1Postquam castra duces, pugnae iam mente propinqui,
Imposuere iugis, admotaque cominus arma,
Parque suum videri dei, capere omnia Caesar
Moenia Graiorum spernit, Martemque secundum
5Iam nisi de genero fatis debere recusat.
Funestam mundo votis petit omnibus horam,
In casum quae cuncta ferat. Placet alea fati
Alterutrum mersura caput. Ter collibus omnes
Explicuit turmas et signa minantia pugnam,
10Testatus numquam Latiae se deesse ruinae.
Ut videt ad nullos exciri posse tumultus
In pugnam generum, sed clauso fidere vallo,
Signa movet, tectusque via dumosa per arva
Dyrrhachii praeceps rapiendas tendit ad arces.
15Hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus,
Quemque vocat collem Taulantius incola Petram,
Insedit castris, Ephyraeaque moenia servat,
Defendens tutam vel solis turribus urbem.
Non opus hanc veterum nec moles structa tuetur
20Humanusque labor, facilis, licet ardua tollat,
Cedere vel bellis, vel cuncta moventibus annis:
Sed munimen habet, nullo quassabile ferro,
Naturam sedemque loci. Nam clausa profundo
Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor,
25Exiguo debet, quod non est insula, colli.
Terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens rapido cum tollitur Austro,
Templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
Huc avidam belli rapuit spes improba mentem
30Caesaris, ut vastis diffusum collibus hostem
Cingeret ignarum, ducto procul aggere valli.
Metitur terras oculis: nec cespite tantum
Contentus fragili subitos adtollere muros,
Ingentes cautes, avulsaque saxa metallis,
35Graiorumque domos, direptaque moenia transfert.
Exstruitur, quod non aries impellere saevus,
Quod non ulla queat violenti machina belli.
Franguntur montes, planumque per ardua Caesar
Ducit opus: pandit fossas, turritaque summis
40Disponit castella iugis, magnoque recursu
Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua,
Et silvas, vastaque feras indagine claudit.
Non desunt campi, non desunt pabula Magno,
Castraque Caesareo circumdatus aggere mutat.
45Flumina tot cursus illic exorta fatigant,
Illic mersa suos: operumque ut summa revisat,
Defessus Caesar mediis intermanet agris.
Nunc vetus Iliacos adtollat fabula muros,
Adscribatque deis: fragili circumdata testa
50Moenia mirentur refugi Babylonia Parthi.
En, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
Assyriis quantum populis telluris Eoae
Sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
Raptum clausit opus. Tanti periere labores.
55Tot potuere manus adiungere Seston Abydo,
Ingestoque solo Phryxeum elidere pontum,
Aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis,
Et ratibus longae flexus donare Maleae,
Aut aliquem mundi, quamvis natura negasset,
60In melius mutare locum. Coit area belli:
Hic alitur sanguis terras fluxurus in omnes,
Hic et Thessalicae clades, Libycaeque tenentur.
Aestuat angusta rabies civilis arena.
Prima quidem surgens operum structura fefellit
65Pompeium: veluti mediae qui tutus in arvis
Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum:
Aut vaga cum Tethys Rutupinaque litora fervent,
Unda Caledonios fallit turbata Britannos.
Ut primum vasto septas videt aggere terras,
70Ipse quoque a tuta deducens agmina Petra
Diversis spargit tumulis, ut Caesaris arma
Laxet, et effuso claudentem milite tendat:
Ac tantum septi vallo sibi vindicat agri,
Parva Mycenaeae quantum sacrata Dianae
75Distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma:
Quoque modo Romae praelapsus moenia Tibris
In mare descendit, si nusquam torqueat amnem.
Classica nulla sonant, iniussaque tela vagantur:
Et fit saepe nefas, iaculum tentante lacerto.
80Maior cura duces miscendis abstrahit armis.
Pompeium exhaustae praebenda ad pabula terrae,
Quae currens obtrivit eques, gradibusque citatis
Ungula frondentem discussit cornea campum.
Belliger adtonsis sonipes defessus in arvis,
85Advectos cum plena ferant praesepia culmos,
Ore novas poscens moribundus labitur herbas,
Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
Corpora dum solvit tabes, et digerit artus,
Traxit iners coelum fluidae contagia pestis
90Obscuram in nubem. Tali spiramine Nesis
Emittit stygium nebulosis aera saxis,
Antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
Inde labant populi, coeloque paratior unda
Omne pati virus duravit viscera coeno.
95Iam riget atra cutis, distentaque lumina rumpit:
Igneaque in vultus, et sacro fervida morbo
Pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
Iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum:
Nec medii dirimunt morbi vitamque necemque,
100Sed languor cum morte venit: turbaque cadentum
Aucta lues, dum mixta iacent incondita vivis
Corpora. Nam miseros ultra tentoria cives
Spargere funus erat. Tamen hos minuere labores
A tergo pelagus, pulsusque Aquilonibus aer,
105Litoraque, et plenae peregrina messe carinae.
