Actus I
Scaena 1
Grvmio
1Exi e culina sis foras, mastigia,
qui mi inter patinas exhibes argutias.
egredere, erilis permities, ex aedibus.
ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
5exi, inquam, nidor, e culina. quid lates?
Tranio
quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
an ruri censes te esse? abscede ab aedibus.
abi rús, abi díerecte, abscede ab ianua.
em, hocíne volebas?
Grvmio
Perii. cur me verberas?
Tranio
Quia vivis.
Grvmio
Patiar. sine modo adveniat senex.
sine modo venire salvom, quem absentem comes.
Tranio
Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
Grvmio
15Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,
rus mihi tu obiectas? sane hoc, credo, Tranio,
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
cis hercle paucas tempestates, Tranio,
augebis ruri numerum, genus ferratile.
20nunc, dum tibi lúbet licetque, pota, perde rem,
corrumpe erilem ádulescentem óptumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.
25haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
hocine modo hic rem curatam offendet suam?
hocine boni esse officium servi existumas,
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
nam ego illúm corruptum duco, quom his factis studet;
30quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica
antehac est habitus parcus nec magis continens,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
virtute id factum tua et magisterio tuo.
Tranio
Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
35an ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?
lubet potare, amare, scorta ducere.
mei tergi facio haec, non tui fiducia.
Grvmio
Quam confidenter loquitur.
Tranio
At te Iuppiter
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
40germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,
caeno κοπρὼν commixte.
Grvmio
Quid vis fieri?
non omnes possunt olere unguenta exotica,
si tú oles, neque superiores accumbere
neque tam facetis quam tu vivis victibus.
tu tíbi istos habeas turtures piscis avis,
sine me aliato fungi fortunas meas.
tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
meum bonum me, te tuom maneat malum.
Tranio
Quasi invidere mi hoc videre, Grumio,
quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:
decet me amare et te bubulcitarier,
me victitare pulchre, te miseris modis.
Grvmio
55O carnuficium cribrum, quod credo fore,
ita te forabunt patibulatum per vias
stimulis ⟨carnufices⟩, si huc reveniat senex.
Tranio
Qui scis, an tibi istuc evenat prius quam mihi?
Grvmio
Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.
Tranio
60Orationis operam compendi face,
nisi te mala re magna mactari cupis.
Grvmio
Ervom daturin estis, bubus quod feram?
date, si non estis. agite, porro pergite
quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,
65este, ecfercite vos, saginam caedite.
Tranio
Tace atque abi rús. ego ire in Piraeum volo,
in vesperum parare piscatum mihi.
ervom tibi aliquis cras faxo ad villam adferat.
quid est? quíd tu me nunc optuere, furcifer?
Grvmio
70Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.
Tranio
Dum interea sic sit, istuc actutum sino.
Grvmio
Ita est. sed unum hoc scito: nimio celerius
veniet quod noles quam illud, quod cupide petas.
Tranio
Molestus ne sis nunciam, i rus, te amove.
75ne tu [erres] hercle praeterhac mihi non facies moram.—
Grvmio
Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?
pro di immortales, obsecro vostram fidem,
facite, huc ut redeat noster quam primum senex,
triennium qui iam hinc abest, prius quam omnia
80periere, et aedis et ager; qui nisi huc redit,
paucorum mensum sunt relictae reliquiae.
nunc rus abibo. nam eccum erilem filium
video, corruptum ex adulescente optumo.—
Scaena 2
Philolaches
84Recórdatus múltum et diú cogitávi
85argúmentaque ín pectus ínstitui multa
ego, átque in meó corde, si ést quod mihí cor,
eám rem volútavi et diú disputávi,
hominém cuius réi, quandó natus esset,
similem ésse arbitrárer simulácrumque habére:
90id répperi iam exémplum.
novárum aedium ésse arbitrór similem ego hóminem,
quandó natus ést. ei rei argúmenta dícam.
[atque hóc haud vidétur verí simile vóbis,]
[at ego id faciam esse ita ut credatis.]
95[profécto ita esse út praedicó vera víncam.]
atque hóc vosmet ípsi, sció, proinde utí nunc
ego ésse autumó, quando dícta audiétis
mea, haud áliter id dicétis.
auscúltate, argúmenta dúm dico ad hánc rem:
100simúl gnarurís vos volo ésse hanc rem mécum.
aedés quom extempló sunt parátae, expolítae,
factaé probe examússim,
laudánt fabrum atque aedés probant, sibi quísque inde exemplum éxpetunt,
sibi quísque similis vólt suas, sumptum óperam ⟨non⟩ parcúnt suam.
105átque ubi illo ímmigrat néquam homo, indíligens
cúm pigra fámilia, immúndus, instrénuos,
hic iam aédibus vitium ádditur, bonaé cum curantúr male;
átque illud saépe fit: témpestas venit,
cónfringit tégulas ímbricesque: ibi
110dóminus indíligens réddere aliás nevolt;
vénit imber, pérlavit párietes, pérpluont,
tígna putéfacit, pérdit operám fabri:
néquior fáctus iam est úsus aedium.
átque ⟨ea⟩ haud ést fabri cúlpa, sed mágna pars
115mórem hunc induxérunt: si quid númmo sarcirí potest,
úsque mantánt neque id fáciunt, donicum
párietes ruont: aédificantur aédes totae dénuo.
haec árgumenta ego aédificiis díxi; nunc etiám volo
dicére, ut homines aédium esse símilis arbitrémini.
120primúmdum paréntes fabrí liberúm sunt:
ei fúndamentúm substruont liberórum;
extóllunt, paránt sedulo ín firmitátem
et ut in usum boni et in speciem†
popló sint sibíque, haud matériae repárcunt
125nec súmptus ibí sumptuí esse dúcunt;
expóliunt: docént litterás, iura léges,
sumptú suo et labore
nitúntur, ut alií sibi esse illórum similis éxpetant.
ád legionem cum íta ⟨paratos míttunt⟩, adminiclum eís danunt
130tum iam, áliquem cognatúm suom.
eátenus. abeunt á fabris. únum ubi emeritum est stipendium,
igitúr tum specimen cérnitur, quo evéniat aedificátio.
nám ego ad illúd frugi usque ét probus fui,
ín fabrorúm potestáte dum fui.
135póstea quom ímmigravi íngenium in meum,
pérdidi operám fabrorum ílico oppido.
vénit ignávia, ea míhi tempestás fuit,
mi ádventu suo grándinem [imbremque] attulit;
haéc verecúndiam mi ét virtutís modum
140déturbavít detexítque a me ilico;
póstilla optígere me néglegens fui.
contínuo pro imbre amór advenit [in cor meum],
is úsque in pectus pérmanavit, pérmadefecit cór meum.
núnc simul rés, fides, fáma, virtús, decus
145déseruerunt: égo sum in usu fáctus nimio néquior.
atque édepol ita haec tigna úmide ⟨iam⟩ pútent: non videór mihi
sarcíre posse aedés meas, quin tótae perpetuaé ruant,
cum fúndamento périerint nec quísquam esse auxilió queat.
cór dolet, cum scio ut núnc sum atque ut fui,
150quó neque indústrior dé iuventúte erat
⟨quisquam nec clárior⟩ árte gymnástica:
dísco, hastís, pila, cúrsu, armís, equo
víctitabám volup,
pársimonia ét duritia díscipulinae aliís eram,
155óptumi quique éxpetebant á me doctrinám sibi.
núnc, postquam nihilí sum, id vero meópte ingenio répperi.
Scaena 3
Philemativm
157Iam prídem ecastor frígida non lávi magis lubénter
nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.
Scapha
Eventus rebus omnibus, velut horno messis magna
160fuit.
Philemativm
Quíd ea messis attinet ad meam lavationem?
Scapha
Nihilo plus quam lavatio tua ad messim.
Philolaches
O Venus venusta,
haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem
detexit, tectus qua fui; tum mihi Amor et Cupido
in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:
165madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedis.
Philemativm
Contempla, amabo, mea Scapha, satin haec me vestis deceat.
volo mé placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.
Scapha
Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?
non vestem amatores amant [mulieris], sed vestis fartim.
Philolaches
170Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.
ut lepide omnes mores tenet sententiasque amantum.
Philemativm
Quid nunc?
Scapha
Quid est?
Philemativm
Quin me aspice et contempla, ut haec me deceat.
Scapha
Virtute formae id evenit, te ut deceat quidquid habeas.
Philolaches
Ergo ob istuc verbum te, Scapha, donabo ego hodie aliqui,
175neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.
Philemativm
Nolo ego te adsentari mihi.
Scapha
Nimis tú quidem stulta es mulier.
eho, mavis vituperarier falso quam vero extolli?
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo,
quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
Philemativm
Ego verum amo, verum volo dici mihi: mendacem odi.
Scapha
Ita tu me ames, ita Philolaches tuos té amet, ut venusta es.
Philolaches
Quid ais, scelesta? quo modo adiurasti? ita ego istam amarem?
quid istaéc me, id cur non additum est? infecta dona facio.
185periisti: quod promiseram tibi donum, perdidisti.
