satis, 1155mulieres tres, quartus tute es, quintus ego, sextus senex; quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio oppidum quodvis, si detur, posse expugnari dolis. date modo operam.

Acrotelevtivm

Id nos ad te, si quid velles, venimus.

Palaestrio

Lepide facitis. nunc hanc tibi ego ímpero provinciam.

Acrotelevtivm

1160Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.

Palaestrio

Militem lepide, et facete ⟨et⟩ laute ludificarier volo.

Acrotelevtivm

Voluptatem mecastor mi imperas.

Palaestrio

Scin quem ad modum?

Acrotelevtivm

Nempe ut adsimulem me amore istius differri.

Palaestrio

Tenes.

Acrotelevtivm

Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio 1165abierim, cupiens istius nuptiarum.

Palaestrio

Omne ordine. nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas, hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium: ne ille mox vereatur intro íre in alienam domum.

Acrotelevtivm

Bene mones.

Palaestrio

Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul 1170ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam quasique eiús opulentitatem reverearis, et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato. satin praeceptumst?

Acrotelevtivm

Teneo. satinest, si tibi meum opus ita dabo expolitum, ut improbare non queas?

Palaestrio

1175Sat habeo. nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito. quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico facito uti venias ornatu húc ad nos nauclerico; causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust), 1180id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio, praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies; atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.

Plevsicles

Quid? ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturus sim?

Palaestrio

Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito, ut, si itura sit Athenas, eat tecum ad portum cito, atque ut iubeat ferri in navim si quid imponi velit. nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.

Plevsicles

Satis placet pictura. perge.

Palaestrio

Ille extemplo illam hortabitur 1190ut eat, ut properet, ne morae sit matri.

Plevsicles

Multimodis sapis.

Palaestrio

Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget. ille iubebit me ire cum illa ad portum. ego adeo, ut tu scias, prorsum Athenas protinus abibo tecum.

Plevsicles

Atque ubi illo veneris, triduom servire numquam te, quin liber sis, sinam.

Palaestrio

1195Abi cito atque orna te.

Plevsicles

Numquid aliud?

Palaestrio

Haec ut memineris.

Plevsicles

Abeo. —

Palaestrio

Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio iam exiturum esse intus.

Acrotelevtivm

Celebre apud nos imperium tuomst. —

Palaestrio

Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris. hilarus exit: impetravit. inhiat quod nusquam est miser.

Scaena 5

Pyrgopolinices

1200Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam, a Philocomasio.

Palaestrio

Quid tam intus fuisse te dicam diu?

Pyrgopolynices

Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.

Palaestrio

Quid iam?

Pyrgopolynices

Vt multa verba feci, ut lenta materies fuit. verum postremo impetravi ut volui: donavi dedi 1205quae voluit, quae postulavit; ⟨te⟩ quoque ⟨ei⟩ dono dedi.

Palaestrio

Etiam me? quo modo ego vivam sine te?

Pyrgopolynices

Age, animo bono ⟨es⟩, eidem ego te illim liberabo. nam si possem ullo modo impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi; verum oppressit.

Palaestrio

Deos sperabo teque. postremo tamen 1210etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optimo, saltem id volup est, quom ex virtute formae évenit tibi mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.

Pyrgopolynices

Quid opust verbis? libertatem tibi ego et divitias dabo, si impetras.

Palaestrio

Reddam impetratum.

Pyrgopolynices

At gestio.

Palaestrio

At modice decet: 1215moderare animo, ne sis cupidus. séd eccam ipsam, egreditur foras.

Scaena 6

Milphidippa

1216Era, éccum praesto mílitem.

Acrotelevtivm

Vbi est?

Milphidippa

Ad laevam.

Acrotelevtivm

Video.

Milphidippa

Aspicito limis [oculis], ne ille nos se sentiat videre.

Acrotelevtivm

Video. edepol nunc nos tempus est malas peioris fieri.

Milphidippa

Tuomst principium.