At liber terrae spatiosis collibus hostis
Aere non pigro, nec inertibus angitur undis:
Sed patitur saevam, veluti circumdatus arcta
Obsidione, famem. Nondum surgentibus altam
110In segetem culmis, cernit miserabile vulgus
In pecudum cecidisse cibos, et carpere dumos,
Et foliis spoliare nemus, letumque minantes
Vellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
Quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
115Quaeque per abrasas utero demittere fauces,
Plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
Diripiens miles, saturum tamen obsidet hostem.
Ut primum libuit ruptis evadere claustris
Pompeio, cunctasque sibi permittere terras:
120Non obscura petit latebrosae tempora noctis,
Et raptum furto, soceri cessantibus armis,
Dedignatur iter: latis exire ruinis
Quaerit, et impulso turres confringere vallo,
Perque omnes gladios, et qua via caede paranda est.
125Opportuna tamen valli pars visa propinqui,
Quam Minuci castella vocant, et confraga densis
Arboribus dumeta tegunt. Huc pulvere nullo
Proditus agmen agit, subitusque ad moenia venit.
Tot simul e campis Latiae fulsere volucres:
130Tot cecinere tubae. Ne quid victoria ferro
Deberet, pavor adtonitos confecerat hostes.
Quod solum valuit virtus, iacuere peremti,
Debuerant quo stare loco: qui vulnera ferrent
Iam deerant, nimbusque ferens tot tela peribat.
135Tum piceos volvunt immissae lampades ignes:
Tum quassae nutant turres, lapsumque minantur:
Roboris impacti crebros gemit agger ad ictus.
Iam Pompeianae celsi super ardua valli
Exierant aquilae: iam mundi iura patebant.
140Quem non mille simul turmis, nec Caesare toto
Auferret Fortuna locum, victoribus unus
Eripuit, vetuitque capi: seque arma tenente,
Ac nondum strato, Magnum vicisse negavit.
Scaeva viro nomen: castrorum in plebe merebat
145Ante feras Rhodani gentes: ibi sanguine multo
Promotus Latiam longo gerit ordine vitem:
Pronus ad omne nefas, et qui nesciret, in armis
Quam magnum virtus crimen civilibus esset.
Hic ubi quaerentes socios iam Marte relicto
150Tota fugae cernit, Quo vos pavor, inquit, abegit
Impius et cunctis ignotus Caesaris armis?
[O famuli turpes, servum pecus, absque cruore]
Terga datis morti? Cumulo vos deesse virorum
Non pudet et bustis interque cadavera quaeri?
155Non ira saltem iuvenes, pietate remota,
Stabitis? E cunctis, per quos erumperet hostis,
Nos sumus electi. Non parvo sanguine Magni
Ista dies ierit. Peterem felicior umbras
Caesaris in vultu. Testem hunc Fortuna negavit:
160Pompeio laudante, cadam. Confringite tela
Pectoris incursu, iugulisque retundite ferrum.
Iam longinqua petit pulvis, sonitusque ruinae,
Securasque fragor concussit Caesaris aures.
Vincimus, o socii; veniet, qui vindicet arces,
165Dum morimur. Movit tantum vox illa furorem,
Quantum non primo succendunt classica cantu:
Mirantesque virum, atque avidi spectare, sequuntur
Scituri iuvenes, numero deprensa locoque
An plus quam mortem virtus daret. Ille ruenti
170Aggere consistit, primumque cadavera plenis
Turribus evolvit, subeuntesque obruit hostes
Corporibus: totaeque viro dant tela ruinae:
Roboraque et moles hosti seque ipse minatur.
Nunc sude, nunc duro contraria pectora conto
175Detrudit muris, et valli summa tenentes
Amputat ense manus: caput obterit ossaque saxo,
Ac male defensum fragili compage cerebrum
Dissipat: alterius flamma crinesque genasque
Succendit; strident oculis ardentibus ignes.
180Ut primum, cumulo crescente, cadavera murum
Admovere solo: non segnior extulit illum
Saltus, et in medias iecit super arma catervas,
Quam per summa rapit celerem venabula pardum.
Tunc densos inter cuneos compressus et omni
185Vallatus bello vincit, quem respicit, hostem.
Iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
[Percussum Scaevae frangit, non vulnerat, hostem.]
Perdidit ensis opus, frangit sine vulnere membra.
Illum tota petit moles, illum omnia tela:
190Nulla fuit non certa manus, non lancea felix,
Parque novum Fortuna videt concurrere, bellum
Atque virum. Fortis crebris sonat ictibus umbo,
Et galeae fragmenta cavae compressa perurunt
Tempora: nec quidquam nudis vitalibus obstat
195Iam, praeter stantes in summis ossibus hastas.
Quid nunc, vesani, iaculis levibusque sagittis
Perditis haesuros numquam vitalibus ictus?
Hunc aut tortilibus vibrata phalarica nervis
Obruat, aut vasti muralia pondera saxi:
200Hunc aries ferro ballistaque limine portae
Summoveat. Stat non fragilis pro Caesare murus,
Pompeiumque tenet. Iam pectora non tegit armis,
Ac veritus credi clypeo, laevaque vacasse,
Aut culpa vixisse sua, tot vulnera belli
205Solus obit, densamque ferens in pectore silvam,
Iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
[Par pelagi monstris. Libycae sic bellua terrae,]
Sic Libycus densis elephas oppressus ab armis
Omne repercussum squalenti missile tergo
210Frangit, et haerentes mota cute discutit hastas:
Viscera tuta latent penitus, citraque cruorem
Confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
Tot iaculis, unam non explent vulnera mortem.