Scapha
Equidem pol miror tam catam, tam docilem te et bene doctam
nunc stultam stulte facere.
Philemativm
Quin mone quaéso, si quid erro.
Scapha
Tu ecastor erras, quae quidem illum expectes unum atque illi
morem praecipue sic geras atque alios asperneris.
190matronae, non meretricium est unum inservire amantem.
Philolaches
Pro Iuppiter, nam quod malum versatur meae domi illud?
di deaeque me omnes pessumis exemplis interficiant,
nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.
Philemativm
Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere.
Scapha
Stulta es plane,
195quae illum tibi aeternum putes fore amicum et benevolentem.
moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.
Philemativm
Non spero.
Scapha
Insperata accidunt magis saépe quam quae speres.
postremo, si dictis nequis perduci, ut vera haec credas
mea dicta, ex factis nosce rem. vides quaé sim; et quae fui ante.
200nihilo ego quam nunc tu * * * amata sum; átque uni modo gessi morem:
qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutavit,
reliquit deseruitque me. tibi idem futurum credo.
Philolaches
Vix comprimor, quin involem illi in oculos stimulatrici.
Philemativm
Solam ille me soli sibi suo ⟨sumptu⟩ liberavit:
205illi me soli censeo esse oportere opsequentem.
Philolaches
Pro di immortales, mulierem lepidam et pudico ingenio.
bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huius causa.
Scapha
Inscita ecastor tu quidem es.
Philemativm
Quapropter?
Scapha
Quae istuc ⟨cures⟩,
ut te ille amet.
Philemativm
Cur obsecro non curem?
Scapha
Libera es iam.
210tu iam quod quaerebas habes: ille té nisi amabit ultro,
id pro tuo capite quod dedit perdiderit tantum argenti.
Philolaches
Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso.
illa hanc corrumpit mulierem malesuada † vitilena.
Philemativm
Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.
215Scapha, id tu mihi ne suadeas, ut illúm minoris pendam.
Scapha
At hoc únum facito cogites: si illum inservibis solum
dum tibi nunc haec aetatulast, in sénecta male querere.
Philolaches
In anginam ego nunc me velim verti, ut veneficae illi
fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.
Philemativm
220Eundem ánimum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetravi,
atque olim, prius quam id extudi, quom illi subblandiebar.
Philolaches
Divi me faciant quod volunt, ni ob istam orationem
te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.
Scapha
Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum
225atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita,
soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
Philemativm
Vt fama est homini, exin solet pecuniam invenire.
ego si bonam famam mihi servasso, sat ero dives.
Philolaches
Siquidem hércle vendundust pater, venibit multo potius,
230quam te me vivo umquam sinam egere aut mendicare.
Scapha
Quid illís futurum est ceteris qui té amant?
Philemativm
Magis amabunt,
quom ⟨me⟩ videbunt gratiam referre ⟨bene mere⟩nti.
Philolaches
Vtinam nunc meus emortuos pater ad me nuntietur,
ut ego exheredem meis bonis me faciam atque haec sit heres.
Scapha
235Iam ista quidem absumpta res erit: dies nóctesque estur bibitur,
neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.
Philolaches
In te hercle certumst principe ut sim parcus experiri,
nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.
Philemativm
Si quid tu in illum bene voles loqui, id loqui licebit:
240nec recte si illi dixeris, iam ecastor vapulabis.
Philolaches
Edepol si summo Ióvi bovi eo argénto sacruficassem,
pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.
videas eam medullitus me amare. oh, probus homo sum:
quae pro me causam diceret, patronum liberavi.
Scapha
245Video te nihili pendere prae Philolache omnis homines.
nunc, ne eius causa vapulem, tibi potius adsentabor.
[si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.]
Philemativm
Cédo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,
ornata ut sim, quom huc adveniat Philolaches voluptas mea.
Scapha
250Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:
quid opust speculo tibi, quae tute speculo speculum es maxumum?
Philolaches
Ob istuc verbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,
dabo aliquid hodie peculi tibi, Philematium mea.
Philemativm
Suo quique loco (viden?) capillus satis compositust commode.
Scapha
255Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.
Philolaches
Vah, quid illá pote peius quicquam muliere memorarier?
nunc adsentatrix scelesta est, dudum adversatrix erat.
Philemativm
Cedo cerussam.
Scapha
Quid cerussa opust nám?
Philemativm
Qui malas oblinam.
Scapha
Vna operá ebur atramento candefacere postules.
Philolaches
260Lepide dictum de atramento atque ebore. euge, plaudo Scaphae.
Philemativm
Tum tu igitur cedo purpurissum.
Scapha
Non do. scita es tu quidem.
nova pictura interpolare vis opus lepidissimum?
non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,
neque cerussam neque melinum, neque aliam ullam offuciam.
Philemativm
265Cape igitur speculum.
Philolaches
Ei mihi misero, savium speculo dedit.
nimis velim lapidem, qui ego illi speculo diminuam caput.
Scapha
Linteum cape atque exterge tibi manus.
Philemativm
Quid ita, obsecro?
Scapha
Vt speculum tenuisti, metuo né olant argentum manus:
ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.
Philolaches
270Non videor vidisse lenam callidiorem ullam alteras.
ut lepide atque astute in mentem venit de speculo malae.
Philemativm
Etiamne unguentis unguendam censes?
Scapha
Minime feceris.
Philemativm
Quapropter?
Scapha
Quia ecastor mulier recte olet, ubi nihil olet.
nam istae veteres, quae se unguentis unctitant, interpoles,
275vetulae, edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt,
ubi sese sudor cum unguentis consociavit, ilico
itidem olent, quasi cum una multa iura confudit cocus.
quid olant nescias, nisi id unum, † ni male olere intellegas.
Philolaches
Vt perdocte cuncta callet. nihil hac docta doctius.
280verum illud ésse maxima adeo pars vestrorum intellegit,
quibus anus domi súnt uxores, quae vos dote meruerunt.
Philemativm
Agedum contempla aurum et pallam, satin haec ⟨me⟩ deceat, Scapha.
Scapha
Non me istuc curare oportet.
Philemativm
Quem obsecro igitur?
Scapha
Eloquar:
Philolachem, is ne quid emat, nisi quod sibi placere censeat.
[nám amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.]
quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?
[purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.]
pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:
290[poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.]
[pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.]
nam si pulchra est, nimis ornata est.
Philolaches
Nimis diu abstineo manum.
quid hic vos agitis?
Philemativm
Tibi me exorno út placeam.
Philolaches
Ornata es satis.
abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. sed, voluptas mea,
295mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.
Philemativm
Et edepol mihi tecum, nam quod tibi libet idem mihi libet,
mea voluptas.
Philolaches
Em istuc verbum vile est viginti minis.
Philemativm
Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc verbum volo.
Philolaches
Etiam nunc decem minae apud te sunt; vel rationem puta.
300triginta minas pro capite tuo dedi.
Philemativm
Cur exprobras?
Philolaches
Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?
nec quicquam argenti locavi iam diu usquam aeque bene.
Philemativm
Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.
Philolaches
Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos convenit:
305tu me amas, ego té amo; merito id fieri uterque existimat.
haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;
qui invident, ne umquam eorum quisquam invideat prosus commodis.
Philemativm
Age accumbe igitur. cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.
vide, tali ubi sint. vin unguenta?
Philolaches
Quid opust? cum stacta accubo.
310sed estne hic meus sodalis, qui huc incedit cúm amica sua?
is est, Callidamates cum amica incedit. euge, oculus meus,
conveniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.
Scaena 4
Callidamates
313Advérsum veníri mihi ád Philolachétem
voló temperi. aúdi, em tibi ímperatum est.
315nam ílli ubi fui, inde éffugi foras,
ita me íbi male convívi sermónisque taésumst.
nunc cómissatum íbo ad Phílolachetem,
ubi nós hilari ingénio et lépide accipient.
ecquíd tibi videór mammamadére?
Delphivm
320Sémper istóc modo.
morátu's tu te. ⟨íre huc⟩ debébas.
Callidamates
Visne égo te ac tu me ampléctare?
Delphivm
Si tíbi cordi est faceré, licet.
Callidamates
Lépida es.
dúc me amabó.
Delphivm
Cave né cadas, ásta.
Callidamates
325O—o—ocellús meus, túos sum alumnus, mél meum.
Delphivm
Cáve modo, né prius ín via accúmbas,
quam ílli, ubi léctus est strátus, concúmbimus.
Callidamates
Síne, sine cádere me.
Delphivm
Síno, sed hoc, quod mi in manu est:
sí cades, nón cades quín cadam técum.
Callidamates
330Iacéntis tollet póstea nos ámbos aliquis.
Delphivm
Madet hómo.
Callidamates
Tun me ais mammámadere?
Delphivm
Cedo mánum, nolo equidem te ádfligi.
Callidamates
Em téne.
Delphivm
Age, i símul.
Callidamates
Quo ego eam?
Delphivm
An ⟨ne⟩scis?
Callidamates
Scio, ín mentem venít modo:
335nempe dómum eo comissátum.
Delphivm
Immo, ístuc quidem.
Callidamates
Iam mémini.
