Metamorphoses · Publius Ovidius Naso

Liber I

Livro 1 de 15 · edição de Hugo Magnus (1892) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (9)
  1. Invocatio.
  2. Mundi origo.
  3. Quattuor aetates. Gigantes.
  4. Lycaon.
  5. Diluvium. Deucalion et Pyrrha.
  6. Python.
  7. Daphne.
  8. Io. Argus. Syrinx.
  9. Phaethon.

Invocatio.

1In nova fert animus mutatas dicere formas corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas) adspirate meis primaque ab origine mundi ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Mundi origo.

5Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos: rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum. 10nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite; 15utque aer, tellus illic et pontus et aether. Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer: nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis, 20mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. Hanc deus et melior litem natura diremit. Nam caelo terras et terris abscidit undas, et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, 25dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce: proximus est aer illi levitate locoque: densior his tellus, elementaque grandia traxit 30et pressa est gravitate sua: circumfluus umor ultima possedit solidumque coercuit orbem. Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum congeriem secuit sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni 35parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae. Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, 40quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant. Iussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. 45Utque duae dextra caelum totidemque sinistra parte secant zonae, quinta est ardentior illis, sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. Quarum quae media est, non est habitabilis aestu: 50nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit temperiemque dedit mixta cum frigore flamma. Inminet his aer. Qui quanto est pondere terrae, pondere aquae levior tanto est onerosior igni. Illic et nebulas, illic consistere nubes 55iussit et humanas motura tonitrua mentes et cum fulminibus facientes fulgura ventos. His quoque non passim mundi fabricator habendum aera permisit: vix nunc obsistitur illis, cum sua quisque regant diverso flamina tractu, 60quin lanient mundum: tanta est discordia fratrum. Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis; vesper et occiduo quae litora sole tepescunt, proxima sunt Zephyro: Scythiam septemque triones 65horrifer invasit Boreas: contraria tellus nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro. Haec super inposuit liquidum et gravitate carentem aethera nec quicquam terrenae faecis habentem. Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis, 70cum, quae pressa diu massa latuere sub illa, sidera coeperunt toto effervescere caelo. Neu regio foret ulla suis animalibus orba, astra tenent caeleste solum formaeque deorum, cesserunt nitidis habitandae piscibus undae, 75terra feras cepit, volucres agitabilis aer. Sanctius his animal mentisque capacius altae deerat adhuc et quod dominari in cetera posset. Natus homo est, sive hunc divino semine fecit ille opifex rerum, mundi melioris origo, 80sive recens tellus seductaque nuper ab alto aethere cognati retinebat semina caeli; quam satus Iapeto mixtam pluvialibus undis finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Pronaque cum spectent animalia cetera terram, 85os homini sublime dedit, caelumque videre iussit et erectos ad sidera tollere vultus. Sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus induit ignotas hominum conversa figuras.

Quattuor aetates. Gigantes.

89Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo, 90sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Poena metusque aberant, nec verba minantia fixo aere legebantur, nec supplex turba timebat iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti. Nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem, 95montibus in liquidas pinus descenderat undas, nullaque mortales praeter sua litora norant. Nondum praecipites cingebant oppida fossae; non tuba directi, non aeris cornua flexi, non galeae, non ensis erat: sine militis usu 100mollia securae peragebant otia gentes. ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis saucia vomeribus per se dabat omnia tellus; contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant 105cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes. Ver erat aeternum, placidique tepentibus auris mulcebant zephyri natos sine semine flores. Mox etiam fruges tellus inarata ferebat, 110nec renovatus ager gravidis canebat aristis; flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, flavaque de viridi stillabant ilice mella. Postquam, Saturno tenebrosa in Tartara misso, sub Iove mundus erat, subiit argentea proles, 115auro deterior, fulvo pretiosior aere. Iuppiter antiqui contraxit tempora veris perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos et breve ver spatiis exegit quattuor annum. Tum primum siccis aer fervoribus ustus 120canduit, et ventis glacies adstricta pependit. Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci. 125Tertia post illam successit aenea proles, saevior ingeniis et ad horrida promptior arma, non scelerata tamen. De duro est ultima ferro. Protinus inrupit venae peioris in aevum omne nefas: fugere pudor verumque fidesque; 130In quorum subiere locum fraudesque dolique insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi. Vela dabat ventis (nec adhuc bene noverat illos) navita; quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae, 135communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor. Nec tantum segetes alimentaque debita dives poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae: quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris, 140effodiuntur opes, inritamenta malorum. Iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum prodierat: prodit bellum, quod pugnat utroque, sanguineaque manu crepitantia concutit arma. Vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus, 145non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est. Inminet exitio vir coniugis, illa mariti; lurida terribiles miscent aconita novercae; filius ante diem patrios inquirit in annos. Victa iacet pietas, et virgo caede madentis, 150ultima caelestum terras Astraea reliquit. Neve foret terris securior arduus aether, adfectasse ferunt regnum caeleste Gigantas altaque congestos struxisse ad sidera montes. Tum pater omnipotens misso perfregit Olympum 155fulmine et excussit subiectae Pelion Ossae. Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, perfusam multo natorum sanguine Terram inmaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent, 160in faciem vertisse hominum. Sed et illa propago contemptrix superum saevaeque avidissima caedis et violenta fuit: scires e sanguine natos.

Lycaon.

163Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et, facto nondum vulgata recenti, 165foeda Lycaoniae referens convivia mensae, ingentes animo et dignas Iove concipit iras, conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. Est via sublimis, caelo manifesta sereno: lactea nomen habet, candore notabilis ipso. 170Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis regalemque domum. Dextra laevaque deorum atria nobilium valvis celebrantur apertis (plebs habitat diversa locis): hac parte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. 175Hic locus est, quem, si verbis audacia detur, haud timeam magni dixisse Palatia caeli. Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu, celsior ipse loco sceptroque innixus eburno terrificam capitis concussit terque quaterque 180caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit. Talibus inde modis ora indignantia solvit: “Non ego pro mundi regno magis anxius illa tempestate fui, qua centum quisque parabat inicere anguipedum captivo bracchia caelo. 185Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno corpore et ex una pendebat origine bellum. Nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus: per flumina iuro infera, sub terras Stygio labentia luco! 190cuncta prius temptata: sed inmedicabile corpus ense recidendum est, ne pars sincera trahatur. Sunt mihi semidei, sunt rustica numina, nymphae faunique satyrique et monticolae silvani: quos quoniam caeli nondum dignamur honore, 195quas dedimus certe terras habitare sinamus. An satis, o superi, tutos fore creditis illos, cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque, struxerit insidias notus feritate Lycaon?” Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum 200talia deposcunt. Sic, cum manus inpia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis: nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est, 205quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque murmura conpressit, tenuere silentia cuncti. Substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit: “Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit. 210Quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo. Contigerat nostras infamia temporis aures; quam cupiens falsam summo delabor Olympo et deus humana lustro sub imagine terras. Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum, 215enumerare: minor fuit ipsa infamia vero. Maenala transieram latebris horrenda ferarum et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei: Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem. 220Signa dedi venisse deum, vulgusque precari coeperat: inridet primo pia vota Lycaon, mox ait ”experiar deus hic, discrimine aperto, an sit mortalis. Nec erit dubitabile verum.” Nocte gravem somno necopina perdere morte 225me parat: haec illi placet experientia veri. Nec contentus eo est: missi de gente Molossa obsidis unius iugulum mucrone resolvit, atque ita semineces partim ferventibus artus mollit aquis, partim subiecto torruit igni. 230Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma in domino dignos everti tecta penates. Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris exululat frustraque loqui conatur: ab ipso conligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis 235vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet. In villos abeunt vestes, in crura lacerti: fit lupus et veteris servat vestigia formae. Canities eadem est, eadem violentia vultus, idem oculi lucent, eadem feritatis imago est. 240Occidit una domus. Sed non domus una perire digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys. In facinus iurasse putes. Dent ocius omnes quas meruere pati (sic stat sententia) poenas.” Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi 245adiciunt, alii partes adsensibus inplent. Est tamen humani generis iactura dolori omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae forma futura, rogant, quis sit laturus in aras tura, ferisne paret populandas tradere terras. 250Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae) rex superum trepidare vetat subolemque priori dissimilem populo promittit origine mira.