Acrotelevtivm

Obsecro, tute ipsum convenisti? 1220ne parce vocem, ut audiat.

Milphidippa

Cum ipso pol sum locuta, placide, ipsi dum libitum est mihi, otiose, meo arbitratu [ut volui].

Pyrgopolynices

Audin quae loquitur?

Palaestrio

Audio. quam laeta est, quia ted adiit.

Acrotelevtivm

O, fortunata mulier es.

Pyrgopolynices

Vt amari videor.

Palaestrio

Dignu's.

Acrotelevtivm

Permirum ecastor praedicas, te adiisse atque exorasse; 1225per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.

Milphidippa

Namque edepol vix fuit cópia adeundi atque impetrandi.

Palaestrio

Vt tu inclitu's apud múlieres.

Pyrgopolynices

Patiar, quando ita Venus volt.

Acrotelevtivm

Veneri pol habeo gratiam, eandémque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo quemque expetesso 1230benignusque erga me ⟨ut⟩ siet, quod cupiam ne gravetur.

Milphidippa

Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt: ille illas spernit segregat ab se omnis, extra te unam.

Acrotelevtivm

Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust, ne óculi eius sententiam mutent, ubi viderit me, 1235atque eius elegantia meam extémplo speciem spernat.

Milphidippa

Non faciet, bonum animum habe. †

Pyrgopolynices

Vt ipsa se contemnit.

Acrotelevtivm

Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.

Milphidippa

Istuc curavi, ut opínione illius pulchrior sis.

Acrotelevtivm

Si pol me nolet ducere uxórem, genua amplectar 1240atque obsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare, consciscam letum: vivere sine illó scio me non posse.

Pyrgopolynices

Prohibendam mortem mulieri videó. adibon?

Palaestrio

Minime; nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere: sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet 1245sine: perdere istam gloriam vis, quám habes? cave sis faxis. nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier sé ut amaret.

Acrotelevtivm

Eo íntro, aut tu illum huc evoca foras, mea Milphidippa.

Milphidippa

Immo opperiamur, dum exeat aliquis.

Acrotelevtivm

Durare nequeo, 1250quin eam intro.

Milphidippa

Occlusae sunt foris.

Acrotelevtivm

Exfringam.

Milphidippa

Sana non es.

Acrotelevtivm

Si amavit umquam aut si parem sapientiam habet ac formam, per amorem si quid fecero, clementi ánimo ignoscet.

Palaestrio

Vt, quaeso, amore perditast tuo misera.

Pyrgopolynices

Mutuom fit.

Palaestrio

Tace, ne aúdiat.

Milphidippa

Quid astitisti obstupida? cur non pultas?

Acrotelevtivm

1255Quia non est intus quem ego volo.

Milphidippa

Qui scis?

Acrotelevtivm

Scio pol ego, olfacio; nam odore nasum sentiat, si intus sit.

Palaestrio

Hariolatur.

Pyrgopolynices

Quia mé amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.

Acrotelevtivm

Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.

Pyrgopolynices

Naso pol iam haec quidem plús videt quam óculis.

Palaestrio

Caeca amore est.

Acrotelevtivm

1260Tene me óbsecro.

Milphidippa

Quor?

Acrotelevtivm

Ne cadam.

Milphidippa

Quid ita?

Acrotelevtivm

Quia stare nequeo, ita animus per oculos meos ⟨meus⟩ defit.

Milphidippa

Militem pol tu aspexisti.

Acrotelevtivm

Ita.

Milphidippa

Non video. ubi est?

Acrotelevtivm

Videres pol, si amares.

Milphidippa

Non edepol tu illum magis amas, quam ego amem, si per te liceat.

Palaestrio

Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.

Pyrgopolynices

1265Nescio, tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.

Acrotelevtivm

Mea Milphidippa, adi obsecro et congredere.

Pyrgopolynices

Vt me veretur.

Palaestrio

Illa ad nos pergit.

Milphidippa

Vos volo.