Dictaea procul ecce manu Gortynis arundo
215Tenditur in Scaevam, quae voto certior omni
In caput atque oculi laevum descendit in orbem.
Ille moras ferri, nervorum et vincula rumpit,
Adfixam vellens oculo pendente sagittam
Intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
220Pannonis haud aliter post ictum saevior ursa,
Cum iaculum parva Libys amentavit habena,
Se rotat in vulnus: telumque irata receptum
Impetit, et secum fugientem circuit hastam.
Perdiderat vultum rabies: stetit imbre cruento
225Informis facies: laetus fragor aethera pulsat
Victorum: maiora viris e sanguine parvo
Gaudia non faceret conspectum in Caesare vulnus.
Ille, tegens alta suppressum mente dolorem,
Mitis et a vultu penitus virtute remota,
230Parcite, ait, cives: procul hinc avertite bellum.
Collatura meae nil sunt iam vulnera morti:
Non eget ingestis, sed vulsis pectore telis.
Tollite et in Magni viventem ponite castris:
Hoc vestro praestate duci: sit Scaeva relicti
235Caesaris exemplum potius, quam mortis honestae.
Credidit infelix simulatis vocibus Aulus,
Nec vidit recto gladium mucrone tenentem;
Membraque captivi pariter laturus, et arma,
Fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
240Incaluit virtus: atque una caede refectus
Solvat, ait, poenas, Scaevam quicumque subactum
Speravit: pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, adorato submittat Caesare signa.
An similem vestri, segnemque ad fata putastis?
245Pompeii vobis minor est caussaeque senatus
Quam mihi mortis amor. Simul haec effatur, et altus
Caesareas pulvis testatur adesse cohortes.
Dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
Ne solum totae fugerent te, Scaeva, catervae:
250Subducto qui Marte ruis: nam sanguine fuso
Vires pugna dabat. Labentem turba suorum
Excipit, atque humeris defectum imponere gaudet:
Ac veluti inclusum perfosso in pectore numen
Et vivam magnae speciem virtutis adorant:
255Telaque confixis certant evellere membris,
Exornantque deos, ac nudum pectore Martem
Armis, Scaeva, tuis: felix hoc nomine famae,
Si tibi durus Iber, aut si tibi terga dedisset
Cantaber exiguis, aut longis Teutonus armis.
260Non tu bellorum spoliis ornare Tonantis
Templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
Infelix, quanta dominum virtute parasti!
Nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus
Intra claustra piger, dilato Marte, quievit,
265Quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris
Frangentem fluctus scopulum ferit, aut latus alti
Montis adest, seramque sibi parat unda ruinam.
Hinc vicina petens placido castella profundo
Incursu gemini Martis rapit: armaque late
270Spargit, et effuso laxat tentoria campo:
Mutandaeque iuvat permissa licentia terrae.
Sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
Excurrit ripas, et totos concutit agros:
Succubuit si qua tellus, cumulumque furentem
275Undarum non passa ruit, tum flumine toto
Transit, et ignotos aperit sibi gurgite campos.
Illos terra fugit dominos: his rura colonis
Accedunt, donante Pado. Vix proelia Caesar
Senserat, elatus specula quae prodidit ignis.
280Invenit impulsos presso iam pulvere muros:
Frigidaque ut veteris deprendit signa ruinae,
Accendit pax ipsa loci, movitque furorem
Pompeiana quies et, victo Caesare, somnus.
Ire vel in clades properat, dum gaudia turbet.
285Torquato ruit inde minax: qui Caesaris arma
Segnius haud vidit, quam malo nauta tremente
Omnia Circaeae subducit vela procellae:
Agminaque interius muro breviore recepit,
Densius ut parva disponeret arma corona.
290Transierat primi Caesar munimina valli,
Cum super e totis emisit collibus agmen,
Effuditque acies obseptum Magnus in hostem.
Non sic Aetnaeis habitans in vallibus horret
Enceladum, spirante Noto, cum tota cavernas
295Egerit, et torrens in campos defluit Aetna:
Caesaris ut miles glomerato pulvere victus
Ante aciem, caeci trepidus sub nube timoris
Hostilius occurrit fugiens, inque ipsa pavendo
Fata ruit. Totus mitti civilibus armis
300Usque vel in pacem potuit cruor: ipse furentes
Dux tenuit gladios. Felix ac libera legum,
Roma, fores iurisque tui, vicisset in illo
Si tibi Sulla loco. Dolet heu semperque dolebit,
Quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
305Cum genero pugnasse pio. Pro tristia fata!
Non Uticae Libye clades, Hispania Mundae
Flesset, et infando pollutus sanguine Nilus
Nobilius Phario gestasset rege cadaver:
Nec Iuba Marmaricas nudus pressisset arenas,
310Poenorumque umbras placasset sanguine fuso
Scipio: nec sancto caruisset via Catone.
