Metamorphoses · Publius Ovidius Naso

Liber II

Livro 2 de 15 · edição de Hugo Magnus (1892) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (5)
  1. Callisto.
  2. Corvus. Coronis. Cornix. Ocyroe.
  3. Battus.
  4. Aglauros. Invidia.
  5. Europa.
1Regia Solis erat sublimibus alta columnis, clara micante auro flammasque imitante pyropo: cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat, argenti bifores radiabant lumine valvae. 5Materiam superabat opus: nam Mulciber illic aequora caelarat medias cingentia terras, terrarumque orbem, caelumque quod inminet orbi. Caeruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem 10Aegaeona suis inmania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare videtur, pars in mole sedens virides siccare capillos, pisce vehi quaedam: facies non omnibus una, non diversa tamen, qualem decet esse sororum. 15Terra viros urbesque gerit silvasque ferasque fluminaque et nymphas et cetera numina ruris. Haec super imposita est caeli fulgentis imago signaque sex foribus dextris totidemque sinistris. Quo simul acclivi Clymeneia limite proles 20venit et intravit dubitati tecta parentis, protinus ad patrios sua fert vestigia vultus consistitque procul: neque enim propiora ferebat lumina. Purpurea velatus veste sedebat in solio Phoebus claris lucente smaragdis. 25A dextra laevaque Dies et Mensis et Annus Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae Verque novum stabat cinctum florente corona, stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat, stabat et Autumnus, calcatis sordidus uvis, 30et glacialis Hiems, canos hirsuta capillos. Inde loco medius rerum novitate paventem Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit “quae” que “viae tibi causa? quid hac” ait “arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?” 35Ille refert “o lux inmensi publica mundi, Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius nec falsa Clymene culpam sub imagine celat, pignera da, genitor, per quae tua vera propago credar, et hunc animis errorem detrahe nostris.” 40Dixerat: at genitor circum caput omne micantes deposuit radios propiusque accedere iussit; amplexuque dato “nec tu meus esse negari dignus es, et Clymene veros” ait “edidit ortus. Quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud 45me tribuente feras. Promissis testis adesto dis iuranda palus, oculis incognita nostris.” Vix bene desierat, currus rogat ille paternos inque diem alipedum ius et moderamen equorum. Paenituit iurasse patrem. Qui terque quaterque 50concutiens inlustre caput “temeraria” dixit vox mea facta tua est. Utinam promissa liceret non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem. Dissuadere licet. Non est tua tuta voluntas. Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis 55munera conveniant nec tam puerilibus annis. Sors tua mortalis, non est mortale quod optas. Plus etiam, quam quod superis contingere possit, nescius adfectas. Placeat sibi quisque licebit, non tamen ignifero quisquam consistere in axe 60me valet excepto. Vasti quoque rector Olympi, qui fera terribili iaculatur fulmina dextra, non agat hos currus: et quid Iove maius habemus? Ardua prima via est et qua vix mane recentes enitantur equi: medio est altissima caelo, 65unde mare et terras ipsi mihi saepe videre fit timor, et pavida trepidat formidine pectus. Ultima prona via est et eget moderamine certo: tunc etiam quae me subiectis excipit undis, ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri. 70Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum sideraque alta trahit celerique volumine torquet. Nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit impetus, et rapido contrarius evehor orbi. Finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis 75obvius ire polis, ne te citus auferat axis? Forsitan et lucos illic urbesque deorum concipias animo delubraque ditia donis esse? per insidias iter est formasque ferarum. Utque viam teneas nulloque errore traharis, 80per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora leonis saevaque circuitu curvantem bracchia longo scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum. Nec tibi quadrupedes animosos ignibus illis, 85quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant, in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres incaluere animi, cervixque repugnat habenis. At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota. 90Scilicet ut nostro genitum te sanguine credas, pignera certa petis? do pignera certa timendo et patrio pater esse metu probor. Adspice vultus ecce meos; utinamque oculos in pectora posses inserere et patrias intus deprendere curas! 95Denique quidquid habet dives, circumspice, mundus, eque tot ac tantis caeli terraeque marisque posce bonis aliquid: nullam patiere repulsam. Deprecor hoc unum, quod vero nomine poena, non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis. 100Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis? ne dubita, dabitur (Stygias iuravimus undas) quodcumque optaris: sed tu sapientius opta.” Finierat monitus: dictis tamen ille repugnat propositumque premit flagratque cupidine currus. 