Pyrgopolynices

Et nos te.

Milphidippa

Vt iussisti, eram meam eduxi foras.

Pyrgopolynices

Video.

Milphidippa

Iube ergo adire.

Pyrgopolynices

Induxi in animum, ne oderim item ut alias, quando orasti.

Milphidippa

1270Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te. dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt.

Pyrgopolynices

Levandum morbum mulieri video.

Milphidippa

Vt tremit atque extimuit, postquam te aspexit.

Pyrgopolynices

Víri quoque armáti idem istuc faciunt, ne tu mirere eius mulierem. sed quid ⟨illa⟩ volt me facere?

Milphidippa

1275Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.

Pyrgopolynices

Egon ád illam eam, quae nupta sit? vir eius me deprehendat.

Milphidippa

Quin tua causa exegit virum ab sé.

Pyrgopolynices

Qui id facere potuit?

Milphidippa

Quia aedís dotalis huius sunt.

Pyrgopolynices

Itane?

Milphidippa

Ita pol.

Pyrgopolynices

Iube domum ire. iam ego illi ero.

Milphidippa

Vide né sies in exspectatione, 1280ne illam animi excrucies.

Pyrgopolynices

Non ero profecto. abite.

Milphidippa

Abimus. —

Pyrgopolynices

Sed quid ego video?

Palaestrio

Quid vides?

Pyrgopolynices

Nescio quis eccum incedit ornatu quidem thalassico.

Palaestrio

It ad nos, volt te profecto. nauclerus hic quidem est.

Pyrgopolynices

Videlicet accersit hanc iam.

Palaestrio

Credo.

Scaena 7

Plevsicles

1284Alium alio pacto propter amorem ni sciam 1285fecisse multa nequiter, verear magis me amoris causa hóc ornatu incedere. verum quom multos multa admisse acceperim inhonesta propter amorem atque aliena a bonis: mitto iam, ut occídi Achilles civis passus est — 1290sed eccúm Palaestrionem, stat cum milite: oratio alio mihi demutandast mea. mulier profecto natast ex ipsa Mora; nam quaevis alia quae morast aeque, mora minor ea videtur quam quae propter mulieremst. 1295hoc adeo fieri credo consuetudine. nam ego hanc accerso Philocomasium. sed fores pultabo. heus, ecquis hic est?

Palaestrio

Adulescens, quid est? quid vis? quid pultas?

Plevsicles

Philocomasium quaerito. a matre illius venio. si iturast, eat. 1300omnis moratur: navim cupimus solvere.

Pyrgopolynices

Iam dudum res paratast. i, Palaestrio, aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia duc adiutores tecum ad navim qui ferant. omnia conposita sunt quae donavi: auferat.

Palaestrio

1305Eó. —

Plevsicles

Quaeso hercle propera.

Pyrgopolynices

Non morabitur. quid istuc, quaeso? quid oculo factumst tuo?

Plevsicles

Habeo equidem hercle oculum.

Pyrgopolynices

At laevom dico.

Plevsicles

Eloquar. maris causa hercle hoc ego oculo utor minus, nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer. 1310sed nimis morantur me diu.

Pyrgopolynices

Eccos exeunt.

Scaena 8

Palaestrio

1311Quid modi flendó quaeso hodie fácies?

Philocomasivm

Quid ego ní fleam? ubi pulcherrume egi aetatem, ábeo.

Palaestrio

Em hominem tibi, qui a matre et sorore venit.

Philocomasivm

Video.

Pyrgopolynices

Audin, Palaestrio?

Palaestrio

Quid vis?

Pyrgopolynices

Quin tu iubes ecferri ómnia quae isti dedi?

Plevsicles

1315Philocomasium, salve.

Philocomasivm

Et tu salve.

Plevsicles

Materque et soror tibi salutem me iusserunt dicere.

Philocomasivm

Salvae sient.

Plevsicles

Orant te, ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent; nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.

Philocomasivm

Ibo; quamquam invita facio, impietas sit nisi eam.