Ultimus esse dies potuit tibi, Roma, malorum:
Exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
Deserit adverso possessam numine sedem
315Caesar, et Emathias lacero petit agmine terras.
Arma secuturum soceri, quacumque fugasset,
Tentavere suo comites divertere Magnum
Hortatu: patrias sedes atque hoste carentem
Ausoniam peteret. Numquam me Caesaris, inquit,
320Exemplo reddam patriae, numquamque videbit
Me nisi dimisso redeuntem, milite Roma.
Hesperiam potui, motu surgente, tenere,
Si vellem patriis aciem committere templis,
Ac medio pugnare foro. Dum bella relegem,
325Extremum Scythici transcendam frigoris orbem,
Ardentesque plagas. Victor tibi, Roma, quietem
Eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
Ah potius, bello ne quid patiaris in isto,
Te Caesar putet esse suam. Sic fatus, in ortus
330Phoebeos convertit iter, terraeque secutus
Devia, qua vastos aperit Candavia saltus,
Contigit Emathiam, bello quam fata parabant.
Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis
Adtollit Titan, rupes Ossaea coercet.
335Cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas
Pelion opponit radiis nascentibus umbras.
At medios ignes coeli, rabidique Leonis
Solstitiale caput nemorosus submovet Othrys.
Excipit adversos Zephyros et Iapyga Pindus
340Et maturato praecidit vespere lucem.
Nec metuens imi Borean habitator Olympi
Lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
Hos inter montes, media qui valle premuntur,
Perpetuis quondam latuere paludibus agri,
345Flumina dum campi retinent, nec pervia Tempe
Dant aditus pelagi; stagnumque implentibus unum
Crescere cursus erat. Postquam discessit Olympo
Herculea gravis Ossa manu, subitaeque ruinam
Sensit aquae Nereus: melius mansura sub undis,
350Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis
Eminet, et, prima Rhoeteia litora pinu
Quae tetigit, Phylace, Pteleosque, et Dorion ira
Flebile Pieridum; Trachin, pretioque nefandae
Lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris:
355Atque olim Larissa potens: ubi nobile quondam
Nunc super Argos arant: veteres ubi fabula Thebas
Monstrat Echionias: ubi quondam Pentheos exsul
Colla caputque ferens supremo tradidit igni,
Questa, quod hoc solum nato rapuisset, Agave.
360Ergo abrupta palus multos discessit in amnes.
Purus in occasus, parvi sed gurgitis, Aeas
Ionio fluit inde mari nec fortior undis
Labitur avectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,
Paene gener crassis oblimat Echinadas undis
365Et Meleagream maculatus sanguine Nessi
Euenos Calydona secat. Ferit amne citato
Maliacas Sperchios aquas: et flumine puro
Irrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi;
Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem
370Aera, nec tenues ventos suspirat, Anauros;
Et quisquis pelago per se non cogntus amnis
Peneo donavit aquas: it gurgite rapto
Apidanos: nunquamque celer, nisi mixtus, Enipeus.
Accipit Asopos cursus, Phoenixque, Melasque.
375Solus in alterius nomen cum venerit undae,
Defendit Titaresos aquas, lapsusque superne
Gurgite Penei pro siccis utitur arvis.
Hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem,
Et, capitis memorem, fluvii contagia vilis
380Nolle pati, superumque sibi servare timorem.
Ut primum emissis patuerunt amnibus arva,
Pinguis Boebicio discessit vomere sulcus:
Mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum.
Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni,
385Et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis.
Illic semiferos Ixionidas Centauros
Foeta Pelethroniis nubes effudit in antris:
Aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
Teque sub Oetaeo torquentem vertice vulsas,
390Rhoete ferox, quas vix Boreas inverteret, ornos:
Hospes et Alcidae magni, Phole: teque per amnem
Improbe Lernaeas vector passure sagittas:
Teque senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
Impetis Aemonio maiorem Scorpion arcu.
395Hac tellure feri micuerunt semina Martis.
Primus ab aequorea percussis cuspide saxis
Thessalicus sonipes bellis feralibus omen
Exsiluit; primus chalybem fraenosque momordit,
Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
400Prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus
Terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
Primus Thessalicae rector telluris Itonos
In formam calidae percussit pondera massae,
Fudit et argentum flammis, aurumque moneta
405Fregit et immensis coxit fornacibus aera.
Illic, quod populos scelerata impegit in arma,
Divitias numerare datum est. Hinc maxima serpens
Descendit Python, Cyrrhaeaque fluxit in arva:
Unde et Thessalicae veniunt ad Pythia laurus.
410Impius hinc prolem superis immisit Aloeus,
Inseruit celsis prope se cum Pelion astris,
Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.
