1Sic alterna duces bellorum vulnera passos
In Macetum terras, miscens adversa secundis,
Servavit fortuna pares. Iam sparserat Aemo
Bruma nives, gelidoque cadens Atlantis Olympo:
5Instabatque dies, qui dat nova nomina fastis,
Quique colit primus ducentem tempora Ianum.
Dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris,
Consul uterque vagos belli per munia Patres
Elicit Epirum. Peregrina ac sordida sedes
10Romanos cepit proceres: secretaque rerum
Hospes in externis audivit curia tectis.
Nam quis castra vocet tot strictas iure secures,
Tot fasces? Docuit populos venerabilis ordo,
Non Magni partes, sed Magnum in partibus esse.
15Ut primum moestum tenuere silentia coetum,
Lentulus excelsa sublimis sede profatur:
Indole si dignum Latia, si sanguine prisco
Robur inest animis, non qua tellure coacti,
Quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis,
20Cernite: sed vestrae faciem cognoscite turbae:
Cunctaque iussuri, primum hoc decernite, Patres,
Quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
Nam, vel Hyperboreae plaustrum glaciale sub ursae,
Vel plaga qua torrens claususque vaporibus axis
25Nec patitur noctes nec iniquos crescere soles,
Si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur,
Imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus, Veiosque habitante Camillo,
Illic Roma fuit. Non umquam perdidit ordo
30Mutato sua iura solo. Moerentia tecta
Caesar habet, vacuasque domos, legesque silentes,
Clausaque iustitio tristi fora. Curia solos
Illa videt Patres, plena quos urbe fugavit.
Ordine de tanto quisquis non exsulat, hic est.
35Ignaros scelerum, longaque in pace quietos
Bellorum primus sparsi furor: omnia rursus
Membra loco redeunt. En, totis viribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
Obrutus Illyricis: Libyae squalentibus arvis
40Curio Caesarei cecidit pars magna senatus.
Tollite signa, duces: fatorum impellite cursum:
Spem vestram praestate deis fortunaque tantos
Det nobis animos, quantos fugientibus hostem
Caussa dabat. Nostrum exhausto ius clauditur anno:
45Vos, quorum finem non est sensura potestas,
Consulite in medium, Patres, Magnumque iubete
Esse ducem. Laeto nomen clamore senatus
Excipit: et Magno fatum patriaeque suumque
Imposuit. Tunc in reges populosque merentes
50Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis
Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus
Taygeti: fama veteres laudantur Athenae:
Massiliaeque suae donatur libera Phocis.
Tunc Sadalen, fortemque Cotyn, fidumque per arma
55Deiotarum, et gelidae dominum Rhasipolin orae
Collaudant: Libyamque iubent auctore senatu
Sceptrifero parere Iubae. Pro tristia fata!
En tibi, non fidae gentis dignissime regno,
Fortunae, Ptolemaee, pudor, crimenque deorum,
60Cingere Pellaeo pressos diademate crines
Permissum. Saevum in populos puer accipis ensem:
Atque utinam in populos! Donata est regia Lagi;
Accessit Magni iugulus: regnumque sorori
Ereptum est, soceroque nefas. Iam turba soluto
65Arma petit coetu. Quae cum populique ducesque
Casibus incertis et caeca sorte pararent,
Solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius eventus: finemque expromere rerum
Sollicitat superos, multosque obducta per annos
70Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.
Hesperio tantum, quantum submotus Eoo
Cardine, Parnasus gemino petit aethera colle,
Mons Phoebo Bromioque sacer cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
75Hoc solum fluctu terras mergente cacumen
Emicuit, pontoque fuit discrimen et astris.
Tu quoque vix summam seductus ab aequore rupem
Extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
Ultor ibi expulsae, premeret cum viscera partus,
80Matris, adhuc rudibus Paean Pythona sagittis
Explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
Ut vidit Paean vastos telluris hiatus
Divinam spirare fidem, ventosque loquaces
Exhalare solum, sacris se condidit antris,
85Incubuitque adyto, vates ibi factus Apollo.
Quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus
Aeterni secreta tenens, mundique futuri
90Conscius, ac populis sese proferre paratus,
Contactusque ferens hominum, magnusque potensque,
Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo,
Fit fatum? Forsan terris inserta regendis,
Aere libratum vacuo quae sustinet orbem,
95Totius pars magna Iovis, Cirrhaea per antra
Exit, et aetherio trahitur connexa Tonanti.
Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen,
Humanam feriens animam sonat, oraque vatis
Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam
100Undat apex: Campana fremens ceu saxa vaporat
Conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
Hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
Numen ab humani solum se labe furoris
Vindicat. Haud illic tacito mala vota susurro
105Concipiunt. Nam, fixa canens mutandaque nulli,
Mortales optare vetat: iustisque benignus
Saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
Ut Tyriis: dedit ille minas impellere belli,
Ut Salaminiacum meminit mare: sustulit iras
110Telluris sterilis, monstrato fine: resolvit
Aera tabificum. Non ullo saecula dono
Nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
Quod siluit, postquam rege timuere futura,
Et superos vetuere loqui. Nec, voce negata,
115Cirrhaeae moerent vates; templique fruuntur
Iustitio. Nam si qua deus sub pectora venit,
Numinis aut poena est mors immatura recepti,
Aut pretium: quippe stimulo fluctuque furoris
Compages humana labat, pulsusque deorum
120Concutiunt fragiles animas. Sic tempore longo
Immotos tripodas vastaeque silentia rupis
Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
Sollicitat. Iussus sedes laxare verendas
Antistes, pavidamque deis immittere vatem,
125Castalios circum latices nemorumque recessus
Phemonoen errore vagam curisque vacantem
Corripuit, cogitque fores irrumpere templi.
Limine terrifico metuens consistere Phoebas,
Absterrere ducem noscendi ardore futura
130Cassa fraude parat. Quid spes, ait, improba veri
Te, Romane, trahit? Muto Parnasus hiatu
Conticuit, pressitque deum: seu spiritus istas
Destitit fauces, mundique in devia versum
Duxit iter: seu, barbarica cum lampade Python
135Arsit, in immensas oneres abiere cavernas,
Et Phoebi tenuere viam: seu sponte deorum
Cirrha silet, fatique sat est arcana futuri
Carmine longaevae vobis commissa Sibyllae:
Seu Paean, solitus templis arcere nocentes,
140Ora quibus solvat, nostro non invenit aevo.
Virginei patuere doli, fecitque negatis
Numinibus metus ipse fidem. Tum torta priores
Stringit vitta comas, crinesque in terga solutos
Candida Phocaica complectitur infula lauro.
145Haerentem dubiamque premens in templa sacerdos
Impulit. Illa, pavens adyti penetrale remoti
Fatidicum, prima templorum in parte resistit,
Atque, deum simulans, sub pectore ficta quieto
Verba refert, nullo confusae murmure vocis
150Instinctam sacro mentem testata furore,
Haud aeque laesura ducem, cui falsa canebat,
Quam tripodas, Phoebique fidem. Non rupta trementi
Verba sono, nec vox antri complere capacis
Sufficiens spatium, nulloque horrore comarum
155Excussae laurus, immotaque culmina templi,
Securumque nemus, veritam se credere Phoebo
Prodiderant. Sentit tripodas cessare, furensque
Appius: Et nobis meritas dabis, impia, poenas,
Et superis, quos fingis, ait, nisi mergeris antris,
160Deque orbis trepidi tanto consulta tumultu
Desinis ipsa loqui. Tandem conterrita virgo
Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis
Haesit, et insueto concepit pectore numen,
Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
165Spiritus ingessit vati: tandemque potitus
Pectore Cirrhaeo, non umquam plenior artus
Phoebados irrupit Paean: mentemque priorem
Expulit, atque hominem toto sibi cedere iussit
Pectore. Bacchatur demens aliena per antrum
170Colla ferens, vittasque dei Phoebeaque serta
Erectis discussa comis, per inania templi
Ancipiti cervice rotat, spargitque vaganti
Obstantes tripodas, magnoque exaestuat igne,
Iratum te, Phoebe, ferens. Nec verbere solo
175Uteris et stimulis, flammasque in viscera mergis:
Accipit et fraenos: nec tantum prodere vati,
Quantum scire, licet. Venit aetas omnis in unam
Congeriem: miserumque premunt tot saecula pectus.
Tanta patet rerum series, atque omne futurum
180Nititur in lucem: vocemque petentia fata
Luctantur: non prima dies, non ultima mundi,
Non modus Oceani, numerus non deerat arenae.
Talis in Euboico vates Cumana recessu,
Indignata suum multis servire furorem
185Gentibus, ex tanta fatorum strage superba
Excerpsit Romana manu. Sic plena laborat
Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
Castalia tellure dei, vix invenit, Appi,
Inter fata diu quaerens tam magna latentem.
190Spumea tunc primum rabies vesana per ora
Effluit, et gemitus, et anhelo clara meatu
Murmura: tunc moestus vastis ululatus in antris,
Extremaeque sonant, domita iam virgine, voces:
Effugis ingentes, tanti discriminis expers,
195Bellorum, o Romane, minas: solusque quietem
Euboici vasta lateris convalle tenebis.
Caetera suppressit, faucesque obstruxit Apollo.
Custodes tripodes fatorum, arcanaque mundi,
Tuque potens veri Paean, nullumque futuri
200A superis celate diem, suprema ruentis
Imperii, caesosque duces, et funera regum,
Et tot in Hesperio collapsas sanguine gentes
Cur aperire times? An nondum numina tantum
Decrevere nefas? et adhuc dubitantibus astris
205Pompeii damnare caput, tot fata tenentur?
Vindicis an gladii facinus, poenasque furoris,
Regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,
Ut peragat fortuna, taces? Tunc pectore vatis
Impactae cessere fores, expulsaque templis
210Prosiluit. Perstat rabies; nec cuncta locutae,
Quem non emisit, superest deus. Illa feroces
Torquet adhuc oculos, totoque vagantia coelo
Lumina, nunc vultu pavido, nunc torva minaci:
Stat numquam facies: rubor igneus inficit ora,
215Liventesque genas: nec, qui solet esse timenti,
Terribilis sed pallor inest: nec fessa quiescunt
Corda; sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus
Rauca gemit, sic muta levant suspiria vatem.