Plevsicles

Sapis.

Pyrgopolynices

1320Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.

Philocomasivm

Istuc crucior, a viro me tali abalienarier, nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis; et quia tecum eram, propterea ánimo eram ferocior: eam nobilitatem amittendam video.

Pyrgopolynices

Ne fle.

Philocomasivm

Non queo, 1325quom te video.

Pyrgopolynices

Habe bonum animum.

Philocomasivm

Scio ego quid doleat mihi.

Palaestrio

Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, híc eras, ⟨si⟩ forma huius, mores, virtus, animum attinuere hic tuom, quóm ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.

Philocomasivm

Obsecro licet complecti prius quam proficisco?

Pyrgopolynices

Licet.

Philocomasivm

1330O mi ócule, o mi ánime.

Palaestrio

Obsecro, tene mulierem, ne adfligatur.

Pyrgopolynices

Quid istuc quaesost?

Palaestrio

Quia abs te abit, animo male factum est huic repente miserae.

Pyrgopolynices

Curre intro atque ecferto aquam.

Palaestrio

Nihil aquam moror, quiescat malo. ne interveneris, quaeso, dum resipiscit.

Pyrgopolynices

Capita inter se nimis nexa hisce habent. 1335non placet. labra ab labellis aufer, nauta, cave malo.

Plevsicles

Temptabam spiraret an non.

Pyrgopolynices

Aurem admotam oportuit.

Plevsicles

Si magis vís, eam omittam.

Pyrgopolynices

Nolo, retine.

Plevsicles

At ultro misero.

Pyrgopolynices

Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.

Palaestrio

Etiam nunc saluto te, ⟨Lar⟩ familiaris, prius quam eo. 1340conservi conservaeque omnis, bene valete et vivite, bene quaeso inter vos dicatis mi med absenti tamen.

Pyrgopolynices

Age, Palaestrio, bono animo es.

Palaestrio

Eheu, nequeo quin fleam, quom abs te abeám.

Pyrgopolynices

Fer aequo ánimo.

Palaestrio

Scio ego quid doleat mihi.

Philocomasivm

Sed quid hoc? quae res? quid video? lux, salve * * *

Plevsicles

1345Iam resipisti? * * *

Philocomasivm

Obsecro, quem amplexa sum hominem? perii. sumne ego apud me?

Plevsicles

Ne time, voluptas mea.

Pyrgopolynices

Quid istuc est negoti?

Palaestrio

Animus hanc modo hic reliquerat. † metuoque ut timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis.

Pyrgopolynices

Quid id est?

Palaestrio

Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, 1350ne quis tibi hoc vítio vortat.

Pyrgopolynices

Mea, non illorum dedi: parvi ego illos fácio. agite, íte cum dis benevolentibus.

Palaestrio

Tua ego hoc causa dico.

Pyrgopolynices

Credo.

Palaestrio

Iam vale.

Pyrgopolynices

Et tu bene vale.

Palaestrio

Ite cito, iam ego adsequar vos: cúm ero pauca volo loqui. — quamquam alios fideliores semper habuisti tibi 1355quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; et, si íta sententia esset, tibi servire malui multo, quám alii libertus esse.

Pyrgopolynices

Habe bonum animum.

Palaestrio

Eheu, quom venit mi in mentem, ut mores mutandi sient, muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici.

Pyrgopolynices

1360Fac sis frugi.

Palaestrio

Iam non possum, amisi omnem lubidinem.

Pyrgopolynices

I, sequere illos, ne morere.

Palaestrio

Bene vale.

Pyrgopolynices

Et tu bene vale.

Palaestrio

Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim (mittam nuntium ad te), ne me deseras.

Pyrgopolynices

Non est meum.

Palaestrio

Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim. 1365si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus.

Pyrgopolynices

Scio et perspexi saepe.

Palaestrio

Verum cum antehac, hodie maxume scies: immo hodie me tuom factum faxo post dices magis.