Philolaches
Núm non vis me óbviam hís ire, anime mi?
ílli ego ex ómnibus óptume volo.
iám revertár.
Philemativm
Diu ést iam id mihi.
Callidamates
Écquis hic ést?
Philolaches
Adest.
Callidamates
Eú, Philolaches,
340sálve, amicíssime mi ómnium hominum.
Philolaches
Dí te ament. áccuba, Cállidamates.
únde agis te?
Callidamates
Únde homo ébrius probe.
Philemativm
Quín amabo áccubas, Délphium mea?
da ílli quod bibat.
Callidamates
Dórmiam ego iam.
Philolaches
345Núm mirum aut novom quíppiam facit?
Delphivm
Quíd ego hoc faciam póstea?
Philemativm
Mea, síc sine eumpse.
age tu ínterim da ab Délphio cito cántharum circum.
Actus II
Scaena 1
Tranio
348Iúppiter supremus summis opibus atque industriis
me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.
350occidit Spes nostra, nusquam stabulum est Confidentiae,
nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:
ita mali, maeroris montem maximum ad portum modo
conspicatus sum: erus advenit peregre, periit Tranio.
ecquis homo est, qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,
355quí hodie sese excruciari meam vicem possit pati?
ubi sunt isti plagipatidae, ferritribaces viri,
vel isti qui hosticas trium númmum causa subeunt sub falas,
ubi quinis aut denis hastis corpus transfigi solet?
ego dabo ei talentum, primus qui in crucem excucurrerit;
360sed ea lege, ut offigantur bis pedes, bis bracchia.
ubi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.
sed ego—sumne infelix, qui non curro curriculo domum?
Philolaches
⟨Adest⟩ adest opsonium. eccum Tranio a portu redit.
Tranio
Philolaches.
Philolaches
Quid est?
Tranio
⟨Et⟩ ego et tu—
Philolaches
Quid et ego et tu?
Tranio
Periimus.
Philolaches
365Quid ita?
Tranio
Pater adest.
Philolaches
Quid ego ex te aúdio?
Tranio
Absumpti sumus.
pater inquam tuos venit.
Philolaches
Vbi is est, obsecro?
Tranio
* * * adest.
Philolaches
Quis id ait? quis vidit?
Tranio
Egomet inquam vidi.
Philolaches
Vae mihi.
quid ego ago?
Tranio
Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? accubas.
Philolaches
Tutin vidisti?
Tranio
Egomet, inquam.
Philolaches
Certe?
Tranio
⟨Certe⟩ inquam.
Philolaches
Occidi,
370si tu vera memoras.
Tranio
Quid mihi sit boni, si mentiar?
Philolaches
Quid ego nunc faciam?
Tranio
Iube haec hinc omnia amolirier.
quis istic dormit?
Philolaches
Callidamates.
Tranio
Suscita istum, Delphium.
Delphivm
Callidamates, Callidamates, vigila.
Callidamates
Vigilo, cedo [ut] bibam.
Delphivm
Vigila. pater advenit peregre Philolachis.
Callidamates
Valeat pater.
Philolaches
375Valet ille quidem, atque ⟨ego⟩ disperii.
Callidamates
Bis periisti? qui potest?
Philolaches
Quaeso edepol, exsurge; pater advenit.
Callidamates
Tuos venit pater?
iube abíre rursum. quíd illi reditio etiam húc fuit?
Philolaches
Quid ego agam? pater iam híc me offendet miserum adveniens ebrium,
aedis plenas convivarum et mulierum. miserum est opus,
380igitur demum fodere puteum, úbi sitis fauces tenet;
sicut ego adventu patris nunc quaero quid faciam miser.
Tranio
Ecce autem ⟨iterum⟩ hic deposivit caput et dormit. suscita.
Philolaches
Etiam vigilas? pater, inquam, aderit iam hic meus.
Callidamates
Ain tu, pater?
cedo soleas mihi, ut arma capiam. iam pol ego occidam patrem.
Philolaches
385Perdis rem.
Delphivm
Tace, amabo.
Tranio
Abripite hunc intro actutum inter manus.
Callidamates
Iam hercle ego vos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.
Philolaches
Perii.
Tranio
Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.
Philolaches
Nullus sum.
Tranio
Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.
satin habes, si ego advenientem íta patrem faciam tuom,
390non modo ne intro eat, verum etiam ut fugiat longe ab aedibus?
vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.
Philolaches
Vbi ego ero?
Tranio
Vbi maxime esse vis: cum hác, cum istac eris.
Delphivm
Quid si igitur abeamus hinc nos?
Tranio
Non hoc longe, Delphium.
nam intus potate hau tantillo hác quidem causa minus.
Philolaches
395Ei mihi, quam ístaec blanda dicta quo evenant madeo metu.
Tranio
Potin animó ut sis quieto et facias quod iubeo?
Philolaches
Potest.
Tranio
Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.
Delphivm
Morigerae tibi erimus ambae.—
Tranio
Ita ille faxit Iuppiter.
animum advorte nunciam tu quae volo accurarier.
400omnium primumdum aédes iam face occlusae sient;
intus cave muttire quemquam siveris.
Philolaches
Curabitur.
Tranio
Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet.
Philolaches
Licet.
Tranio
Neu quisquam responset, quando hasce aedis pultabit senex.
Philolaches
Numquid aliud?
Tranio
Clavem mi harunc aedium Laconicam
405iam iube efferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.
Philolaches
In tuam cústodelam meque et meas spes trado, Tranio.—
Tranio
Pluma haud interest, patronus an cliens probior siet.
Homini, cui nulla in pectore est audacia,
410[nam cuivis homini, vel optumo vel pessumo]
quamvis desubito facile est facere nequiter:
verum id videndum est, id viri docti est opus,
quae designata sint et facta nequiter,
tranquille cuncta et ut proveniant sine malo,
415ne quid potiatur, quam ob rem pigeat vivere.
sicut ego efficiam, quae facta hic turbavimus,
profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint
neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.
sed quid tu egredere, Sphaerio?
Pver
Iamiam * * *
Tranio
* * * Optime.
420praeceptis paruisti.
Pver
Iussit maximo
opere orare, ut patrem aliquo absterreres modo,
ne intro iret ad se.
Tranio
Quin etiam illi hoc dicito,
facturum ⟨me⟩, ut ne etiam aspicere aedis audeat,
capite obvoluto ut fugiat cum summo metu.
425clavem cedo atque abi intro atque occlude ostium,
et ego hinc occludam.—iube venire nunciam.
ludos ego hodie vivo praesenti hic seni
faciam, quod credo mortuo numquam fore.
concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,
430unde advenienti sarcinam imponam seni.
Scaena 2
Theopropides
431Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi,
quom med amisisti abs te vix vivom domum.
verum si posthac me pedem latum modo
scies ímposisse in undam, hau causast, ilico
435quod nunc voluisti facere quin facias mihi.
apage, apage te a me nunciam post hunc diem:
quod crediturus tibi fui, omne credidi.
Tranio
Edepol, Neptune, peccavisti largiter,
qui occasionem hanc amisisti tam bonam.
Theopropides
440Triennio post Aegypto advenio domum;
credo exspectatus veniam familiaribus.
Tranio
Nimio edepol ille potuit exspectatior
venire, qui te nuntiaret mortuom.
Theopropides
Sed quid hoc? occlusa ianua est interdius.
445pultabo. heus, ecquis intust? aperitin fores?
Tranio
Quis homo est, qui nostras aedes accessit prope?
Theopropides
Meus sérvos hic quidem est Tranio.
Tranio
O Theopropides,
ere, salve, salvom te advenisse gaudeo.
usquin valuisti?
Theopropides
Vsque ut vides.
Tranio
Factum optime.
Theopropides
450Quid vos? insanin estis?
Tranio
Quidum?
Theopropides
Sic, quia
foris ámbulatis, natus nemo in aedibus
servat, neque qui recludat neque † quis respondeat.
pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas ⟨foris⟩.
Tranio
Eho an tú tetigisti has aedis?
Theopropides
Cur non tangerem?
quin pultando, inquam, paene confregi foris.
Tranio
Tetigistin?
Theopropides
Tetigi, inquam, et pultavi.
Tranio
Vah.
Theopropides
Quid est?
Tranio
Male hercle factum.
Theopropides
Quid est negoti?
Tranio
Non potest
dici, quam indignum facinus fecisti et malum.
Theopropides
460Quid iam?
Tranio
Fuge, obsecro, atque abscede ab aedibus.
fuge huc, fuge ad me propius. tetigistin foris?
Theopropides
Quo modo pultare potui, si non tangerem?
Tranio
Occidisti hercle—
Theopropides
Quem mortalem?
Tranio
Omnis tuos.
Theopropides
Di te deaeque ómnes faxint cum istoc omine—
Tranio
465Metuo, te atque istos expiare ut possies.
Theopropides
Quam ob rem? aut quam subito rem mihi adportas novam?
* * *
Tranio
Et heus, iube illos illinc ambo abscedere.
Theopropides
Apscedite.
Tranio
Aedes ne attigatis. tangite
vos quoque terram.