Hac ubi damnata fatis tellure locarunt
Castra duces, cunctos belli praesaga futuri
415Mens agitat, summique gravem discriminis horam
Adventare palam est. Propius iam fata moveri,
Degeneres trepidant animi, peioraque versant,
Ad dubios pauci, praesumto robore, casus
Spemque metumque ferunt. Turbae sed mixtus inerti
420Sextus erat, Magno proles indigna parente,
Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis,
Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
Qui stimulante metu fati praenoscere cursus,
Impatiensque morae, venturisque omnibus aeger,
425Non tripodas Deli, non Pythia consulit antra,
Nec quaesisse libet, primis quid frugibus altrix
Aere Iovis Dodona sonet, quis noscere fibra
Fata queat, quis prodat aves, quis fulgura coeli
Servet, et Assyria scrutetur sidera cura,
430Aut si quid tacitum, sed fas, erat. Ille superuis
Detestanda deis saevorum arcana magorum
Noverat, et tristes sacris feralibus aras,
Umbrarum Ditisque fidem: miseroque liquebat,
Scire parum superos. Vanum saevumque furorem
435Adiuvat ipse locus, vicinaque moenia castris
Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
Transierit, quarum, quidquid non creditur, ars est.
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
Rupibus ingenuit, sensuraque saxa canentes
440Arcanum ferale Magos. Ibi plurima surgunt
Vim factura deis: et terris hospita Colchis
Legit in Haemoniis, quas non advexerat, herbas.
Impia tot populis, tot surdas gentibus aures
Coelicolum dirae convertunt carmina gentis.
445Una per aethereos exit vox illa recessus,
Verbaque ad invitum perfert cogentia numen,
Quod non cura poli coelique volubilis umquam
Avocat. Infandum tetigit cum sidera murmur,
Tunc, Babylon Persea licet secretaque Memphis
450Omne vetustorum solvat penetrale Magorum,
Abducit superos alienis Thessalis aris.
Carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
Non fatis adductus amor: flammisque severi
Illicitis arsere senes. Nec noxia tantum
455Pocula proficiunt aut cum turgentia succo
Frontis amaturae subducunt pignora fetae.
Mens hausti nulla sanie polluta veneni
Excantata perit. Quos non concordia mixti
Adligat ulla tori, blandaque potentia formae,
460Traxerunt torti magica vertigine fili.
Cessavere vices rerum: dilataque longa
Haesit nocte dies. Legi non paruit aether:
Torpuit et praeceps audito carmine mundus:
Axibus et rapidis impulsos Iuppiter urgens
465Miratur non ire polos. Nunc omnia complent
Imbribus, et calido producunt nubila Phoebo:
Et tonat ignaro coelum Iove. Vocibus isdem
Humentes late nebulas nimbosque solutis
Excussere comis. Ventis cessantibus, aequor
470Intumuit: rursus vetitum sentire procellas
Conticuit, turbante Noto: puppimque ferentes
In ventum tumuere sinus. De rupe pependit
Abscisa fixus torrens: amnisque cucurrit
Non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas:
475Maeander direxit aquas: Rhodatumque morantem
Praecipitavit Arar: submitso verice montes
Explicuere iugum. Nubes suspexit Olympus:
Solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
Dimaduere nives. Impulsam sidere Tethyn
480Repulit Haemonidum, defenso litore, carmen.
Terra quoque immoti concussit ponderis axem,
Et medium vergens nisu titubavit in orbem.
Tantae molis onus percussum voce recessit,
Prospectumque dedit circumlabentis Olympi.
485Omne potens animal leti, genitumque nocere,
Et pavet Haemonias, et mortibus instruit artes.
Has avidae tigres et nobilis ira leonum
Ore fovent blando: gelidos his explicat orbes,
Inque pruinoso coluber distenditur arvo.
490Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi:
Humanoque cadit serpens adflata veneno.
Quis labor hic superis, cantus herbasque sequendi,
Spernendique timor? cuius commercia pacti
Obstrictos habuere deos? Parere necesse est,
495An iuvat? Ignota tantum pietate merentur,
An tacitis valuere minis? Hoc iuris in omnes
Est illis superos, an habent haec carmina certum
Imperiosa deum, qui mundum cogere, quidquid
Cogitur ipse, potest? Illic et sidera primum
500Praecipiti deducta polo: Phoebeque serena
Non aliter, diris verborum obsessa venenis,
Palluit, et nigris terrenisque ignibus arsit,
Quam si fraterna prohiberet imagine tellus,
Insereretque suas flammis coelestibus umbras:
505Et patitur tantos cantu deprensa labores,
Donec suppositas propior despumet in herbas.
Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis
Effera damnarat nimiae pietatis Erichtho,
Inque novos ritus pollutam duxerat artem.
510Illi namque nefas urbis submittere tecto
Aut laribus ferale caput: desertaque busta
Incolit, et tumulos expulsis obtinet umbris,
Grata deis erebi. Coetus audire silentum,
Nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti,
515Non superi, non vita vetat. Tenet ora profanae
Foeda situ macies, coeloque ignota sereno
Terribilis Stygio facies pallore gravatur,
Impexis onerata comis. Si nimbus et atrae
Sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
520Egreditur bustis, nocturnaque fulgura captat.
Semina foecundae segetis calcata perussit,
Et non letiferas spirando perdidit auras.
Nec superos orat, nec cantu supplice numen
Auxiliare vocat, nec fibras illa litantes
525Novit: funereas aris imponere flammas
Gaudet, et accenso rapuit quae tura sepulcro.
Omne nefas superi prima iam voce precantis
Concedunt, carmenque timent audire secundum.