Diluvium. Deucalion et Pyrrha.

253Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras: sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether 255conciperet flammas longusque ardesceret axis: esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus, quo mare, quo tellus correptaque regia caeli ardeat et mundi moles obsessa laboret. Tela reponuntur manibus fabricata Cyclopum: 260poena placet diversa, genus mortale sub undis perdere et ex omni nimbos demittere caelo. Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris et quaecumque fugant inductas flamina nubes emittitque Notum. Madidis Notus evolat alis, 265terribilem picea tectus caligine vultum: barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis; fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque. Utque manu late pendentia nubila pressit, fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi. 270Nuntia Iunonis varios induta colores concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert. Sternuntur segetes et deplorata coloni vota iacent, longique perit labor inritus anni. Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum 275caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. Convocat hic amnes. Qui postquam tecta tyranni intravere sui, “non est hortamine longo nunc” ait “utendum. Vires effundite vestras: sic opus est! aperite domos ac mole remota 280fluminibus vestris totas inmittite habenas!” Iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant et defrenato volvuntur in aequora cursu. Ipse tridente suo terram percussit: at illa intremuit motuque vias patefecit aquarum. 285Exspatiata ruunt per apertos flumina campos cumque satis arbusta simul pecudesque virosque tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris. Siqua domus mansit potuitque resistere tanto indeiecta malo, culmen tamen altior huius 290unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres. Iamque mare et tellus nullum discrimen habebant: omnia pontus erant; deerant quoque litora ponto. Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca et ducit remos illic, ubi nuper ararat, 295ille supra segetes aut mersae culmina villae navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo. Figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato, aut subiecta terunt curvae vineta carinae; et, modo qua graciles gramen carpsere capellae, 300nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae. Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant. Nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones, 305unda vehit tigres, nec vires fulminis apro, crura nec ablato prosunt velocia cervo. Quaesitisque diu terris, ubi sistere possit, in mare lassatis volucris vaga decidit alis. Obruerat tumulos inmensa licentia ponti, 310pulsabantque novi montana cacumina fluctus. Maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit, illos longa domant inopi ieiunia victu. Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis, terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo 315pars maris et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus, nomine Parnasus, superantque cacumina nubes. Hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor) cum consorte tori parva rate vectus adhaesit, 320Corycidas nymphas et numina montis adorant fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. Non illo melior quisquam nec amantior aequi vir fuit aut illa metuentior ulla deorum. Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem 325et superesse virum de tot modo milibus unum, et superesse videt de tot modo milibus unam, innocuos ambo, cultores numinis ambo, nubila disiecit nimbisque aquilone remotis et caelo terras ostendit et aethera terris. 330Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo 335iam revocare dato. Cava bucina sumitur illi, tortilis, in latum quae turbine crescit ab imo, bucina, quae medio concepit ubi aera ponto, litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo. Tunc quoque, ut ora dei madida rorantia barba 340contigit et cecinit iussos inflata receptus, omnibus audita est telluris et aequoris undis, et quibus est undis audita, coercuit omnes. Iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes, flumina subsidunt collesque exire videntur, 345surgit humus, crescunt loca decrescentibus undis, postque diem longam nudata cacumina silvae ostendunt limumque tenent in fronde relictum. Redditus orbis erat. Quem postquam vidit inanem et desolatas agere alta silentia terras, 350Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis: “O soror, o coniunx, o femina sola superstes, quam commune mihi genus et patruelis origo, deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt, terrarum, quascumque vident occasus et ortus, 355nos duo turba sumus; possedit cetera pontus. Haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae certa satis; terrent etiam nunc nubila mentem. Quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses, nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem 360ferre modo posses? quo consolante doleres? Namque ego (crede mihi) si te quoque pontus haberet, te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet. O utinam possim populos reparare paternis artibus atque animas formatae infundere terrae! 365Nunc genus in nobis restat mortale duobus (sic visum superis) hominumque exempla manemus.” Dixerat, et flebant. Placuit caeleste precari numen et auxilium per sacras quaerere sortes. Nulla mora est: adeunt pariter Cephisidas undas, 370ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes. Inde ubi libatos inroravere liquores vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae ad delubra deae, quorum fastigia turpi pallebant musco stabantque sine ignibus arae. 375Ut templi tetigere gradus, procumbit uterque pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo atque ita “si precibus” dixerunt “numina iustis victa remollescunt, si flectitur ira deorum, dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri 380arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus.” Mota dea est sortemque dedit: “Discedite templo et velate caput cinctasque resolvite vestes ossaque post tergum magnae iactate parentis.” Obstipuere diu, rumpitque silentia voce 385Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras. Interea repetunt caecis obscura latebris verba datae sortis secum inter seque volutant. 390Inde Promethides placidis Epimethida dictis mulcet et “aut fallax” ait “est sollertia nobis, aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent. Magna parens terra est, lapides in corpore terrae ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.” 395Coniugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo diffidunt monitis. Sed quid temptare nocebit? Discedunt velantque caput tunicasque recingunt et iussos lapides sua post vestigia mittunt. 400Saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?) ponere duritiem coepere suumque rigorem mollirique mora mollitaque ducere formam. Mox ubi creverunt naturaque mitior illis contigit, ut quaedam, sic non manifesta, videri 405forma potest hominis, sed, uti de marmore coepta, non exacta satis rudibusque simillima signis. Quae tamen ex illis aliquo pars umida suco et terrena fuit, versa est in corporis usum; quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa; 410quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit; inque brevi spatio superorum numine saxa missa viri manibus faciem traxere virorum, et de femineo reparata est femina iactu. Inde genus durum sumus experiensque laborum 415et documenta damus qua simus origine nati.