Theopropides
Obsecro hercle, quin eloquere * * *
* * *
Tranio
470Quia septem menses sunt, quom in hasce aedis pedem
nemo intro tetulit, semel ut emigravimus.
Theopropides
Eloquere, quid ita?
Tranio
Circumspicedum, numquis est,
sermonem nostrum qui aucupet?
Theopropides
Tutum probest.
Tranio
Circumspice etiam.
Theopropides
Nemo est. loquere nunciam.
Tranio
475Capitale scelus est.
Theopropides
Quid est? non ⟨satis⟩ intellego.
Tranio
Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et vetus.
Theopropides
Antiquom?
Tranio
Id adeo nos nunc factum invenimus.
Theopropides
Quid istúc est sceleris? aut quis id fecit? cedo.
Tranio
Hospes necavit hospitem captum manu;
480iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis vendidit.
Theopropides
Necavit?
Tranio
Aurumque ei ademit hospiti
eumque híc defodit hospitem íbidem in aedibus.
Theopropides
Quapropter id vos factum suspicamini?
Tranio
Ego dicam, ausculta. út foris cenaverat
485tuos gnátus, postquam rediit a cena domum,
abimus omnes cubitum; condormivimus:
lucernam forte oblitus fueram exstinguere;
atque ille exclamat derepente maximum.
Theopropides
Quis homo? án gnatus meus?
Tranio
St, tace, ausculta modo.
490ait vénisse illum in somnis ad se mortuom.
Theopropides
Nempe ergo in somnis?
Tranio
Ita. sed ausculta modo.
ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom.
Theopropides
In somnis?
Tranio
Mirum quin vigilanti diceret,
qui abhinc sexaginta annos occisus foret.
495interdum inepte stultus es, ⟨Theopropides⟩.
Theopropides
Taceo.
Tranio
Sed ecce quae illi in * * *
“ego transmarinus hospes sum Diapontius.
hic habito, haéc mihi dedita est habitatio.
nam me Acheruntem recipere Orcus noluit,
500quia praemature vita careo. per fidem
deceptus sum: hospes [hic] me necavit isque me
defodit insepultum clám [ibidem] in hisce aedibus,
scelestus, auri causa. nunc tu hinc emigra.
scelestae haé sunt aedes, impia est habitatio”.
505quae hic monstra fiunt, anno vix possum eloqui.
Theopropides
St, st.
Tranio
Quid, obsecro hercle, factum est?
Theopropides
Concrepuit foris.
Tranio
Hicin percussit!
Theopropides
Guttam haud habeo sanguinis,
vivom me accersunt Acheruntem mortui.
Tranio
510Perii, illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.
nimis quám formido, ne manifesto hic me opprimat.
Theopropides
Quid tute tecum loquere?
Tranio
Abscede ab ianua.
fuge, obsecro hercle.
Theopropides
Quo fugiam? etiam tu fuge.
Tranio
Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.
Intvs
515Heus, Tranio.
Tranio
Non me appellabis, si sapis.
nihil ego commerui, neque istas percussi fores.
Intvs
Quaeso—
Tranio
⟨Cave verbum faxis.⟩
Theopropides
⟨Dic⟩ quid segreges
⟨sermonem.⟩
Tranio
⟨Apage hinc te.⟩
Theopropides
⟨Quae r⟩es te agitat, Tranio?
quicum istaec loquere?
Tranio
An quaeso tu appellaveras?
520ita me di amabunt, mortuom illum credidi
expostulare quia percussisses fores.
sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?
Theopropides
Quid faciam?
Tranio
Cave respexis, fuge, [atque] operi caput.
Theopropides
Cur non fugis tu?
Tranio
Pax mihi est cum mortuis.
Theopropides
525Scio. quíd modo igitur? cur tanto opere extimueras?
Tranio
Nil me curassis, inquam, ego mihi providero:
tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge,
atque Herculem invoca.
Theopropides
Hercules, ted invoco.—
Tranio
Et ego—tibi hodie ut det, senex, magnum malum.
530pro di immortales, obsecro vestram fidem,
quid ego hodie negoti confeci mali.
Actus III
Scaena 1
Danista
532Scelestiorem ego annum argento faenori
numquam ullum vidi quam hic mihi annus optigit.
a mani ad noctem usque in foro dego diem,
535locare argenti nemini nummum queo.
Tranio
Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.
danista adest, qui dedit ⟨argentum faenore⟩,
qui amica est empta quoque ⟨opus in sumptus fuit⟩.
manifesta res est, nisi quid occurro prius,
540ne hóc senex resciscat. ibo huic obviam.
sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?
metuo ne de hac re quippiam indaudiverit.
accedam atque adpellabo. ei quam timeo miser.
nihil est miserius quam animus hominis conscius,
545sicut me † habet. verum utut res sese habet,
pergam turbare porro: ita haec res postulat.
unde is?
Theopropides
Conveni illum unde hasce aedis emeram.
Tranio
Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?
Theopropides
Dixi hercle vero ómnia.
Tranio
Ei misero mihi,
550metuo ne techinae meae perpetuo perierint.
Theopropides
Quid tute tecum?
Tranio
Nihil enim. sed dic mihi,
dixtine quaeso?
Theopropides
Dixi, inquam, ordine omnia.
Tranio
Etiam fatetur de hospite?
Theopropides
Immo pernegat.
Tranio
Negat ⟨scelestus?⟩
Theopropides
⟨Negitat in⟩quam.
Tranio
Cogita:
555⟨non confitetur?⟩
Theopropides
Dicam si confessus sit.
quid nunc faciundum censes?
Tranio
Egon quid censeam?
cape, obsecro hercle, cúm eo úna iudicem
(sed eum videto ut capias, qui credat mihi):
tam facile vinces quam pirum volpes comest.
Danista
560Sed Philolachetis servom éccum Tranium,
qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.
Theopropides
Quo té agis?
Tranio
Nec quoquam abeo. né ego sum miser,
scelestus, natus dis inimicis omnibus.
iam illo praesente adibit. ne ego homo sum miser,
565ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.
sed occupabo adire.
Danista
Hic ad me it, salvos sum,
spes est de argento.
Tranio
Hílarus est: frustra est homo.
salvere iubeo te, Misargyrides, bene.
Danista
Salve et tu. quid de argentost?
Tranio
Abi sis, belua.
570continuo adveniens pilum iniecisti mihi.
Danista
Hic homo est inanis.
Tranio
Hic homo est certe háriolus.
Danista
Quin tu istas mittis tricas?
Tranio
Quin quid vis cedo.
Danista
Vbi Philolaches est?
Tranio
Numquam potuisti mihi
magis opportunus adven⟨ire quam⟩ advenis.
Danista
575Quid est?
Tranio
Concede huc.
Danista
⟨Quin mihi faenus red⟩ditur?
Tranio
Scio té bona esse voce, ne clama nimis.
Danista
Ego hercle vero clamo.
Tranio
Ah, gere morem mihi.
Danista
Quid tibi ego morem vis geram?
Tranio
Abi quaeso hinc domum.
Danista
Abeam?
Tranio
Redito huc circiter meridie.
Danista
580Reddeturne igitur faenus?
Tranio
Reddeturne. abi.
Danista
Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?
quid si hic manebo potius ad meridie?
Tranio
Immo abi domum, verum hercle dico, abi modo.
* * *
Danista
585Quin vos mihi faenus date. quid hic nugamini?
Tranio
Eu hércle, ne tu—abi modo, ausculta mihi.
Danista
Iam hercle ego illum nominabo. * * *
Tranio
Euge strenue.
beatus vero es nunc, quom clamas.
Danista
Meum peto.
multos me hoc pacto iam dies frustramini.
590molestus si sum, reddite argentum: abiero.
responsiones omnes hoc verbo eripis.
Tranio
Sortem accipe.
Danista
Immo faenus, id primum volo.
Tranio
Quid ais tu, ómnium hominum taeterrime?
venisti huc te extentatum? agas quod in manu est.
595non dat, non debet.
Danista
Non debet?
Tranio
Ne frit quidem
ferre hinc potes. an metuis ne quo abeat foras
urbe exulatum faenoris causa tui,
quoi sortem accipere iam licet?
Danista
Quin non peto
sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.
Tranio
Molestus ne sis. nemo dat, age quid lubet.
tu solus, credo, faenore argentum datas.
Danista
Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.
daturin estis faenus actutum mihi?
605datur faenus mihi?
Tranio
Faenus illic, faenus hic.
nescit quidem nisi faenus fabularier.
ultro te. neque ego taetriorem beluam
vidisse me umquam quemquam quam te censeo.
Danista
Non edepol tu nunc me istis verbis territas.
Theopropides
* * * calidum hoc est: etsi procul abest, urit male. * * *
610quod illúc est faenus, opsecro, quod illíc petit?
Tranio
Pater eccum advenit peregre non multo prius
illius, is tibi et faénus et sortem dabit,
ne inconciliare quid nos porro postules.
vide num moratur.
Danista
Quin feram, si quid datur.
Theopropides
615Quid ais tu?
Tranio
Quid vis?