Viventes animas, et adhuc sua membra regentes,
530Infodit busto: fatis debentibus annos
Mors invita subit: perversa funera pompa
Retulit a tumulis: fugere cadavera letum.
Fumantes iuvenum cineres, ardentiaque ossa
E mediis rapit illa rogis, ipsamque, parentes
535Quam tenuere, facem: nigroque volantia fumo
Feralis fragmenta tori, vestesque fluentes
Colligit in cineres et olentes membra favillas.
Ast ubi servantur saxis, quibus intimus humor
Ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
540Corpora; tunc omnes avide desaevit in artus,
Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos
Effodisse orbes, et siccae pallida rodit
Excrementa manus: laqueum nodosque nocentes
Ore suo rupit: pendentia corpora carpsit,
545Abrasitque cruces: percussaque viscera nimbis
Vulsit, et incoctas admisso sole medullas.
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus
Stillantis tabi saniem, virusque coactum
Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
550Et quodcumque iacet nuda tellure cadaver,
Ante feras volucresque sedet: nec carpere membra
Vult ferro manibusque suis, morsusque luporum
Exspectat, siccis raptura a faucibus artus.
[Nec cessant a caede manus, si sanguine vivo]
555[Est opus, erumpat iugulo qui primus aperto.]
Nec refugit caedes, vivum si sacra cruorem,
Extaque funereae poscunt trepidantia mensae.
Vulnere sic ventris, non, qua natura vocabat,
Extrahitur partus, calidis ponendus in aris.
560Et quoties saevis opus est ac fortibus umbris,
Ipsa facit manes: hominum mors omnis in usu est.
Illa genae florem primaevo corpore vulsit,
Illa comam laeva morienti abscidit ephebo.
Saepe etiam caris cognato in funere dira
565Thessalis incubuit membris: atque oscula figens,
Truncavitque caput, compressaque dentibus ora
Laxavit: siccoque haerentem gutture linguam
Praemordens, gelidis infudit murmura labris,
Arcanumque nefas Stygias mandavit ad umbras.
570Hanc ut fama loci Pompeio prodidit: alta
Nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
Sub nostra tellure diem, deserta per arva
Carpit iter. Fidi scelerum suetique ministri,
Effractos circum tumulos ac busta vagati,
575Conspexere procul praerupta in caute sedentem,
Qua iuga devexus Pharsalica porrigit Aemus.
Ilia magis magicisque deis incognita verba
Tentabat, carmenque novos fingebat in usus.
Namque, timens, ne Mars alium vagus iret in orbem,
580Emathis et tellus tam multa caede careret,
Pollutos cantu dirisque venefica succis
Conspersos vetuit transmittere bella Philippos,
Tot mortes habitura suas, usuraque mundi
Sanguine: caesorum truncare cadavera regum
585Sperat, et Hesperiae cineres avertere gentis,
Ossaque nobilium, tantosque adquirere manes.
Hic ardor, solusque labor, quid corpore Magni
Proiecto rapiat, quos Caesaris involet artus.
Quam prior adfatur Pompeii ignava propago:
590O decus Haemonidum, populis quae pandere fata,
Quaeque suo ventura potes divertere cursu,
Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem,
Quem belli Fortuna paret. Non ultima turbae
Pars ego Romanae: Magni clarissima proles,
595Vel dominus rerum, vel tanti funeris heres.
Mens dubiis percussa pavet, rursusque parata est
Certos ferre metus. Hoc casibus eripe iuris,
Ne subiti caecique ruant: vel numina torque,
Vel tu parce deis, et Manibus exprime verum
600Elysias resera sedes, ipsamque vocatam,
Quos petat e nobis, Mortem tibi coge fateri.
Non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures,
Vel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.
Impia vulgatae laetatur nomine famae
605Thessalis, et contra: Si fata minora moveres,
Pronum erat, o iuvenis, quos velles, inquit, in actus
Invitos praebere deos. Conceditur arti,
Unam cum radiis presserunt sidera mortem,
Inseruisse moras: et, quamvis fecerit omnis
610Stella senem, medios herbis abrumpimus annos.
At simul a prima descendit origine mundi
Caussarum series, atque omnia fata laborant,
Si quidquam mutare velis, unoque sub ictu
Stat genus humanum tunc, Thessala turba fatemur,
615Plus fortuna potest. Sed si praenoscere casus
Contentus, facilesque aditus multique patebunt
Ad verum: tellus nobis, aetherque, chaosque,
Aequoraque, et campi, Rhodopaeaque saxa loquentur.
Sed pronum, cum tanta novae sit copia mortis,
620Emathiis unum campis adtollere corpus,
Ut modo defuncti tepidique cadaveris ora
Plena voce sonent nec, membris sole perustis,
Auribus incertum feralis strideat umbra.
Dixerat: et noctis geminatis arte tenebris,
625Moestum tecta caput squalenti nube, pererrat
Corpora caesorum, tumuli proiecta negatis.
Continuo fugere lupi, fugere revulsis
Unguibus impastae volucres, dum Thessala vatem
Eligit et gelidas leto scrutata medullas
630Pulmonis rigidi stantes sine vulnere fibras
Invenit, et vocem defuncto in corpore quaerit.