Dumque a luce sacra, qua vidit fata, refertur
220Ad vulgare iubar, mediae venere tenebrae.
Immisit Stygiam Paean in viscera Lethen,
Quae raperet secreta deum. Tunc pectore verum
Fugit, et ad Phoebi tripodas rediere futura:
Vixque refecta cadit. Nec te vicinia leti
225Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi:
Iure sed incerto mundi, subsidere regnum
Chalcidos Euboicae, vana spe rapte, parabas.
Heu demens, nullum belli sentire fragorem,
Tot mundi caruisse malis, praestare deorum
230Excepta quis morte potest? Secreta tenebis
Litoris Euboici, memorando condite busto,
Qua maris angustat fauces saxosa Carystos,
Et tumidis infesta colit qua numina Rhamnus,
Arctatus rapida fervet qua gurgite pontus,
235Euripusque trahit, cursum mutantibus undis,
Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulim.
Interea domitis Caesar remeabat Iberis,
Victrices aquilas alium laturus in orbem:
Cum prope fatorum tantos per prospera cursus
240Avertere dei. Nullo nam Marte subactus,
Intra castrorum timuit tentoria ductor
Perdere successus scelerum: cum paene fideles
Per tot bella manus, satiatae sanguine, tandem
Destituere ducem: seu moesto classica paullum
245Intermissa sono, claususque et frigidus ensis
Expulerat belli furias: seu praemia miles
Dum maiora petit, damnat caussamque ducemque,
Et scelere imbutos etiamnunc venditat enses.
Haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est,
250Quam non e stabili, tremulo sed culmine cuncta
Despiceret, staretque super titubantia fultus:
Tot raptis truncus manibus, gladioque relictus
Paene suo, qui tot gentes in bella trahebat,
Scit non esse ducis strictos, sed militis, enses.
255Non pavidum iam murmur erat, nec pectore tecto
Ira latens: nam quae dubias constringere mentes
Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est,
Seque putat solum regnorum iniusta gravari,
Haud retinet. Quippe ipsa metus exsolverat audax
260Turba suos. Quidquid multis peccatur, inultum est.
Effudere minas: Liceat discedere, Caesar,
A rabie scelerum. Quaeris terraque marique
His ferrum iugulis, animasque effundere viles
Quolibet hoste paras. Partem tibi Gallia nostri
265Eripuit: partem duris Hispania bellis:
Pars iacet Hesperia: totoque exercitus orbe
Te vincente perit. Terris fudisse cruorem
Quid iuvat Arctois, Rhodano Rhenoque subactis?
Tot mihi pro bellis bellum civile dedisti.
270Cepimus expulso patriae cum tecta senatu,
Quos hominum, vel quos licuit spoliare deorum?
Imus in omne nefas, manibus ferroque nocentes,
Paupertate pii. Finis quis quaeritur armis?
Quid satis est, si Roma parum? Iam respice canos,
275Invalidasque manus, et inanes cerne lacertos.
Usus abit vitae, bellis consumsimus aevum:
Ad mortem dimitte senes. En, improba vota!
Non duro liceat morientia cespite membra
Ponere, non anima glebam fugiente ferire,
280Atque oculos morti clausuram quaerere dextram
Coniugis illabi lacrimis, unique paratum
Scire rogum. Liceat morbis finire senectam.
Sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
Quid, velut ignaros ad quae portenta paremur,
285Spe trahis? Usque adeo soli civilibus armis
Nescimus cuius sceleris sit maxima merces?
Nil actum est bellis, si nondum comperit, istas
Omnia posse manus. Nec fas nec vincula iuris
Hoc audere vetant. Rheni mihi Caesar in undis
290Dux erat, hic socius. Facinus quos inquinat, aequat.
Adde, quod ingrato meritorum iudice virtus
Nostra perit. Quidquid gerimus, fortuna vocatur.
Nos fatum sciat esse suum. Licet omne deorum
Obsequium speres: irato milite, Caesar,
295Pax erit. Haec fatus, totis discurrere castris
Coeperat, infestoque ducem deposcere vultu.
Sic eat, o superi! quando pietasque fidesque
Destituunt, moresque malos sperare relictum est,
Finem civili faciat discordia bello.
300Quem non ille ducem potuit terrere tumultus?
Fata sed in praeceps solitus demittere Caesar,
Fortunamque suam per summa pericula gaudens
Exercere, venit: nec, dum desaeviat ira,
Expectat; medios properat tentare furores.
305Non illis urbes spoliandaque templa negasset,
Tarpeiamque Iovis sedem, matresque senatus,
Passurasque infanda nurus. Vult omnia certe
A se saeva peti, vult praemia Martis amari:
Militia indomiti tantum mens sana timetur.
310Non pudet heu, Caesar, soli tibi bella placere
Iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit
Sanguinis? his ferri grave ins erit ipse per omne
Fasque nefasque rues Lassare, et disce sine armis
Posse pati: liceat scelerum tibi ponere finem.