Theopropides
Quis illic est? quid illíc petit?
quid Philolachetem gnatum compellat ⟨meum⟩
sic et praesenti tibi facit convicium?
quid illí debetur?
Tranio
Obsecro hercle, ⟨illud⟩ iube
obi⟨ci illi⟩ argentum ob os impurae beluae.
Theopropides
620Iubeam—?
Tranio
Iuben homini argento os verberarier?
Danista
Perfacile ego ictus perpetior argenteos.
Tranio
625Audin? videturne, obsecro hercle, idoneus,
danista qui sit, genus quod improbissimum est.
Theopropides
Non ego istuc curo qui sit ⟨quid sit⟩ unde sit:
id volo mihi dici, id me scire éxpeto,
quod illud argentum est?
Tranio
Est—huic debet Philolaches
paulum.
Theopropides
Quantillum?
Tranio
Quasi—quadraginta minas;
ne sane id multum censeas.
Theopropides
Paulum id quidem est.
adeo etiam argenti faenus creditum audio.
Tranio
630Quattuor quadraginta illi debentur minae,
et sors et faenus.
Danista
Tantumst, nihilo plus peto.
Tranio
Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.
dic te daturum, ut abeat.
Theopropides
Egon dicam dare?
Tranio
Dic.
Theopropides
Egone?
Tranio
Tu ipsus. dic modo, ausculta mihi.
635promitte, age inquam: ego iubeo.
Theopropides
Responde mihi:
quid eo est argento factum?
Tranio
Salvom est.
Theopropides
Solvite
vosmet igitur, si salvomst.
Tranio
Aedis filius
tuos emit.
Theopropides
Aedis?
Tranio
Aedis.
Theopropides
Euge, Philolaches
patrissat: iám homo in mercatura vortitur.
640ain tu, aedis?
Tranio
Aedis inquam. sed scin quoius modi?
Theopropides
Qui scire possum?
Tranio
Vah.
Theopropides
Quid est?
Tranio
Ne me roga.
Theopropides
Nam quid ita?
Tranio
Speculo claras, candorem merum.
Theopropides
Bene hercle factum. quid, eas quanti destinat?
Tranio
Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.
645sed arraboni has dedit quadraginta minas;
hinc sumpsit quas ei dedimus. satin intellegis?
nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,
continuo est alias aedis mercatus sibi.
Theopropides
Bene hercle factum.
Danista
Heus, iam adpetit meridie.
Tranio
Absolve hunc quaeso, vomitu ne hic nos enecet.
Theopropides
Adulescens, mecum rém habe.
Danista
Nempe aps te petam?
Theopropides
Petito cras.
Danista
Abeo: sat habeo, si cras fero.—
Tranio
655Malum quod isti di deaeque omnes duint,
ita mea consilia perturbat paenissime.
nullum edepol hodie genus est hominum taetrius
nec minus bono cum iure, quam danisticum.
Theopropides
Qua in regione istas aedis emit filius?
Tranio
660Ecce autem perii.
Theopropides
Dicisne hoc quod te rogo?
Tranio
Dicam. sed nomen domini quaero quid siet.
Theopropides
Age comminiscere ergo.
Tranio
Quid ego nunc agam,
nisi ut in vicinum hunc proximum * * *,
eas émisse aedis huius dicam filium?
665calidum hercle esse audivi optimum mendacium.
quidquid dei dicunt, id decretumst dicere.
Theopropides
Quid igitur? iam commentu's?
Tranio
Di istum perduint—
(immo istunc potius) de vicino hoc proximo
tuos emit aedis filius.
Theopropides
Bonan fide?
Tranio
Siquidém tu argentum reddituru's, tum bona,
si redditurus non es, non emit bona.
non in loco emit perbono?
Theopropides
Immo in optumo.
cupio hercle inspicere hasce aedis. pultadum fores
675atque evoca aliquem íntus ad te, Tranio.
Tranio
Ecce autem perii. nunc quid dicam nescio.
iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.
quid nunc? non hercle quid nunc faciam reperio:
manufesto teneor.
Theopropides
Evocadum aliquem ocius,
680roga círcumducat.
Tranio
Heus tu, at hic sunt mulieres:
videndumst primum, utrum eae velintne an non velint.
Theopropides
Bonum aequomque oras. i, percontare et roga.
ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.
Tranio
Di te deaeque ómnes funditus perdant, senex,
685itá mea consilia undique oppugnas male.
euge, optume eccum aédium dominus foras
Simo progreditur intus. huc concessero,
dum mihi senatum consili in cor convoco.
igitur tum accedam hunc, quando quid agam invenero.
Scaena 2
Simo
690Mélius anno hóc mihi nón fuit domi,
néc quod una ésca me iúverit magis.
prándium uxór mihi pérbonum dedit,
núnc dormitúm iubet me íre: minime.
nón mihi fórte visum ílico fuit,
695mélius quom prándium quám solet dedit:
vóluit in cúbiculum abdúcere me anus.
nón bonust sómnus de prándio. apage.
clánculum ex aédibus me édidi foras.
tóta turgét mihi uxór, scio, domi.
Tranio
700Rés parata ést mala in vésperum huic seni.
nam ét cenandum ét cubandúmst ei male.
Simo
Quóm magis cógito cúm meo animo:
sí quis dotátam uxorem átque anum habet,
néminem sóllicitat sópor: ibi omnibus
705íre dormítum odio est véluti nunc mihi
éxsequi cérta res ést, ut abeam
pótius hinc ád forum quám domi cubem.
átque pol néscio, ut móribus sient
vóstrae: haec sát scio quám me habeat male.
* * *
710péius posthác fore quám fuit mihi.
Tranio
Ábitus tuos tíbi, senex, fécerit male:
níhil erit, quód deorum úllum accusites;
te ípse iure óptimo mérito incusés licet.
témpus nunc ést senem hunc ádloqui mihi.
715hóc habet. répperi quí senem dúcerem,
quó dolo a mé dolorém procul péllerem.
áccedam. dí te ament plúrimum, Simo.
Simo
Sálvos sis, Tránio.
Tranio
Út vales?
Simo
Nón male.
quíd agis?
Tranio
Hominem óptumum téneo.
Simo
Amicé facis,
720quóm me laudás.
Tranio
Decet.
Simo
Cérte. quin m⟨utuomst⟩:
hércle ted haú bonum téneo servóm ⟨manu⟩.
Theopropides
[Heía, mastígia, ad mé redi.]
Tranio
[Iam ísti ero.]
Simo
quíd nunc? quam móx?
Tranio
Quid est?
Simo
Quód solet fíeri hic
íntus.
Tranio
Quid id est?
Simo
Scis iam quíd loquar. síc decet.
* * * morem geras.
725víta quam sít brevis, * * * simul cógita.
Tranio
* * * quid * * * ehem,
víx tandem percépi super his rébus nostris té loqui.
Simo
músice hercle ágitis aetátem, ita ut vós decet,
vino et victu probo, piscatu electili
vitam colitis. †
Tranio
Immo vita antehac erat:
nunc nobis omnia haec exciderunt ⟨simul⟩.
Simo
Quidum?
Tranio
Ita óppido occidimus omnes, Simo.
Simo
Non taces? prospere vobis cuncta usque adhuc
735processerunt.
Tranio
Ita ut dicis facta hau nego.
nos profecto probe ut voluimus viximus.
séd, Simo, ita nunc ventus navem ⟨nostram⟩ deseruit.
Simo
Quid est?
quó modo?
Tranio
Péssimo.
Simo
Quaéne subdúcta erat
túto in terra?
Tranio
Eí.
Simo
Quid est?
Tranio
Mé miserum, occidi.
Simo
740Quí?
Tranio
Quia venit navis, nostrae navi quae frangat † ratem.
Simo
Vellem út tu velles, Tranio. sed quid est negoti?
Tranio
Eloquar.
erus péregre venit.
Simo
Tunc ⟨tibi⟩ * * * portenditur,
inde férriterium, postea crux.
Tranio
⟨Per tua te g⟩enua obsecro,
ne indícium ero facias meo.
Simo
É me, ne quid metuas, nil sciet.
Tranio
Patrone, salve.
Simo
Nil moror mi istius modi clientis.
Tranio
Nunc hoc quod ad te noster me misit senex—
Simo
Hoc mihi responde primum, quod ego te rogo:
iam de istis rebus voster quid sensit senex?
Tranio
750Nil quicquam.
Simo
Numquid increpavit filium?
Tranio
Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet * * *
nunc te hoc orare iussit opere maximo,
ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.
Simo
Non sunt venales.
Tranio
Scio equidem istuc. sed senex
755gynaeceum aedificare volt hic in suis
et balineas et ambulacrum et porticum.
Simo
Quid ergo somniavit?
Tranio
Ego dicam tibi.
dare volt uxorem filio quantum potest,
ad eam rem facere volt novom gynaeceum.
760nam sibi laudavisse hasce ait architectonem
nescio quem exaedificatas insanum bene;
nunc hinc exemplum capere volt, nisi tu nevis.
nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,
quia isti úmbram aestate tíbi esse audivit perbonam
765sub sicco lumine usque perpetuom diem.