Python.

416Cetera diversis tellus animalia formis sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne percaluit solis, caenumque udaeque paludes intumuere aestu, fecundaque semina rerum 420vivaci nutrita solo ceu matris in alvo creverunt faciemque aliquam cepere morando. Sic ubi deseruit madidos septemfluus agros Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo aetherioque recens exarsit sidere limus, 425plurima cultores versis animalia glaebis inveniunt, et in his quaedam modo coepta per ipsum nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque trunca vident numeris; et eodem in corpore saepe altera pars vivit, rudis est pars altera tellus. 430Quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque, concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus; cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes res creat, et discors concordia fetibus apta est. Ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti 435solibus aetheriis altoque recanduit aestu, edidit innumeras species, partimque figuras rettulit antiquas, partim nova monstra creavit. Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python, tum genuit, populisque novis, incognite serpens, 440terror eras: tantum spatii de monte tenebas. Hunc deus arquitenens, et numquam talibus armis ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus, mille gravem telis exhausta paene pharetra perdidit effuso per vulnera nigra veneno. 445Neve operis famam posset delere vetustas, instituit sacros celebri certamine ludos, Pythia perdomitae serpentis nomine dictos. Hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem: 450nondum laurus erat, longoque decentia crine tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

Daphne.

452Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira. Delius hunc, nuper victa serpente superbus, 455viderat adducto flectentem cornua nervo “quid” que “tibi, lascive puer, cum fortibus armis?” dixerat, “ista decent umeros gestamina nostros, qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti, qui modo pestifero tot iugera ventre prementem 460stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis. Tu face nescio quos esto contentus amores inritare tua, nec laudes adsere nostras.” Filius huic Veneris “figat tuus omnia, Phoebe, te meus arcus:” ait “quantoque animalia cedunt 465cuncta deo tanto minor est tua gloria nostra.” Dixit et eliso percussis aere pennis inpiger umbrosa Parnasi constitit arce eque sagittifera prompsit duo tela pharetra diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem. 470Quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta; quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum. Hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo laesit Apollineas traiecta per ossa medullas. Protinus alter amat, fugit altera nomen amantis 475silvarum tenebris captivarumque ferarum exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes. Vitta coercebat positos sine lege capillos. Multi illam petiere, illa aversata petentes inpatiens expersque viri nemora avia lustrat, 480nec quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat. Saepe pater dixit “generum mihi, filia, debes,” saepe pater dixit “debes mihi nata, nepotes:” illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, 485inque patris blandis haerens cervice lacertis “da mihi perpetua, genitor carissime,” dixit “virginitate frui: dedit hoc pater ante Dianae.” Ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas esse vetat. Votoque tuo tua forma repugnat: 490Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes, quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt. Utque leves stipulae demptis adolentur aristis, ut facibus saepes ardent, quas forte viator vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit, 495sic deus in flammas abiit, sic pectore toto uritur et sterilem sperando nutrit amorem. Spectat inornatos collo pendere capillos et “quid, si comantur?” ait. Videt igne micantes sideribus similes oculos, videt oscula, quae non 500est vidisse satis; laudat digitosque manusque bracchiaque et nudos media plus parte lacertos. Siqua latent, meliora putat. Fugit ocior aura illa levi neque ad haec revocantis verba resistit: “Nympha, precor, Penei, mane! Non insequor hostis: 505nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae, hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi. Me miserum! ne prona cadas indignave laedi crura notent sentes et sim tibi causa doloris. 510Aspera, qua properas, loca sunt. Moderatius, oro, curre fugamque inhibe; moderatius insequar ipse. Cui placeas, inquire tamen. Non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo. Nescis, temeraria, nescis 515quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit, Iuppiter est genitor; per me quod eritque fuitque estque patet; per me concordant carmina nervis. Certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta 520certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit. Inventum medicina meum est, opiferque per orbem dicor, et herbarum subiecta potentia nobis: ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes.” 525Plura locuturum timido Peneia cursu fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit, tum quoque visa decens. Nudabant corpora venti, obviaque adversas vibrabant flamina vestes, et levis inpulsos retro dabat aura capillos, 530auctaque forma fuga est. Sed enim non sustinet ultra perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu. Ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem: 535alter inhaesuro similis iam iamque tenere sperat et extento stringit vestigia rostro, alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit: sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore. 540Qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris, ocior est requiemque negat tergoque fugacis inminet et crinem sparsum cervicibus adflat. Viribus absumptis expalluit illa citaeque victa labore fugae spectans Peneidas undas 545“fer pater” inquit “opem si flumina numen habetis. Qua nimium placui, mutando perde figuram!” Vix prece finita torpor gravis occupat artus: mollia cinguntur tenui praecordia libro, 550in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa. Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus 555conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno: refugit tamen oscula lignum. Cui deus “at quoniam coniunx mea non potes esse, arbor eris certe” dixit “mea. Semper habebunt te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae: 560tu ducibus Latiis aderis, cum laeta triumphum vox canet et visent longas Capitolia pompas: postibus Augustis eadem fidissima custos ante fores stabis mediamque tuebere quercum, utque meum intonsis caput est iuvenale capillis, 565tu quoque perpetuos semper gere frondis honores.” Finierat Paean: factis modo laurea ramis adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.

Io. Argus. Syrinx.

568Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo 570effusus Pindo spumosis volvitur undis, deiectuque gravi tenues agitantia fumos nubila conducit summisque adspergine silvis inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat. Haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni 575amnis; in his residens facto de cautibus antro, undis iura dabat nymphisque colentibus undas. Conveniunt illuc popularia flumina primum, nescia, gratentur consolenturne parentem, populifer Sperchios et inrequietus Enipeus 580Apidanusque senex lenisque Amphrysos et Aeas, moxque amnes alii, qui, qua tulit impetus illos, in mare deducunt fessas erroribus undas. Inachus unus abest imoque reconditus antro fletibus auget aquas natamque miserrimus Io 585luget ut amissam. Nescit, vitane fruatur, an sit apud manes; sed quam non invenit usquam. esse putat nusquam atque animo peiora veretur. Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam flumine et “o virgo Iove digna tuoque beatum 590nescio quem factura toro, pete” dixerat “umbras altorum nemorum” (et nemorum monstraverat umbras), “dum calet et medio sol est altissimus orbe. Quodsi sola times latebras intrare ferarum, praeside tuta deo nemorum secreta subibis, 595nec de plebe deo, sed qui caelestia magna sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto. Ne fuge me!”—fugiebat enim. Iam pascua Lernae consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva, cum deus inducta latas caligine terras 600occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem. Interea medios Iuno despexit in agros et noctis faciem nebulas fecisse volucres sub nitido mirata die, non fluminis illas esse, nec umenti sensit tellure remitti; 605atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae deprensi totiens iam nosset furta mariti. Quem postquam caelo non repperit, “aut ego fallor, aut ego laedor” ait, delapsaque ab aethere summo constitit in terris nebulasque recedere iussit. 610Coniugis adventum praesenserat inque nitentem Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam. Bos quoque formosa est. Speciem Saturnia vaccae, quamquam invita, probat, nec non et cuius et unde quove sit armento, veri quasi nescia quaerit. 615Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor desinat inquiri. Petit hanc Saturnia munus. Quid faciat? crudele suos addicere amores, non dare suspectum est. Pudor est qui suadeat illinc, hinc dissuadet amor. Victus pudor esset amore; 620sed leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri. Paelice donata non protinus exuit omnem diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti, donec Arestoridae servandam tradidit Argo. 625Centum luminibus cinctum caput Argus habebat: inde suis vicibus capiebant bina quietem, cetera servabant atque in statione manebant. Constiterat quocumque modo, spectabat ad Io: ante oculos Io, quamvis aversus, habebat. 630Luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est, claudit et indigno circumdat vincula collo. frondibus arboreis et amara pascitur herba, proque toro terrae non semper gramen habenti incubat infelix limosaque flumina potat. 635Illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo, et conata queri mugitus edidit ore pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est. Venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat, 640Inachidas ripas; novaque ut conspexit in unda cornua, pertimuit seque exsternata refugit. Naides ignorant, ignorat et Inachus ipse, quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores et patitur tangi seque admirantibus offert. 