315Saeve, quid insequeris quid iam nolentibus instas?
Bellum te civile fugit. Stetit aggere fulti
Cespitis, intrepidus vultu, meruitque timeri
Non metuens: atque haec ira dictante profatur:
Qui modo in absentem vultu dextraque furebas,
320Miles, habes nudum promtumque ad vulnera pectus.
Hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.
Detegit imbelles animos nil fortiter ausa
Seditio, tantumque fugam meditata iuventus,
Ac ducis invicti rebus lassata secundis.
325Vadite, meque meis ad bella relinquite fatis:
Invenient haec arma manus, vobisque repulsis
Tot reddet Fortuna viros, quot tela vacabunt.
Anne fugam Magni tanta cum classe sequuntur
Hesperiae gentes, nobis victoria turbam
330Non dabit, impulsi tantum quae praemia belli
Auferat et, vestri rapta mercede laboris,
Lauriferos nullo comitetur vulnere currus?
Vos despecta, senes, exhaustaque sanguine turba
Cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
335Caesaris an cursus vestrae sentire putatis
Damnum posse fugae? veluti, si cuncta minentur
Flumina, quos miscent pelago, subducere fontes,
Non magis ablatis umquam descenderet aequor,
Quam nunc crescit, aquis. An vos momenta putatis
340Ulla dedisse mihi? Numquam sic cura deorum
Se premit, ut vestrae morti vestraeque saluti
Fata vacent. Procerum motus haec cuncta sequuntur.
Humanum paucis vivit genus. Orbis Iberi
Horror et Arctoi nostro sub nomine miles,
345Pompeio certe fugeres duce. Fortis in armis
Caesareis Labienus erat: nunc, transfuga vilis,
Cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
Nec melior mihi vestra fides, si bella nec hoste
Nec duce me geritis. Quisquis mea signa relinquit,
350Nec Pompeianis tradit sua partibus arma,
Hic numquam vult esse meus. Sunt ista profecto
Curae castra deis, qui me committere tantis
Non nisi mutato voluerunt milite bellis.
Heu, quantum Fortuna humeris iam pondera fessis
355Amolitur onus! sperantes omnia dextras
Exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis.
Iam certe mihi bella geram: discedite castris,
Tradite nostra viris ignavi signa Quirites.
At paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
360Non Caesar, sed poena tenet. Procumbite terra,
Infidumque caput feriendaque tendite colla.
Et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
Tiro rudis, specta poenas, et disce ferire,
Disce mori. Tremuit saeva sub voce minantis
365Vulgus iners: unumque caput tam magna iuventus
Privatum factura timet: velut ensibus ipsis
Imperet, invito moturus milite ferrum.
Ipse pavet, ne tela sibi dextraeque negentur
Ad scelus hoc Caesar: vicit patientia saevi
370Spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit enses.
Nil magis, adsuetas sceleri quam perdere mentes,
Atque perire timet; tam diro foederis ictu
Parta quies, poenaque redit placata iuventus.
Brundusium decimis iubet hanc adtingere castris,
375Et cunctas revocare rates, quas avius Hydrus,
Antiquusque Taras, secretaque litora Leucae,
Quas recipit Salapina palus, et subdita Sipus
Montibus: Ausoniam qua torquens frugifer oram,
Dalmatico Boreae, Calabroque obnoxius Austro
380Appulus Hadriacas exit Garganus in undas.
Ipse petit trepidam tutus sine milite Romam,
Iam doctam servire togae: populoque precanti
Scilicet indulgens, summum dictator honorem
Contigit, et laetos fecit se console fastos.
385Namque omnes voces, per quas iam tempore tanto
Mentimur dominis, haec primum reperit aetas,
Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset,
Ausonias voluit gladiis miscere secures.
Addidit et fasces aquilis, et nomen inane
390Imperii rapiens, signavit tempora digna
Moesta nota. Nam quo melius Pharsalicus annus
Consule notus erit? Fingit solemnis Campus,
Et non admissae dirimit suffragia plebis,
Decantatque tribus, et vana versat in urna.
395Nec coelum servare licet: tonat augure surdo,
Et laetae iurantur aves, bubone sinistro.
Inde perit primum quondam veneranda potestas
Iuris inops: careat tantum ne nomine tempus,
Menstruus in fastos distinguit saecula consul.
400Nec non Iliacae numen quod praesidet Albae,
Haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,
Vidit flammifera confectas nocte Latinas.
Inde rapit cursus, et, quae piger Appulus arva
Deseruit rastris, et inerti tradidit herbae,
405Ocior et coeli flammis et tigride foeta
Transcurrit; curvique tenens Minoia tecta
Brundusii, clausas ventis brumalibus undas
Invenit, et pavidas hiberno sidere classes.
Turpe duci visum, rapiendi tempora belli
410In segnes exisse moras, portuque teneri,
Dum pateat tutum vel non felicibus aequor.
Expertes animos pelagi sic robore complet:
Fortius hiberni flatus, coelumque fretumque
Cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
415Perfida nubiferi vetat inconstantia veris.
Nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
Sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
Hic utinam summi curvet carchesia mali,
Incumbatque furens, et Graia ad moenia perflet,
420Ne Pompeiani Phaeacum e litore toto
Languida iactatis comprendant carbasa remis:
Rumpite, quae retinent felices vincula proras.
Iamdudum nubes et saevas perdimus undas.
Sidera prima poli, Phoebo labente sub undas,
425Exierant, et luna suas iam fecerat umbras,
Cum pariter solvere rates, totosque rudentes
Laxavere sinus: et flexo navita cornu
Obliquat laevo pede carbasa, summaque pandens
Suppara velorum perituras colligit auras.
430Ut primum levior propellere lintea ventus
Incipit, exiguumque tument, mox reddita malo
In mediam cecidere ratem: terraque relicta,
Non valet ipsa sequi puppes, quae vexerat aura.
Aequora lenta iacent, alto torpore ligata.
435Pigrius immotis haesere paludibus undae.
Sic stat iners Scythicas adstringens Bosporus undas,
Cum, glacie retinente, fretum non impulit Ister,
Immensumque gelu tegitur mare: comprimit unda,
Deprendit quascunque rates: nec pervia velis
440Aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem
Orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
Saeva quies pelagi, moestoque ignava profundo
Stagna iacentis aquae: veluti deserta rigente
Aequora natura cessant, pontusque vetustas
445Oblitus servare vices, non commeat aestu,
Non horrore tremit, non solis imagine vibrat
Casibus innumeris fixae patuere carinae,
Illinc infestae classes et inertia tonsis
Aequora moturae; gravis hinc languore profundi
450Obsessis ventura fames. Nova vota timori
Sunt inventa novo, fluctus nimiasque precari
Ventorum vires, dum se torpentibus unda
Excutiat stagnis, et sit mare. Nubila nusquam
Undarumque minae: coelo languente fretoque,
455Naufragii spes omnis abit. Sed nocte fugata,
Laesum nube dies iubar extulit, imaque sensim
Concussit pelagi, movitque Ceraunia nautis.
Inde rapi coepere rates, atque aequora classem
Curva sequi, quae iam vento fluctuque secundo
460Lapsa Palaestinas uncis confixit arenas.
Prima duces vidit iunctis consistere castris
Tellus, quam volucer Genusus, quam mollior Apsus
Circueunt ripis. Apso gestare carinas
Caussa palus, leni quam fallens egerit unda.
465At Genusum nunc sole nives, nunc imbre solutae
Praecipitant: neuter longo se gurgite lassat,
Sed minimum terrae, vicino litore, novit.
Hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
Composuit: miserique fuit spes irrita mundi
470Posse duces parva campi statione diremtos
Admotum damnare nefas. Nam cernere vultus
Et voces audire datur: multosque per annos
Dilectus tibi, Magne, socer, post pignera tanta
Sanguinis, infausti sobolem mortemque nepotis,
475Te nisi Niliaca propias non vidit arena.
Caesaris adtonitam miscenda ad proelia mentem
Ferre moras scelerum partes iussere relictae.
Ductor erat cunctis audax Antonius armis,
Iam tunc civili meditatus Leucada bello.
480Illum saepe minis Caesar precibusque morantem
Evocat: O mundi tantorum caussa malorum,
Quid superos et fata tenes? Sunt cetera cursu
Acta meo: summam rapti per prospera belli
Te poscit Fortuna manum. Num rupta vadosis
485Syrtibus incerto Libye nos dividit aestu?
Numquid inexperto tua credimus arma profundo,
Inque novos traheris casus? Ignave, venire
Te Caesar, non ire, iubet. Prior ipse per hostes
Percussi medias alieni iuris arenas.
490Tui mea castra times? Pereuntia tempora fati
Conqueror: in ventos impendo vota, fretumque.
Ne retine dubium cupientes ire per aequor:
Si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuventus
Naufragio venisse volet. Iam voce doloris
495Utendum est: non ex aequo divisimus orbem.
Epirum Caesarque tenet totusque senatus:
Ausoniam tu solus habes. His terque quaterque
Vocibus excitum postquam cessare videbat,
Dum se deesse deis, ac non sibi numina, credit,
500Sponte per incautas audet tentare tenebras,
Quod iussi timuere, fretum, temeraria prono
Expertus cessisse deo: fluctusque verendos
Classibus, exigua sperat superare carina.
Solverat armorum fessas nox languida curas:
505Parta quies miseris, in quorum pectora somno
Dat vires fortuna minor. Iam castra silebant;
Tertia iam vigiles commoverat hora secundos:
Caesar sollicito per vasta silentia gressu
Vix famulis audenda parat: cunctisque relictis,
510Sola placet Fortuna comes. Tentoria postquam
Egressus, vigilum somno cedentis membra
Transsiluit, questus tacite quod fallere posset.
Litora curva legit, primisque invenit in undis
Rupibus exesis haerentem fune carinam.