Pyrgopolynices

Vix reprimor quin te manere iubeam.

Palaestrio

Cave istuc feceris: dicent te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te, 1370dicent servorum praeter me esse ⟨hic⟩ fidelem neminem. nam si honeste censeam te facere posse, suadeam; verum non potest. cave fáxis.

Pyrgopolynices

Abi iam.

Palaestrio

Patiar quidquid est.

Pyrgopolynices

Bene vale igitur.

Palaestrio

Ire meliust strenue. —

Pyrgopolynices

Etiam nunc vale. ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum: 1375eum fidelem mi esse invenio. cum egomet mecum cogito, stulte feci qui hunc amisi. íbo hinc intro nunciam ad amores meos. sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris.

Scaena 9

Pver

1378Ne me moneatis, memini ego officium meum, ego † nam conveniam illum, ubi ubi est gentium; 1380investigabo, óperae non parcam meae.

Pyrgopolynices

Me quaerit illic. ibo huic puero obviam.

Pver

Ehem, te quaero. salve, vir lepidissime, cumulate commoditate, praeter ceteros duo dí quem curant.

Pyrgopolynices

Qui duo?

Pver

Mars et Venus.

Pyrgopolynices

1385Facetum puerum.

Pver

Intro te ut eas obsecrat, te volt, te quaerit, teque exspectans expetit. amanti fer opem. quid stas? quin intro is?

Pyrgopolynices

Eo. —

Pver

Ipsus illic sese iam impedivit in plagas; paratae insidiae sunt: in statu stat senex, 1390ut adoriatur moechum, qui formast ferox, qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit mulier: eum oderunt qua viri qua mulieres. nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio. —

Actus V

Scaena 1

Periplectomenvs

1394Dúcite istum; sí non sequitur, rápite sublimén foras, 1395facite inter terram atque caelum ut sit ⟨situs⟩, discindite.

Pyrgopolinices

Obsecro hercle, Periplectomene, te.

Periplectomenvs

Nequiquam hercle obsecras. vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe.

Cario

Quin iamdudum gestit moecho hóc abdomen adimere, ut ea iam quasi puero in collo pendeant crepundia.

Pyrgopolynices

1400Perii.

Periplectomenvs

Haud etiam, numero hoc dicis.

Cario

Iamne in hominem ínvolo?

Periplectomenvs

Immo etiam prius vérberetur fustibus.

Cario

Multum quidem. * * *

Periplectomenvs

Cur es ausus subigitare álienam uxorem, impudens?

Pyrgopolynices

Ita me di ament, ultro ventumst ad me.

Periplectomenvs

Mentitur, feri.

Pyrgopolynices

Mane, dum narro.

Periplectomenvs

Quid cessatis?

Pyrgopolynices

Non licet mihi dicere?

Periplectomenvs

1405Dic.

Pyrgopolynices

Oratus sum, ad eam ut irem.

Periplectomenvs

Quor ire ausu's? em tibi.

Pyrgopolynices

Oiei, satis sum verberatus. obsecro.

Cario

Quam mox seco?

Periplectomenvs

Vbi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite.

Pyrgopolynices

Obsecro hercle te, ut mea verba aúdias prius quam secat.

Periplectomenvs

Loquere.

Pyrgopolynices

Non volui nec factum est: viduam hercle esse censui, 1410itaque ancilla, conciliatrix quaé erat, dicebat mihi.

Periplectomenvs

Iura te non nociturum esse hómini de hac re nemini, quod tu hódie hic verberatu's aut quod verberabere, si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum.

Pyrgopolynices

Iuro per Iovem et Mavortem, me nociturum nemini, 1415quod ego hic hodie vapularim, iureque id factum arbitror; et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia.

Periplectomenvs

Quid si id non faxis?

Pyrgopolynices

Vt vivam semper intestabilis.

Cario

Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.

Pyrgopolynices

Di tibi bene faciant semper, quom advocatus mihi venis.

Cario

1420Ergo des minam auri nobis.