645Decerptas senior porrexerat Inachus herbas: illa manus lambit patriisque dat oscula palmis nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur, oret opem nomenque suum casusque loquatur. Littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit, 650corporis indicium mutati triste peregit. “Me miserum!” exclamat pater Inachus inque gementis cornibus et niveae pendens cervice iuvencae “me miserum!” ingeminat, “tune es quaesita per omnes nata, mihi terras? tu non inventa reperta 655luctus eras levior. Retices nec mutua nostris dicta refers, alto tantum suspiria ducis pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis. At tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam, spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum. 660De grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus. Nec finire licet tantos mihi morte dolores, sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti aeternum nostros luctus extendit in aevum?” Talia maerentem stellatus submovet Argus 665ereptamque patri diversa in pascua natam abstrahit. Ipse procul montis sublime cacumen occupat, unde sedens partes speculatur in omnes. Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra ferre potest natumque vocat, quem lucida partu 670Pleias enixa est, letoque det imperat Argum. Parva mora est alas pedibus virgamque potenti somniferam sumpsisse manu tegimenque capillis. Haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce desilit in terras. Illic tegimenque removit 675et posuit pennas, tantummodo virga retenta est. Hac agit, ut pastor, per devia rura capellas, dum venit, adductas et structis cantat avenis. Voce nova captus custos Iunonius “at tu, quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo,” 680Argus ait, “neque enim pecori fecundior ullo herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.” Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo detinuit sermone diem iunctisque canendo vincere harundinibus servantia lumina temptat. 685Ille tamen pugnat molles evincere somnos et, quamvis sopor est oculorum parte receptus, parte tamen vigilat. Quaerit quoque (namque reperta fistula nuper erat), qua sit ratione reperta. Tum deus “Arcadiae gelidis in montibus” inquit 690“inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit; nymphae Syringa vocabant. Non semel et satyros eluserat illa sequentes et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat 695virginitate deam. Ritu quoque cincta Dianae falleret et posset credi Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi. Sic quoque fallebat. Redeuntem colle Lycaeo Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta 700talia verba refert”—restabat verba referre et precibus spretis fugisse per avia nympham, donec harenosi placidum Ladonis ad amnem venerit. Hic illam cursum inpedientibus undis, ut se mutarent liquidas orasse sorores, 705Panaque, cum prensam sibi iam Syringa putaret, corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres. Dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos effecisse sonum tenuem similemque querenti. Arte nova vocisque deum dulcedine captum 710“hoc mihi concilium tecum” dixisse “manebit!“ atque ita disparibus calamis conpagine cerae inter se iunctis nomen tenuisse puellae. Talia dicturus vidit Cyllenius omnes succubuisse oculos adopertaque lumina somno. 715Supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga. Nec mora, falcato nutantem vulnerat ense qua collo est confine caput, saxoque cruentum deicit et maculat praeruptam sanguine rupem. 720Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, exstinctum est, centumque oculos nox occupat una. Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis collocat et gemmis caudam stellantibus inplet. Protinus exarsit nec tempora distulit irae 725horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos condidit et profugam per totum terruit orbem. Ultimus inmenso restabas, Nile, labori. Quem simul ac tetigit, positis in margine ripae 730procubuit genibus resupinoque ardua collo, quos potuit solos, tollens ad sidera vultus et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu cum Iove visa queri finemque orare malorum. Coniugis ille suae conplexus colla lacertis, 735finiat ut poenas tandem, rogat “in” que “futurum pone metus” inquit; “numquam tibi causa doloris haec erit:” et Stygias iubet hoc audire paludes. Ut lenita dea est, vultus capit illa priores fitque quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae, 740cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues: de bove nil superest formae nisi candor in illa. Officioque pedum nymphe contenta duorum 745erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