515Rectorem dominumque ratis secura tenebat
Haud procul inde domus, non ullo robore fulta,
Sed sterili iunco cannaque intexta palustri,
Et latus inversa nudum munita phaselo.
Haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
520Limina commovit. Molli consurgit Amyclas,
Quem dabat alga, toro. Quisnam mea nafragus, inquit,
Tecta petit? aut quem nostrae Fortuna coegit
Auxilium sperare casae? Sic fatus, ab alto
Aggere iam tepidae sublato fune favillae,
525Scintillam tenuem commotos pavit in ignes;
Securus belli: praedam civilibus armis
Scit non esse casas. O vitae tuta facultas
Pauperis, angustique lares! o munera nondum
Intellecta deum! quibus hoc contingere templis
530Aut potuit muris, nullo trepidare tumultu,
Caesarea pulsante manu? Tum poste recluso,
Dux ait: Exspecta votis maiora modestis,
Spesque tuas laxa, iuvenis. Si iussa secutus
Me vehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
535Debebis, manibusque inopem duxisse senectam.
Ne cessa praebere deo tua fata, volenti
Angustos opibus subitis implere Penates.
Sic fatur: quamquam plebeio tectus amictu,
Indocilis privata loqui. Tum pauper Amyclas:
540Multa quidem prohibent nocturno credere ponto.
Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
Concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,
Altera pars Borean diducta luce vocabat.
Orbe quoque exhaustus medio languensque recessit,
545Spectantes oculos infirmo lumine passus.
Lunaque non gracili surrexit lucida cornu,
Aut orbis medii puros exesa recessus:
Nec duxit recto tenuata cacumina cornu,
Ventorumque nota rubuit: tum lurida pallens
550Ora tulit, vultu sub nubem tristis ituro.
Sed mihi nec motus nemorum, nec litoris ictus,
Nec placet incertus, qui provocat aequora, Delphin:
Aut siccum quod mergus amat: quodque ausa volare
Ardea sublimis pennae confisa natanti:
555Quodque caput spargens undis, velut occupet imbrem,
Instabili gressu metitur litora cornix.
Sed si magnarum poscunt discrimina rerum,
Haud dubitem praebere manus. Vel litora tangam
Iussa, vel hoc potius pelagus flatusque negabunt.
560Haec fatus, solvensque ratem, dat carbasa ventis:
Ad quorum motus non solum lapsa per altum
Aera dispersos traxere cadentia sulcos
Sidera: sed summis etiam quae fixa tenentur
Astra polis, sunt visa quati. Niger inficit horror
565Terga maris: longo per multa volumina tractu
Aestuat unda minax, flatusque incerta futuri:
Turbida testantur conceptos aequora ventos.
Tunc rector trepidae fatur ratis: Adspice, saevum
Quanta paret pelagus. Zephyros intendat, an Euros,
570Incertum est. Puppim dubius ferit undique pontus.
Nubibus et coelo Notus est: si murmura ponti
Consulimus, Cori verrunt mare. Gurgite tanto,
Nec ratis Hesperias tanget, nec naufragus oras.
Desperare viam et vetitos convertere cursus,
575Sola salus. Liceat vexata litora puppe
Prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar,
Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti
Trade sinum. Italiam si coelo auctore recusas,
580Me pete. Sola tibi caussa haec est iusta timoris,
Vectorem non nosse tuum; quem numina numquam
Destituunt, de quo male tunc Fortuna meretur,
Cum post vota venit. Medias perrumpe procellas,
Tutela secure mea. Coeli iste fretique,
585Non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam
A fluctu defendet onus. Ne longa furori
Ventorum saevo dubitur mora: proderit undis
Ista ratis. Ne flecte manus: fuge proxima velis
Litora: tum Calabro portu te crede potitum,
590Cum iam non poterit puppi nostraeque saluti
Altera terra dari Quid tanta strage paretur,
Ignoras? Quaerit pelagi coelique tumultu
Quid praestet Fortuna mihi.
Non plura locuto,
Avulsit laceros, percussa puppe, rudentes
595Turbo rapax, fragilemque super volitantia malum
Vela tulit: sonuit victis compagibus alnus.
Inde ruunt toto congesta pericula mundo.
Primus ab Oceano caput exeris Atlanteo,
Core, movens aestus: iam te tollente furebat
600Pontus, et in scopulos totas erexerat undas.
Occurrit gelidus Boreas, pelagusque retundit:
Et dubium pendet, vento cui pareat, aequor.
Sed Scythici vicit rabies Aquilonis, et undas
Torsit, et abstrusas penitus vada fecit arenas.
605Nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque
In fluctus Cori frangit mare: motaque possunt
Aequora subductis etiam concurrere ventis.
Non Euri cessasse minas, non imbribus atrum
Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi
610Crediderim: cunctos solita de parte ruentes
Defendisse suas violento turbine terras;
Sic pelagus mansisse loco. Non parva procellis
Aequora rapta ferunt: Aegeas transit in undas
Tyrrhenum: sonat Ionio vagus Hadria ponto.