Fata peremptorum pendent iam multa virorum,
Quem superis revocasse velit. Si tollere totas
Tentasset campis acies, et reddere bello,
635Cessissent leges Erebis monstroque potenti
Extrartus Stygio populus pugnasset Averno.
Electum tandem traiecto gutture corpus
Ducit, et inserto laqueis feralibus unco,
Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver
640Victurum: montisque cavi, quem tristis Erichtho
Damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
Haud procul a Ditis caecis depressa cavernis
In praeceps subsedit humus: quam pallida pronis
Urget silva comis, et nullo vertice coelum
645Suspiciens, Phoebo non pervia taxus opacat.
Marcentes intus tenebrae, pallensque sub antris
Longa nocte situs; numquam, nisi carmine factum,
Lumen habet. Non Taenareis sic faucibus aer
Sedit iners, moestum mundi confine latentis,
650Ac nostri: quo non metuant emittere manes
Tartarei reges, Nam quamvis Thessala vates
Vim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc
Adspiciat Stygias, an quod descenderit, umbras.
Discolor et vario furialis cultus amictu
655Induitur, vultusque aperitur, crine remoto,
Et coma vipereis substringitur horrida sertis.
Ut pavidos iuvenis comites, ipsumque trememtem
Conspicit, exanimi defixum lumina vultu:
Ponite, ait, trepida conceptos mente timores:
660Iam nova, iam vera reddetur vita figura,
Ut quamvis pavidi possint audire loquentem.
Si vero Stygiosque lacus, ripamque sonantem
Ignibus ostendam, si me praesente videri
Eumenides possent, villosaque colla colubris
665Cerberus excutiens, et vincti terga Gigantes,
Quis timor, ignavi, metuentes cernere manes?
Pectora tunc primum ferventi sanguine supplet
Vulneribus laxata Iovis: taboque medullas
Abluit: et virus large lunare ministrat,
670Huc quidquid fetu genuit natura sinistro
Miscetur. Non spuma canum, quibus unda timori est,
Viscera non lyncis, non dirae nodus hyaenae
Defuit, et cervi pasti serpente medulla:
Non puppim retinens, Euro tendente rudentes,
675In mediis echeneis aquis, oculique draconum,
Quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa:
Non Arabum volucer serpens, innataque rubris
Aequoribus custos pretiosae vipera conchae:
Aut viventis adhuc Libyci membrana cerastae,
680Aut cinis Eoa positi Phoenicia in ara.
Quo postquam viles, nec habentes nomina pestes
Contulit: infando saturatas carmine frandes,
Et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
Addidit, et quidquid mundo dedit ipsa veneni:
685Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis
Excantare deos, confudit murmura primum
Dissona, et humanae multum discordia linguae.
Latratus habet illa canum, gemitumque luporum:
Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
690Quod stridunt ululantque ferae, quod sibilat anguis,
Exprimit, et planctus illisae cautibus undae;
Silvarumque sonum, fractaeque tonitrua nubis.
Tot rerum vox una fuit. Mox cetera cantu
Explicat Haemonio, penetratque in Tartara lingua:
695Eumenides, Stygiumque nefas, poenaeque nocentum:
Et Chaos innumeros avidum confundere mundos:
Et rector terrae, quem longa in saecula torquet
Mors dilata deum: Styx, et, quos nulla meretur
Thessalis Elysios: coelum matremque perosa
700Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam
Manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae:
Ianitor et sedis laxae, qui viscera saevo
Spargis nostra cani: repetitaque fila sorores
Tracturae: tuque o flagrantis portitor undae,
705Iam lassate senex ad me redeuntibus umbris:
Exaudite preces, si vos satis ore nefando
Pollutoque voco, si numquam haec carmina fibris
Humanis ieiuna cano, si pectora plena
Saepe dedi, et lavi calido prosecta cerebro;
710Si quis, cum vestris caput extaque lancibus, infans,
Imposui, victurus erat: parete precanti.
Non in Tartareo latitantem poscimus antro,
Adsuetamque dia tenebris, modo luce fugata
Descendentem animam: primo pallentis hiatu
715Haeret adhuc Orci. Licet has exaudiat herbas
Ad manes ventura semel. Ducis omina nato
Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
Si bene de vobis civilia bella merentur.
Haec ubi fata caput spumantiaque ora levavit,
720Adspicit adstantem proiecti corporis umbram,
Exanimes artus invisaque claustra timentem
Carceris antiqui. Pavet ire in pectus apertum
Visceraque, et ruptas letali volnere fibras.
Ah miser, extremum cui mortis munus inique
725Eripitur, non posse mori. Miratur Erichtho
Has fatis licuisse moras, irataque morti
Verberat immotum vivo serpente cadaver:
Perque cavas terrae, quas egit carmine, rimas
Manibus illatrat, regnique silentia rupit:
730Tisiphone, vocisque meae secura Megaera,
Non agitis saevis Erebi per inane flagellis
Infelicem animam? Iam vos ego nomine vero
Eliciam, Stygiasque canes in luce superna
Destituam: per busta sequar, per funera custos;
735Expellam tumulis, abigam vos omnibus urnis.
Teque deis, ad quos alio procedure vultu
Ficta soles, Hecate, pallenti tabida forma
Ostendam, faciemque Erebi mutare vetabo.