Phaethon.

747Nunc dea linigera colitur celeberrima turba, nunc Epaphus magni genitus de semine tandem creditur esse Iovis, perque urbes iuncta parenti 750templa tenet. Fuit huic animis aequalis et annis Sole satus Phaethon. Quem quondam magna loquentem nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum non tulit Inachides, “matri” que ait “omnia demens credis et es tumidus genitoris imagine falsi.” 755Erubuit Phaethon iramque pudore repressit et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem; “quo” que “magis doleas genetrix,” ait “ille ego liber, ille ferox tacui. Pudet haec opprobria nobis et dici potuisse et non potuisse refelli. 760At tu, si modo sum caelesti stirpe creatus, ede notam tanti generis meque adsere caelo.” Dixit et inplicuit materno bracchia collo perque suum Meropisque caput taedasque sororum traderet oravit veri sibi signa parentis. 765Ambiguum, Clymene, precibus Phaethontis an ira mota magis dicti sibi criminis utraque caelo bracchia porrexit spectansque ad lumina solis “per iubar hoc” inquit “radiis insigne coruscis, nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque, 770hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole satum. Si ficta loquor, neget ipse videndum se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris. Nec longus patrios labor est tibi nosse penates: unde oritur, domus est terrae contermina nostrae. 775Si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso.” Emicat extemplo laetus post talia matris dicta suae Phaethon et concipit aethera mente, Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.

Texto latino: P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV, ed. Hugo Magnus (Gotha: F. A. Perthes, 1892). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.