615Ah quoties frustra pulsatos aequore montes
Obruit illa dies! quam celsa cacumina pessum
Tellus victa dedit! Non illo litore surgunt
Tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti
A magno venere mari, mundumque coercens
620Monstriferos agit unda sinus. Sic rector Olympi
Cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
Adiuvit, regnoque accessit terra secundo,
Cum mare convolvit gentes, cum litora Tethys
Noluit ulla pati, coelo contenta teneri.
625Nunc quoque tanta maris moles crevisset in astra,
Ni superum rector pressisset nubibus undas.
Non coeli nox illa fuit: latet obsitus aer
Infernae pallore domus, nimbisque gravatus
Deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
630Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt
Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
Tunc superum convexa fremunt, atque arduus axis
Insonuit, motaque poli compage laborant
Extimuit natura chaos: rupisse videntur
635Concordes elementa moras, rursusque redire
Nox manes mixtura deis. Spes una salutis,
Quod tanta mundi nondum periere ruina.
Quantum Leucadio placidus de vertice pontus
Despicitum; tantum nautae videre trementes
640Fluctibus e summis praeceps mare: quumque tumentes
Rursus hiant undae, vix eminet aequore malus.
Nubila tanguntur velis, et terra carina.
Nam pelagus, qua parte sedet, non celat arenas:
Exhaustum in tumulos, omnisque in fluctibus unda est.
645Artis opem vicere metus: nescitque magister,
Quam frangat, cui cedat aquae. Discordia ponti
Succurrit miseris, fluctusque evertere puppim
Non valet in fluctus: victum latus unda repellens
Erigit, atque omni surgit ratis ardua vento.
650Non humilem Sasona vadis, non litora curvae
Thessaliae saxosa pavent, oraeque malignos
Ambraciae portus: scopulosa Ceraunia nautae
Summa timent. Credit iam digna pericula Caesar
Fatis esse suis. Tantusne evertere, dixit,
655Me superis labor est: parva quem puppe sedentem
Tam magno petiere mari? Si gloria leti
Est pelago donata mei, bellisque negamur;
Intrepidus, quamcunque datis mihi numina, mortem
Accipiam. Licet ingentes abruperit actus
660Festinata dies fatis; sat magna peregi.
Arctoas domui gentes: inimica subegi
Arma metu: vidit Magnum mihi Roma secundum.
Iussa plebe tuli fasces per bella negatos.
Nulla meis aberit titulis Romana potestas.
665Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum
Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum
Et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
Privatum, Fortuna, mori. Mihi funere nullo
Est opus, o superi: lacerum retinete cadaver
670Fluctibus in mediis: desint mihi busta rogusque,
Dum metuar semper, terraque exspecter ab omni.
Haec fatum decimus, dictu mirabile, fluctus
Invalida cum puppe levat: nec rursus ab alto
Aggere deiecit pelagi, sed pertulit unda,
675Scruposisque angusta vacant ubi litora saxis,
Imposuit terrae. Pariter tot regna, tot urbes
Fortunamque suam, tacta tellure, recepit.
Sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua,
Quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
680Circumfusa duci flevit, gemituque suorum
Et non ingratis incessit turba querelis:
Quo te, dure, tulit virtus temeraria, Caesar?
Aut quae nos viles animas in fata relinquens,
Invitis spargenda dabas tua membra procellis?
685Cum tot in hac anima populorum vita salusque
Pendeat, et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
Saevitia est voluisse mori. Nullusne tuorum
Emeruit comitum, fatis non posse superstes
Esse tuis? Cum te raperet mare, corpora segnis
690Nostra sopor tenuit. Pudet, heu! Tibi caussa petendae
Haec fuit Hesperiae: visum est, committere quemquam
Tam saevo, crudele, mari. Sors ultima rerum
In dubios casus et prona pericula mortis
Praecipitare solet. Mundi iam summa tenentem
695Permisisse mari! Tantum quid numina lassas?
Sufficit ad belli summam favor iste laborque
Fortunae, quod te nostris impegit arenis?
Hine usus placuere deum, non rector ut orbis,
Nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?
700Talia iactantes, discussa nocte serenus
Oppressit cum sole dies, fessumque tumentes
Composuit pelagus, ventis patientibus, undas.
Nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
Ut videre duces, purumque insurgere coelo
705Fracturum pelagus Borean, solvere carinas,
Quas ventus ductaeque pari moderamine dextrae
Permixtas habuere diu: latumque per aequor,
Ut terrestre, coit, consertis puppibus, agmen.
Sed nox saeva modum venti velique tenorem
710Eripuit nautis, excussitque ordine puppes.
Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt
Poturae te, Nile, grues, primoque volatu
Effingunt varias, casu monstrante, figuras.
Mox ubi percussit tensas Notus altior alas,
715Confusos temere immixtae glomerantur in orbes,
Et turbata perit dispersis littera pennis.
Cum primum redeunte die violentior aer
Puppibus incubuit, Phoebeo concitus ortu,
Praetereunt frustra tentati litora Lissi,
720Nymphaeumque tenent. Nudas Aquilonibus undas
Succedens Boreae iam portum fecerat Auster.