Eloquar, immenso terrae sub pondere quae te
740Contineant, Ennaea, dapes, qua foedere moestum
Regem noctis ames, quae te contagia passam
Noluerit revocare parens. Tibi, pessime mundi
Arbiter, immittam ruptis Titana cavernis,
Et subito feriere die. Paretis? an ille
745Compellandus erit, quo numquam terra vocato
Non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam,
Verberibusque suis trepidam castigat Erinnyn,
Indespecta tenet vobis qui Tartara; cuius
Vos estis, superi; Stygias qui peierat undas?
750Protinus adstrictus caluit cruor, atraque fovit
Vulnera, et in venas extremaque membra cucurrit.
Percussae gelido trepidant sub pectore fibrae:
Et nova desuetis subrepens vita medullis
Miscetur morti. Tunc omnis palpitat artus:
755Tenduntur nervi: nec se tellure cadaver
Paulatim per membra levat, terraque repulsum est,
Erectumque simul. Distento lumina rictu
Nudantur. Nondum facies viventis in illo,
Iam morientis erat. Remanent pallorque rigorque;
760Et stupet illatus mundo. Sed murmure nullo
Ora adstricta sonant. Vox illi linguaque tantum
Responsura datur. Dic, inquit Thessala, magna,
Quod iubeo, mercede mihi: nam vera locutum
Immunem toto mundi praestabimus aevo
765Artibus Haemoniis: tali tua membra sepulcro,
Talibus exuram Stygio cum carmine silvis,
Ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
Sit tanti, vixisse iterum: nec verba, nec herbae
Audebunt longae somnum tibi solvere Lethes,
770A me morte data. Tripodas vatesque deorum
Sors obscura decet; certus discedat, ab umbris
Quisquis vera petit duraeque oracula mortis
Fortis adit. Ne parce, precor. Da nomina rebus,
Da loca, da vocem, qua mecum fata loquantur.
775Addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram
Scire dedit. Moestum, fletu manante, cadaver,
Tristia non equidem Parcarum stamina, dixit,
Respexi, tacitae revocatus ab aggere ripae:
Quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris,
780Effera Romanos agitat discordia manes,
Impiaque infernam ruperunt arma quietem.
Elysias alii sedes, ac Tartara moesta
Diversi liquere duces: quid fata pararent,
Hi fecere palam. Tristis felicibus umbris
785Vultus erat. Vidi Decios, natumque patremque,
Lustrales bellis animas, flentemque Camillum,
Et Curios; Sullam de te, Fortuna, querentem.
Deplorat Libycis perituram Scipio terris
Infaustam sobolem. Maior, Carthaginis hostis,
790Non servituri moeret Cato fata nepotis.
Solum te Consul depulsis prime tyrannis
Brute pias inter gaudentem vidimus umbras.
Abruptis Catilina minax fractisque catenis
Exsulat, Mariique truces, nudique Cethegi.
795Vidi ego laetantes, popularia nomina, Drusos;
Legibus immodicos, ausosque ingentia Gracchos.
Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis
Constrictae plausere manus, camposque piorum
Poscit turba nocens. Regni possessor inertia
800Pallentes aperit sedes, abruptaque saxa
Asperat, et durum vinclis adamanta, paratque
Poenam victori. Refer haec solatia tecum,
O iuvenis, placido Manes patremque domumque
Exspectare sinu, regnique in parte serena
805Pompeio servare locum. Nec gloria parvae
Sollicitet vitae: veniet, quae misceat omnes
Hora duces. Properate mori, magnoque superbi
Quamvis e parvis animo descendite bustis,
Et Romanorum manes calcate deorum.
810Quem tumulum Nili, quem Tybridis adluat unda,
Quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
Tu fatur ne quaere tuum cognoscere: Parcae,
Me reticente, dabunt: tibi certior omnia vates
Ipse canet Siculis genitor Pompeius in arvis:
815Ille quoque incertus, quo te vocet, unde repellat,
Quas iubeat vitare plagas, quae sidera mundi.
Europam miseri, Libyamque Asiamque timete:
Distribuit tumulos vestris Fortuna triumphis.
O miseranda domus, toto nihil orbe videbis
820Tutius Emathia. Sic postquam fata peregit,
Stat vultu moestus tacito, mortemque reposcit.
Carminibus magicis opus est, herbisque, cadaver
Ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata,
Consumto iam iure semel. Tum robore multo
825Exstruit illa rogum: venit defunctus ad ignes;
Accensa iuvenem positum strue liquit Erichtho,
Tandem passa mori: Sextoque ad castra parentis
It comes: et coelo lucis ducente colorem,
Dum ferrent tutos intra tentoria gressus,
830Iussa tenere diem densas nox praestitit umbras.
Pharsalia (Bellum civile) · Marcus Annaeus Lucanus
Liber VI
Livro 6 de 10 · edição de Karl Hermann Weise (1835) · fonte e licença · EPUB · PDF
Letra
Largura
Aparência
Texto latino: M. Annaei Lucani Pharsaliae libri X, ed. Karl Hermann Weise (Leipzig: G. Basse, 1835). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.