Simo
Immo edepol vero, quom usquequaque umbra est, tamen
sol semper hic est usque a mani ad vesperum:
quasi flagitator astat usque ad ostium,
nec mi umbra hic usquamst, nisi si in puteo quaepiamst.
Tranio
770Quid, Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?
Simo
Molestus ne sis. haec sunt sicut praedico.
Tranio
At tamen inspicere volt.
Simo
Inspiciat, si lubet;
si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo
ipse aedificato.
Tranio
Eon, voco huc hominem?
Simo
I, voca.
Tranio
775Alexándrum magnum atque Agathoclem aiunt maximas
duo rés gessisse: quid mihi fiet tertio,
qui solus facio facinora immortalia?
vehit hic clitellas, vehit hic autem alter senex.
novicium mihi quaestum institui non malum:
780nam muliones mulos clitellarios
habent, at égo habeo homines clitellarios.
magni sunt oneris: quidquid imponas vehunt.
nunc húnc hau scio án conloquár. congrediar.
heus Théopropides.
Theopropides
Hém quis hic nóminat me?
Tranio
785Eró servos múltis modís fidus.
Theopropides
Únde is?
Tranio
Quod me miseras, adfero omne impetratum.
Theopropides
Quid illíc, opsecro, tam diu destitisti?
Tranio
Seni non erat otium, id sum opperitus.
Theopropides
Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.
Tranio
790Heus tu, si voles verbum hóc cogitare,
simul flare sorbereque haud factu facilest.
ego híc esse et íllic simitu hau pótui.
Theopropides
Quid nunc?
Tranio
Vise, specta tuo usque arbitratu.
Theopropides
Age ⟨i⟩, duce me.
Tranio
Num moror?
Theopropides
Supsequor te.
Tranio
795Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.
sed ut maestus est se hasce ⟨aedis⟩ vendidisse.
Theopropides
Quid tandem?
Tranio
Orat ut suadeam Philolacheti,
ut istas remittat sibi.
Theopropides
Haud opinor.
sibi quisque ruri metit. si male emptae
800forent, nobis istas redhibere haud liceret.
lucri quidquid est, id domum trahere oportet.
misericordias * * * hominem oportet.
Tranio
Morare hercle * * * facis. subsequere.
Theopropides
Fiat.
dó tibi ego operám.
Tranio
Senex illíc est. em, tibi ádduxi hominem.
Simo
805Sálvom te advenisse peregre gaudeo, Theopropides.
Theopropides
Dei te ament.
Simo
Inspicere te aedis has velle aiebat mihi.
Theopropides
Nisi tibi est incommodum.
Simo
Immo commodum. i intro atque inspice.
Theopropides
At enim mulieres—
Simo
Cave tu ullam flocci faxis mulierem.
qua libet perambula aedis oppido tamquam tuas.
Theopropides
810Tamquam?
Tranio
Ah, cave tu ílli obiectes nunc in aegritudine,
te has emisse. non tu vides hunc, voltu uti tristi est senex?
Theopropides
Video.
Tranio
Ergo inridere ne videare et gestire admodum;
noli facere mentionem te ⟨has⟩ emisse.
Theopropides
Intellego,
et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.
815quid nunc?
Simo
Quin tu is intro, atque otiose perspecta ut lubet.
Theopropides
Bene benigneque arbitror te facere.
Simo
Factum edepol volo.
[vin qui perductet?]
Theopropides
[Apage istum perductorem, non placet.]
[quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.]
Tranio
Viden vestibulum ante aedis hoc et ambulacrum cuius modi?
Theopropides
Luculentum edepol profecto.
Tranio
Age specta postes cuius modi,
quanta firmitate facti et quanta crassitudine.
Theopropides
820Non videor vidisse postis pulchriores.
Simo
Pol mihi
eo pretio empti fuerant olim.
Tranio
Audin fuerant dicere?
vix videtur continere lacrimas.
Theopropides
Quanti hosce emeras?
Simo
Tris minas pro istis duobus praeter vecturam dedi.
Theopropides
Hercle qui multo improbiores sunt quam a primo credidi.
Tranio
825Quapropter?
Theopropides
Quia edepol ambo ab infimo tarmes secat.
Tranio
Intempestivos excisos credo, id eis vitium nocet.
atque etiam nunc satis boni sunt, si sunt inducti pice;
non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.
viden coagménta in foribus?
Theopropides
Video.
Tranio
Specta, quam arte dormiunt.
Theopropides
830Dormiunt?
Tranio
Illud quidem, ut conivent, volui dicere.
satin habes?
Theopropides
Vt quidquid magis contemplo, tanto magis placet.
Tranio
Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
Theopropides
Non edepol video.
Tranio
At ego video. nam inter volturios duos
cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
835quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.
iam vides?
Theopropides
Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.
Tranio
At tu isto ad vos optuere, quoniam cornicem nequis
conspicari, si volturios forte possis contui.
Theopropides
Omnino, ut te absolvam, nullam pictam conspicio hic avem.
Tranio
840Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.
Theopropides
Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta vehementer placent.
Simo
Latius démum est operae pretium ivisse.
Theopropides
Recte edepol mones.
Simo
Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclavia.
nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.
Theopropides
845Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.
quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.
Simo
Aedis dico.
Theopropides
Ergo intro eo igitur sine perductore.
Simo
Ilicet.
Theopropides
Ibo intro igitur.
Tranio
Mane sis videam, ne canis—
Theopropides
Agedum vide.
Tranio
Est! abi, canis. est! abin diérecta? abin hinc in malam crucem?
at etiam restas? est! ábi istinc.
Simo
Nil pericli est, age ⟨modo⟩.
tam placidast, quam feta. quam vis ire intro audacter licet.
eo ego hinc ad forum.—
Theopropides
Fecisti commode, bene ambula.
Tranio, age, canem istam a foribus ⟨aliquis⟩ abducat face,
855etsi non metuenda est.
Tranio
Quin tu illam aspice ut placide accubat;
nisi molestum vis videri te atque ignavom.
Theopropides
Iam ut lubet.
sequere hac me igitur.—
Tranio
Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis.—
Actus IV
Scaena 1
Phaniscvs
858Serví qui, quom culpá carent, tamén malum metuont,
ei sólent esse eris utíbiles.
860nam illí qui nil metuónt postquam sunt málum meriti,
stultá sibi expetunt consília:
exércent sese ad cúrsuram, [fugiunt] sed eí si reprehensí sunt,
fáciunt de maló peculiúm quod nequeunt ⟨dé bono⟩.
augent ex pauxillo * * * de parant.
mihi in pectore consili * * * malam rem prius
quam ut meum * * *
ut adhúc fuit, mihi corium ésse oportet,
sincérum atque ut votem vérberari.
870si huíc imperábo, probé tectum habébo,
malúm quom impluít ceteris, ne impluát mi.
nam ut sérvi volúnt esse erum, ita solet * * *
boní sunt: ⟨bonúst⟩; improbí sunt, malús fit.
nam núnc domi nostrae tot péssimi vivont,
875pecúli suí prodigí, plagigéruli.
ubi adversum ut eant vocantur ero: “non eo, molestus ne sis.
scio quo properas: gestis aliquo; iam hercle ire vis, mula, foras pastum.”
béne merens hóc preti inde ábstuli. abií foras.
sólus nunc eo advórsum ero ex plúrimis servis.
hóc die crástini quóm erus rescíverit,
máne castigábit eos búbulis exuviis.
póstremo minoris pendo tergum illorum, quam meum:
illi erunt bucaedae multo potius, quam ego sim restio.
Scaena 2
Pinacivm
885Máne tu atque adsiste ílico,
Phánisce. etiam respicis?
Phaniscvs
Míhi molestus ne sies.
Pinacivm
Víde ut fastidit simia.
manésne ilico, ímpure párasite?
Phaniscvs
* * *
quí parasitus sum?
Pinacivm
Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis.
Phaniscvs
Mihi súm, libet esse. quid íd curas?
Pinacivm
890Ferócem facís, quia te érus amat.
Phaniscvs
Vah,
oculí dolent.
Pinacivm
Cur?
Phaniscvs
Quia fúmus molestust.
Pinacivm
Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos.
Phaniscvs
Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam.
novít erus me.
Pinacivm
Suám quidem pól culcitulam opórtet.
Phaniscvs
Si sóbrius sis, male nón dicas.
Pinacivm
Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas?
Phaniscvs
Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstine
iám sermonem de istis rebus.
Pinacivm
Faciam, et pultabo fores.
heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriam
900foribús defendat? écquis has aperít foris?
nemo hínc quidem foras éxit.
ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne huc
exeát qui male me múlcet.
Scaena 3
Tranio
904Quíd tibi visum est mercimoni?
Theopropides
* * * totus gaudeo.
Tranio
905Num nimio emptae tibi videntur?
Theopropides
Numquam edepol ego me scio
vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.
Tranio
Ecquid placent?
Theopropides
Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.
Tranio
Cuius modi gynaeceum? quid porticum?
Theopropides
Insanum bonam.
non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
Tranio
910Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus
sumus commensi.
Theopropides
Quid igitur?
Tranio
Longe omnium longissima est.