Pyrgopolynices

Quam ob rem?

Cario

Salvis testibus ut te hódie hinc amittamus Venerium nepotulum; aliter hinc non ibis, ne sis frustra.

Pyrgopolynices

Dabitur.

Cario

Magis sapis. de tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres.

Cario

Verberon etiam, an iam mittis?

Pyrgopolynices

Mitis sum equidem fustibus. 1425opsecro vos.

Periplectomenvs

Solvite istunc.

Pyrgopolynices

Gratiam habeo tibi.

Periplectomenvs

Si posthac prehendero ego te híc, carebis testibus.

Pyrgopolynices

Causam haud dico.

Periplectomenvs

Eamus intro, Cario. —

Pyrgopolynices

Servos meos eccos video. Philocomasium iam profecta est? dic mihi.

Servvs

Iam dudum.

Pyrgopolynices

Ei mihi.

Servvs

Magis dícas, si scias quod ego scio. 1430nam ille qui lánam ob oculum habebat ⟨laevom⟩, nauta non erat.

Pyrgopolynices

Quis erat igitur?

Servvs

Philocomasio amator.

Pyrgopolynices

Qui tu scis?

Servvs

Scio. nam postquam porta exierunt, nil cessarunt ilico osculari atque amplexari inter se.

Pyrgopolynices

Vae misero mihi, verba mihi data esse video. scelus viri Palaestrio, 1435is me in hanc inlexit fraudem. iure factum iudico; si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet, magis metuant, minus has res studeant. eamus ad me. plaudite.

Fonte, edição e direitos

Edição impressa
Plauti Comoediae, vol. 2, ed. Friedrich Leo (Berlim: Weidmann, 1896)
Transcrição digital
Perseus Digital Library (Tufts University), repositório PerseusDL/canonical-latinLit (versão 128a05a, consultada em 2026-10-18)
Licença
CC BY-SA 4.0. Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License
No catálogo
Perseus Digital Library ↗

Texto latino: Plauti Comoediae, vol. 2, ed. Friedrich Leo (Berlim: Weidmann, 1896). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0.

O que foi alterado em relação à fonte
  • Notas do editor e variantes do aparato crítico omitidas (material editorial, não texto latino).
  • Acréscimos do editor entre ⟨ ⟩, supressões propostas pelo editor entre [ ], lacunas como * * *, como na edição impressa.
  • Correções de digitalização marcadas pela Perseus (<choice>/<corr>) aplicadas; abreviaturas mantidas como impressas.
  • Grafia, maiúsculas, u/v, pontuação e ordem do texto mantidas como na edição; nenhuma modernização.
  • Espaços e quebras de linha do arquivo XML normalizados; numeração de livros, capítulos, seções e versos preservada.

Omitido: notas e aparato crítico do editor; introduções, comentários e traduções da edição impressa.

Auditoria de direitos (2026-10-18)
  • Autor e obra: Autor antigo; obra em domínio público.
  • Edição-fonte: Plauti Comoediae, vol. 2, ed. Friedrich Leo (Berlim: Weidmann, 1896) (lida no <sourceDesc> do arquivo TEI).
  • Data e editor: 1896; Friedrich Leo (†1914; fonte: https://www.wikidata.org/wiki/Q71353).
  • Direitos da edição: Domínio público no Brasil (editor falecido em 1914); Lei 9.610/98, art. 41. Nos EUA, domínio público (publicada antes de 1931).
  • Licença da transcrição: CC BY-SA 4.0 (Perseus Digital Library).
  • Permissão para reproduzir: Sim: CC BY-SA 4.0 permite copiar e redistribuir.
  • Permissão para gerar PDF e EPUB: Sim: CC BY-SA 4.0 permite adaptar (PDF, EPUB), com atribuição e mesma licença.
  • Atribuição exigida: Créditos à Perseus Digital Library e à edição-fonte, link da licença, indicação das mudanças; derivados sob CC BY-SA 4.0.