Undique collatis in robur Caesaris armis,
Summa videns duri Magnus discrimina Martis
Iam castris instare suis, seponere tutum
725Coniugii decrevit onus, Lesboque remotam
Te procul a saevi strepitu, Cornelia, belli
Occulere. Heu quantum mentes dominatur in aequas
Iusta Venus! Dubium trepidumque ad proelia, Magne,
Te quoque fecit amor: quod nolles stare sub ictu
730Fortunae, quo mundus erat Romanaque fata,
Coniux sola fuit. Mentem iam verba paratam
Destituunt, blandaeque iuvat ventura trahentem
Indulgere morae, et tempus subducere fatis.
Nocte sub extrema, pulso torpore quietis,
735Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis
Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
Humentes mirata genas, percussaque caeco
Vulnere, non audet flentem deprendere Magnum.
Ille gemens: Vita non nunc mihi dulcior, inquit,
740Cum taedet vitae, laeto sed tempore, coniux,
Venit moesta dies, et quam nimiumque parumque
Distulimus: iam totus adest in proelia Caesar.
Cedendum est bellis: quorum tibi tuta latebra
Lesbos erit. Desiste preces tentare: negavi
745Iam mihi: non longos a me patiere recessus.
Pracipites aderunt casus: properante ruina,
Summa cadunt. Satis est audisse pericula Magni:
Meque tuus decepit amor, civilia bella
Si spectare potes. Nam me iam, Marte parato,
750Securos cepisse pudet cum coniuge somnos,
Eque tuo, miserum quatiunt cum classica mundun,
Surrexisse sint. Vereor civilibus armis
Pompeium nullo tristem committere damno.
Tutior interea populis, et tutior omni
755Rege, late, positamque procul fortuna mariti
Non tota te mole premat. Si numina nostras
Impulerint acies, maneat pars optima nostri;
Sitque mihi, si fata premant victorque cruentus
Quo fugisse velim. Vix tantum infirma dolorem
760Cepit, et adtonito cessere e pectore sensus.
Tandem vix moestas potuit proferre querelas:
Nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
Magne, queri: nostros non rumpit funus amores,
Nec diri fax summa rogi: sed sorte frequenti
765Plebeiaque nimis careo dimissa marito.
Hostis ad adventuum rumpamus foedera tedae:
Placemus socerum. Sic est tibi cognita, Magne,
Nostra fide? credisne aliquid mihi tutius esse,
Quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?
770Fulminibus me, saeve, iubes tantaeque ruinae
Absentem praestare caput? secura videtur
Sors tibi, cum facias etiam nunc vota, perisse?
Ut nolim servire malis, sed morte parata
Te sequar ad manes; feriat dum moesta remotas
775Fama procul terras, vivam tibi nempe superstes.
Adde, quod adsuescis fatis, tantumque dolorem
Crudelis me ferre doces. Ignosce fatenti:
Posse pati, timeo. Quodsi sunt vota, deisque
Audior, eventus rerum sciet ultima coniux.
780Sollicitam rupes, iam te victore, tenebunt:
Et puppim, quae fata ferat tam laeta, timebo.
Nec solvent audita metus mihi prospera belli,
Cum, vacuis proiecta locis, a Caesare possim
Vel fugiente capi. Notescent litora clari
785Nominis exsilio, positaque ibi coniuge Magni,
Quis Mitylenaeas poterit nescire latebras?
Hoc precor extremum, si nil tibi victa relinquent
Tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
Quolibet infaustam potius deflecte carinam:
790Litoribus quaerere meis. Sic fata, relictis
Exsiluit stratis amens, tormentaque nulla
Vult differre mora. Non moesti pectora Magni
Sustinet amplexu dulci, non colla tenere:
Extremusque perit tam longi fructus amoris:
795Praecipitantque suos luctus, [neuterque recedens]
[Sustinuit dixisse, vale] vitamque per omnem
Nulla fuit tam moesta dies. Nam cetera damna
Durata iam mente malis firmaque tulerunt.
Labitur infelix, manibusque excepta suorum
800Fertur ad aequoreas, ac se prosternit, arenas,
Litoraque ipsa tenet, tandemque illata carinae est.
Non sic infelix patiam portusque reliquit
Hesperios, saevi premerent cum Caesaris arma.
Fida comes Magni vadit duce sola relicto,
805Pompeiumque fugit. Quae nox sibi proxima venit,
Insomnis. Viduo tum primum frigida lecto
Atque insueta quies uni, nudumque marito
Non haerente latus. Somno quam saepe gravata
Deceptis vacuum manibus complexa cubile est,
810Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum
Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas,
Non iuvat in toto corpus iactare cubili:
Servatur pars illa tori. Caruisse timebat
Pompeio: sed non superi tam laeta parabant.
815Instabat, miserae Magnum quae redderet hora.
Pharsalia (Bellum civile) · Marcus Annaeus Lucanus
Liber V
Livro 5 de 10 · edição de Karl Hermann Weise (1835) · fonte e licença · EPUB · PDF
Letra
Largura
Aparência
Texto latino: M. Annaei Lucani Pharsaliae libri X, ed. Karl Hermann Weise (Leipzig: G. Basse, 1835). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.