Theopropides
Di immortales, mercimoni lepidi. ⟨si⟩ hercle nunc ferat
sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,
numquam accipiam.
Tranio
Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.
Theopropides
915Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
Tranio
Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,
qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,
quod isti dedimus arraboni.
Theopropides
Servavisti omnem ratem.
nempe octoginta debentur huic minae?
Tranio
Hau nummo amplius.
Theopropides
920Hodie accipiat.
Tranio
Ita enim vero, ne qua causa subsiet.
vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.
Theopropides
At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
Tranio
Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
Theopropides
Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?
Tranio
925Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?
Theopropides
Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.
sat sapio, si aps te modo uno caveo.
Tranio
Tecum sentio.
Theopropides
Nunc abi rús, dic me advenisse filio.
Tranio
Faciam, ut iubes.
Theopropides
Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
Tranio
Licet.
nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—
Scaena 4
Phaniscvs
933Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
Theopropides
935Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
quid volunt? quid intro spectant?
Pinacivm
Pergam pultare ostium.
heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?
Theopropides
Quae haec est fabula?
Pinacivm
Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
Theopropides
Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
Phaniscvs
940Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
Theopropides
Nihil ad me attinet?
Phaniscvs
Nisi forte factu's praefectus novos,
qui res alienas procures, quaeras videas audias.
Theopropides
Non sunt istae aedis, ubi statis.
Phaniscvs
Quid ais? an iam vendidit
aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
Theopropides
945Vera dico. sed quid vobis est negoti hic?
Phaniscvs
Eloquar.
erus hic noster potat.
Theopropides
Erus hic voster potat?
Phaniscvs
Ita loquor.
Theopropides
Puere, nimium delicatu's.
Phaniscvs
Ei advorsum venimus.
Theopropides
Cui homini?
Phaniscvs
Ero nostro. quaeso, quotiens dicendumst tibi?
Theopropides
Puere, nemo hic habitat. nam te esse arbitror puerum probum.
Phaniscvs
950Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?
Theopropides
Habitavit, verum emigravit iam diu ex hisce aedibus.
Pinacivm
Senex hic elleborosust certe.
Phaniscvs
Erras pervorse, pater.
nam nisi hinc hodie emigravit aut heri, certo scio
hic habitare.
Theopropides
Quin sex menses iam hic nemo habitat.
Pinacivm
Somnias.
Theopropides
955Egone?
Pinacivm
Tu.
Theopropides
Tu ne molestu's. sine me cum puero loqui.
nemo habitat.
Phaniscvs
Habitat profecto, nám heri et nudius tertius,
quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregre eius pater
abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.
Theopropides
Quid ais?
Phaniscvs
Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,
960scorta duci, pergraecari, fidicinas tibicinas
†ducere.
Theopropides
Quis istaec faciebat?
Phaniscvs
Philolaches.
Theopropides
Qui Philolaches?
Phaniscvs
Quoius patrem Theopropidem esse opinor.
Theopropides
Ei ⟨mihi⟩, occidi,
si haec hic vera memorat. pergam porro percontarier.
ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,
965cúm ero vostro?
Phaniscvs
Hic, inquam.
Theopropides
Puere, praeter speciem stultus es.
vide sis, ne forte ad merendam quopiam devorteris
atque ibi ampliuscule quam sátis fuerit biberis.
Phaniscvs
Quid est?
Theopropides
Ita dico, ne ad alias aedis perperam deveneris.
Phaniscvs
Scio qua me ire oportet et quo venerim novi locum.
970Philolaches hic habitat, cuius est pater Theopropides.
qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam
liberavit.
Theopropides
Philolachesne ergo?
Phaniscvs
Ita, Philematium quidem.
Theopropides
Quanti?
Phaniscvs
Triginta.
Theopropides
Talentis?
Phaniscvs
μὰ τὸν * * * ʼαπόλλω, sed minis.
Theopropides
Liberavit?
Phaniscvs
Liberavit valide, triginta minis.
Theopropides
Ain minis triginta amicam destinatam Philolachi?
Phaniscvs
975Aio.
Theopropides
Atque eam manu emisisse?
Phaniscvs
Aio.
Theopropides
Et, postquam eius hinc pater
sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul
tuo cum domino?
Phaniscvs
Aió.
Theopropides
Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
Phaniscvs
Non aio.
Theopropides
Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
Phaniscvs
Neque istud aio.
Theopropides
Ei, perdis.
Phaniscvs
Immo suom patrem illic perdidit.
Theopropides
980Vera cantas.
Phaniscvs
Vana vellem. patris amicu's videlicet.
Theopropides
Eu edepol patrem eius miserum praedicas.
Phaniscvs
Nihil hoc quidem est,
triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
Theopropides
Perdidit patrem.
Phaniscvs
Vnus istic servos est sacerrimus,
Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
985edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet
facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.
Theopropides
Si quidem istaec vera sunt.
Phaniscvs
Quid meream, quam ob rem mentiar?
Pinacivm
Heus vos, ecquis hasce aperit?
Phaniscvs
Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
990atque porro quaeritemus ⟨illos⟩. sequere hac me.
Pinacivm
⟨Sequor⟩.
Theopropides
Puere, iamne abis?
Phaniscvs
Libertas paenulast tergo tuo:
mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—
Scaena 5
Theopropides
993Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,
non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,
995sed etiam in terras solas orasque ultumas
sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.
verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius
meus emit. quid agis tu?
Simo
A foro incedo domum.
Theopropides
Numquid processit ad forum hodie novi?
Simo
1000Etiam.
Theopropides
Quid tandem?
Simo
Vidi efferri mortuom.
Theopropides
Hem.
Simo
[Novom unum: vidi mortuom efferri foras.]
modo eum vixisse aiebant.
Theopropides
Vae capiti tuo.
Simo
Quid tu otiosus res novas requiritas?
Theopropides
Quia hodie adveni peregre.
Simo
Promisi foras,
1005ad cenam ne me te vocare censeas.
Theopropides
Haud postulo edepol.
Simo
Verum cras, nisi ⟨quis⟩ prius
vocaverit me, vel apud te cenavero.
Theopropides
Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis
es occupatus, operam mihi da.
Simo
Maxime.
Theopropides
1010Minas quadraginta accepisti, quod sciam,
a Philolachete?
Simo
Numquam nummum, quod sciam.
Theopropides
Quid, a Tránione servo?
Simo
Multo ⟨hercle⟩ id minus.
Theopropides
Quas arraboni tibi dedit?
Simo
Quid somnias?
Theopropides
Egone? at quidem tu, qui istoc te speras modo
1015potesse dissimulando infectum hoc reddere.
Simo
Quid autem?
Theopropides
Quod me apsente hic tecum filius
negoti gessit.
Simo
Mecum ut ille hic gesserit,
dum tu hinc abes, negoti? quidnam aut quo die?
Theopropides
Minas tibi octoginta argenti debeo.
Simo
Non mihi quidem hercle. verum, si debes, cedo.
fides servanda est, ne ire infitias postules.
Theopropides
Profecto non negabo debere, et dabo;
1025tu cave quadraginta accepisse hinc te neges.
Simo
Quaeso edepol huc me aspecta, et responde mihi.
⟨quadraginta istas cur mih⟩i argenti minas
fil⟨ius, ut ais, debebat?⟩
Theopropides
Ego dicam tibi.
ta⟨lentis duobus, Tranio ut dixit⟩ mihi,
de te aedis ⟨emit.⟩
Simo
⟨De me⟩ ille aedis emerit?
* * *
Simo
Te velle uxorem aiebat tuo nato dare,
ideo aedificare hic velle aiebat in tuis.
Theopropides
Hic aedificare volui?
Simo
Sic dixit mihi.
Theopropides
1030Ei mihi, disperii. vocis non habeo satis.
vicine, perii, interii.
Simo
Numquid Tranio
turbavit?
Theopropides
Immo éxturbavit omnia.
deludificatust mé hodie indignis modis.
Simo
Quid tú ais?
Theopropides
Haec res sic est ut narro tibi:
1035deludificatust me hodie in perpetuom modum.
nunc te obsecro, ut me bene iuves operamque des.
Simo
Quid vis?
Theopropides
I mecum ⟨hinc⟩, obsecro, ⟨ad te⟩ una simul.
Simo
Fiat.
Theopropides
Servorumque operam et lora mihi cedo.
Simo
Sume.
Theopropides
Eademque opera haéc tibi narravero,
1040quis med exemplis hodie ludificatus est.
Actus V
Scaena 1
Tranio
1041Quí homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;
atque equidem quid id esse dicam verbum nauci, nescio.
nám erus me postquam rus misit, filium ut suom arcesserem,
abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,
ostium quod in angiportu est horti, patefeci fores,
eaque eduxi omném legionem, ét maris et feminas.
postquam ex opsidione in tutum eduxi maniplares meos,
capio consilium, ut senatum congerronum convocem.
1050quoniam convocavi, atque illi me ex senatu segregant.
ubi ego me video venire in meo foro, quantum potest
facio idem quod plurimi alii, quibus res timida aut turbidast:
pergunt turbare usque, ut ne quid possit conquiescere.
nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.
non amicus alius quisquamst * * *
aut * * *
pro * * *
ille qui * * * ero simul. * * *
praeoccupabo atque anteveniam et foedus feriam. me moror.
sed quid hoc ést, quod foris concrepuit proxima vicinia?
erus meús hic quidem est. gustare ego eius sermonem volo.
Theopropides
Ilico intra limen isti astate, ut, cum extemplo vocem,
1065continuo exiliatis. manicas celeriter conectite.
ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,
cuius ego hodie ludificabor corium, si vivo, probe.
Tranio
Res palam est. nunc te videre meliust quid agas, Tranio.
Theopropides
Docte atque astu mihi captandumst cum illo, ubi huc advenerit.
1070non ego illi éxtemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.
dissimulabo me horum quicquam scire.
Tranio
O mortalem malum,
alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.
verba illi non magis dare hodie quisquam quam lapidi potest.
adgrediar hominem, appellabo.
Theopropides
Nunc ego ille húc veniat velim.
Tranio
1075Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.
Theopropides
Euge, Tranio, quid agitur?
Tranio
Veniunt rure rustici.
Philolaches iam hic aderit.
Theopropides
Edepol mi opportune advenerit.
nostrum ego hunc vicinum opinor esse hominem audacem et malum.
Tranio
Quidum?
Theopropides
Quia negat novisse vos.
Tranio
Negat?
Theopropides
Nec vos sibi
1080nummum umquam argenti dedisse.
Tranio
Abi, lúdis me, credo haud negat.
Theopropides
Quid iam?
Tranio
Scio, iocaris nunc tu. nam ille quidem ⟨edepol⟩ haud negat.
Theopropides
Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi
vendidisse.
Tranio
Eho, an negavit sibi datum argentum, obsecro?
Theopropides
Quin ius iurandum pollicitust dare se, si vellem, mihi,
1085neque se hasce aedis vendidisse neque sibi argentum datum [est].
* * *
Theopropides
Dixi ego istuc idem illi.
Tranio
Quid ait?
Theopropides
Servos pollicitust dare
suos mihi omnes quaestioni.
Tranio
Nugas. numquam edepol dabit.
Theopropides
Dat profecto.
Tranio
Quin i cum illo in ius. sine inveniam.
Theopropides
Mane.
1090experiar, ut opinor. certum est.
Tranio
⟨Immo⟩ mihi hominem cedo.
vel hominem iube aedis † mancipio poscere.
Theopropides
Immo hoc primum volo,
quaestioni accipere servos.
Tranio
Faciundum edepol censeo.
Theopropides
Quid si igitur ego accersam homines?
Tranio
Factum iam esse oportuit.
ego interim hanc aram occupabo.
Theopropides
Quid ita?
Tranio
Nullam rem sapis.
1095né enim illi huc confugere possint, quaestioni quos dabit.
hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.
Theopropides
Surge.
Tranio
Minime.
Theopropides
Ne occupassis, obsecro, aram.
Tranio
Cur?
Theopropides
Scies.
quia enim id maxime volo, ut illi ístoc confugiant. sine:
tanto apud iúdicem hunc argenti condemnabo facilius.
Tranio
1100Quod agas id agas. quid tu porro serere vis negotium?
nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?
Theopropides
Surgedum huc igitur. consulere quiddam est quod tecum volo.
Tranio
Sic tamen hinc consilium dedero. nimio plus sapio sedens.
tum consilia firmiora sunt de divinis locis.
Theopropides
1105Surge, ne nugare. aspicedum contra me.
Tranio
Aspexi.
Theopropides
Vides?
Tranio
Video. huc si quis intercedat tertius, pereat fame.
Theopropides
Quidum?
Tranio
Quia nil ⟨illi⟩ quaesti sit. mali hercle ambo sumus.
Theopropides
Perii.
Tranio
Quid tibi est?
Theopropides
Dedisti verba.
Tranio
Qui tandem?
Theopropides
Probe
med emunxti.
Tranio
Vide sis, satine recte: num mucci fluont?
Theopropides
1110Immo etiam cerebrum quoque omne é capite emunxti meo.
nam omnia male facta vestra repperi radicitus,
non radicitus quidem hercle, verum etiam exradicitus.
Tranio
Numquam edepol hodie ⟨hinc, si vivo,⟩ invitus desistam tibi.
Theopropides
Iam iubebo ignem et sarmenta, carnifex, circumdari.
Tranio
1115Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suavior.
Theopropides
Exempla edepol faciam ego in te.
Tranio
Quia placeo, exemplum expetis?
Theopropides
Loquere: quoius modi reliqui, quom hinc abibam, filium?
Tranio
Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.
Theopropides
Aliud te rogo.
Tranio
Aliud ergo nunc tibi respondeo.
1120sed eccum tui gnati sodalem video húc incedere
Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid voles.
Scaena 2
Callidamates
1122Vbi somno sepelivi omnem atque édormivi crapulam,
Philolaches venisse ⟨dixit⟩ mihi suom peregre huc patrem
quoque modo hominem ad⟨venientem⟩ servos ludificatus sit,
1125ait se metuere in conspe⟨ctum sui patris pr⟩ocedere.
nunc ego de sodalitate solus sum orator datus,
qui a patre eius conciliarem pacem. átque eccum optime.
iubeo te salvere et salvos cum advenis, Theopropides,
peregre, gaudeo. hic apud nos hodie cenes, sic face.
Theopropides
1130Callidamates, dei te ament. de cena facio gratiam.
Callidamates
Quin venis?
Tranio
Promitte: ego ibo pro te, si tibi non libet.
Theopropides
Verbero, etiam inrides?
Tranio
Quian me pro te ire ad cenam autumo?
Theopropides
Non enim ibis. ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.
Callidamates
Age mitte ista ac te ad me ad cenam dic venturum.
Tranio
Quid taces?
Callidamates
1135Sed tu, istuc quid confugisti in aram?
Tranio
Inscitissimus
adveniens perterruit me. loquere nunc quid fecerim:
nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.
Theopropides
Filium corrupisse aio te meum.
Tranio
Ausculta modo.
fateor potavisse, amicam liberasse absente te,
1140faenore argentum sumpsisse; id esse absumptum praedico.
numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus?
Theopropides
Hercle mihi tecum cavendum est, nimis qui es orator catus.
Callidamates
Sine me dum istuc iudicare. surge, ego isti adsedero.
Theopropides
Maxime, accipito hanc ⟨tute⟩ ad te litem.
Tranio
Enim istic captio est.
1145fac ego ne metuam * * * ut tu meam timeas vicem.
Theopropides
Iam minoris ⟨omnia alia fa⟩cio, prae quam quibus modis
me ludificatust.
Tranio
Bene hercle factum, et factum gaudeo:
sapere istac aetate oportet, qui sunt capite candido.
Theopropides
Quid ego nunc faciam?
Tranio
Si amicus Diphilo aut Philemoni es,
1150dicito eis, quo pacto tuos te servos ludificaverit:
optumas frustrationes dederis in comoediis.
Callidamates
Tace parumper, sine vicissim me loqui, ausculta.
Theopropides
Licet.
Callidamates
Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.
is adiit me, nam eum prodire pudet in conspectum tuom
propterea quia fecit quae te scire scit. nunc te obsecro,
stultitiae adulescentiaeque éius ignoscas: tuost;
scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.
quidquid fecit, una nobiscum fécit: nos deliquimus.
1160faenus, sortem sumptumque omnem, quí amica ⟨empta⟩ est, omnia
nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.
Theopropides
Non potuit venire orator magis ad me impetrabilis
quam tu; neque ⟨iam⟩ illi sum iratus neque quicquam suscenseo.
immo me praesente amato bibito, facito quod lubet:
1165si hoc pudet, fecisse sumptum, supplicí habeo satis.
Callidamates
Dispudet.
Tranio
⟨Post⟩ istam veniam quid me fiet nunciam?
Theopropides
Verberibus caedere multum pendens.
Tranio
Tamen etsi pudet?
Theopropides
Interimam hercle ego ⟨te⟩, si vivo.
Callidamates
Fac istam cunctam gratiam:
Tranioni amitte quaeso hanc noxiam causa mea.
Theopropides
1170Aliud quidvis impetrari perferam a me facilius,
quam ut non égo istum pro suis factis pessumis pessum premam.
Callidamates
Mitte quaeso.
Theopropides
Istumne ⟨ut mittam⟩? viden ut astat furcifer?
Callidamates
Tranio, quiesce, si sapis.
Theopropides
Tu quiesce hanc rem modo
petere: ego illum, ut sit quietus, verberibus subegero.
Tranio
1175Nihil opust profecto.
Callidamates
Áge iam, sine te ⟨hoc⟩ exorarier.
Theopropides
Nolo ores.
Callidamates
Quaeso hercle.
Theopropides
Nolo, inquam, ores.
Callidamates
Nequiquam nevis.
hanc modo noxiam unam, quaeso, ⟨missam⟩ fac causa mea.
Tranio
Quid gravaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:
ibi utrúmque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.
Callidamates
1180Sine te exorem.
Theopropides
Age abi, abi impune. em huic habeto gratiam.
spectatores, fabula haec est acta, vos plausum date.