105Ergo qua licuit genitor cunctatus ad altos deducit iuvenem, Vulcania munera, currus. Aureus axis erat, temo aureus, aurea summae curvatura rotae, radiorum argenteus ordo; per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae 110clara repercusso reddebant lumina Phoebo. Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu purpureas Aurora fores et plena rosarum atria. Diffugiunt stellae, quarum agmina cogit 115Lucifer et caeli statione novissimus exit. Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit cornuaque extremae velut evanescere lunae, iungere equos Titan velocibus imperat Horis. Iussa deae celeres peragunt, ignemque vomentes, 120ambrosiae suco saturos, praesepibus altis quadrupedes ducunt adduntque sonantia frena. Tum pater ora sui sacro medicamine nati contigit et rapidae fecit patientia flammae imposuitque comae radios, praesagaque luctus 125pectore sollicito repetens suspiria dixit: “Si potes his saltem monitis parere parentis, parce, puer, stimulis et fortius utere loris: sponte sua properant; labor est inhibere volentes. Nec tibi directos placeat via quinque per arcus: 130sectus in obliquum est lato curvamine limes, zonarumque trium contentus fine polumque effugit australem iunctamque aquilonibus arcton. Hac sit iter: manifesta rotae vestigia cernes. Utque ferant aequos et caelum et terra calores, 135nec preme nec summum molire per aethera currum. Altius egressus caelestia tecta cremabis, inferius terras: medio tutissimus ibis. Neu te dexterior tortum declinet ad anguem, neve sinisterior pressam rota ducat ad aram: 140inter utrumque tene. Fortunae cetera mando, quae iuvet et melius quam tu tibi, consulat opto. Dum loquor, Hesperio positas in litore metas umida nox tetigit. Non est mora libera nobis: poscimur: effulget tenebris aurora fugatis. 145Corripe lora manu, vel, si mutabile pectus est tibi, consiliis, non curribus utere nostris, dum potes et solidis etiamnunc sedibus adstas dumque male optatos nondum premis inscius axes. Quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!” 150Occupat ille levem iuvenali corpore currum, statque super manibusque datas contingere habenas gaudet et invito grates agit inde parenti. Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon, Solis equi, quartusque Phlegon, hinnitibus auras 155flammiferis implent pedibusque repagula pulsant. Quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis reppulit, et facta est inmensi copia caeli, corripuere viam pedibusque per aera motis obstantes scindunt nebulas pennisque levati 160praetereunt ortos isdem de partibus Euros. Sed leve pondus erat, nec quod cognoscere possent Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat; utque labant curvae iusto sine pondere naves perque mare instabiles nimia levitate feruntur, 165sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus succutiturque alte similisque est currus inani. Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt quadriiugi spatium, nec quo prius ordine currunt. Ipse pavet nec qua commissas flectat habenas, 170nec scit, qua sit iter; nec, si sciat, imperet illis. Tum primum radiis gelidi caluere triones et vetito frustra temptarunt aequore tingi, quaeque polo posita est glaciali proxima serpens, frigore pigra prius nec formidabilis ulli, 175incaluit sumpsitque novas fervoribus iras. Te quoque turbatum memorant fugisse, Boote, quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant. Ut vero summo despexit ab aethere terras infelix Phaethon penitus penitusque iacentes, 180palluit et subito genua intremuere timore, suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae. Et iam mallet equos numquam tetigisse paternos, iam cognosse genus piget et valuisse rogando, iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta 185praecipiti pinus borea, cui victa remisit frena suus rector, quam dis votisque reliquit. Quid faciat? multum caeli post terga relictum, ante oculos plus est! animo metitur utrumque, et modo quos illi fatum contingere non est, 190prospicit occasus, interdum respicit ortus: quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit nec retinere valet nec nomina novit equorum. Sparsa quoque in vario passim miracula caelo vastarumque videt trepidus simulacra ferarum. 195Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum. Hunc puer ut nigri madidum sudore veneni vulnera curvata minitantem cuspide vidit, 200mentis inops gelida formidine lora remisit. Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis 205incursant stellis rapiuntque per avia currum. Et modo summa petunt, modo per declive viasque praecipites spatio terrae propiore feruntur. Inferiusque suis fraternos currere Luna admiratur equos, ambustaque nubila fumant; 210corripitur flammis ut quaeque altissima, tellus fissaque agit rimas et sucis aret ademptis. Pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor, materiamque suo praebet seges arida damno. Parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes, 215cumque suis totas populis incendia gentes in cinerem vertunt. Silvae cum montibus ardent, ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide, virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus; 220ardet in inmensum geminatis ignibus Aetna Parnasusque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys, et tandem nivibus Rhodope caritura, Mimasque Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron. Nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet 225Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus. Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda 230ore trahit currusque suos candescere sentit; et neque iam cineres eiectatamque favillam ferre potest calidoque involvitur undique fumo, quoque eat, aut ubi sit, picea caligine tectus nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum. 235Sanguine tum credunt in corpora summa vocato Aethiopum populos nigrum traxisse colorem. Tum facta est Libye raptis umoribus aestu arida, tum nymphae passis fontesque lacusque deflevere comis: quaerit Boeotia Dircen, 240Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas. Nec sortita loco distantes flumina ripas tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis Peneusque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho 245arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandrus in undis. Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas. Arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister. 250Aestuat Alpheus, ripae Spercheides ardent, quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum, et quae Maeonias celebrabant carmine ripas flumineae volucres, medio caluere Caystro. Nilus in extremum fugit perterritus orbem 255occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem pulverulenta vacant, septem sine flumine valles. Fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat Hesperiosque amnes Rhenum Rhodanumque Padumque, cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin. 260Dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis lumen et infernum terret cum coniuge regem. Et mare contrahitur, siccaeque est campus harenae quod modo pontus erat: quosque altum texerat aequor, exsistunt montes et sparsas Cycladas augent. 265Ima petunt pisces, nec se super aequora curvi tollere consuetas audent delphines in auras; corpora phocarum summo resupina profundo exanimata natant. Ipsum quoque Nerea fama est Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris. 270Ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes. Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto, inter aquas pelagi contractosque undique fontes, qui se condiderant in opacae viscera matris, 275sustulit oppressos collo tenus arida vultus opposuitque manum fronti magnoque tremore omnia concutiens paulum subsedit et infra quam solet esse fuit, siccaque ita voce locuta est: “Si placet hoc, meruique, quid o tua fulmina cessant, 280summe deum? liceat periturae viribus ignis igne perire tuo clademque auctore levare. Vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo” (presserat ora vapor): “tostos en adspice crines inque oculis tantum, tantum super ora favillae. 285Hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem officiique refers, quod adunci vulnera aratri rastrorumque fero totoque exerceor anno, quod pecori frondes, alimentaque mitia, fruges, humano generi, vobis quoque tura ministro? 290Sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae, quid meruit frater? cur illi tradita sorte aequora decrescunt et ab aethere longius absunt? Quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit, at caeli miserere tui. Circumspice utrumque, 295fumat uterque polus. Quos si vitiaverit ignis, atria vestra ruent. Atlas en ipse laborat vixque suis umeris candentem sustinet axem. Si freta, si terrae pereunt, si regia caeli, in chaos antiquum confundimur. Eripe flammis, 300siquid adhuc superest, et rerum consule summae.” Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem ulterius potuit nec dicere plura: suumque rettulit os in se propioraque manibus antra. At pater omnipotens, superos testatus et ipsum, 305qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato interitura gravi, summam petit arduus arcem, unde solet nubes latis inducere terris, unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat. Sed neque quas posset terris inducere nubes 310tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres. Intonat et dextra libratum fulmen ab aure misit in aurigam pariterque animaque rotisque expulit et saevis compescuit ignibus ignes. Consternantur equi et saltu in contraria facto 315colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt. Illic frena iacent, illic temone revulsus axis, in hac radii fractarum parte rotarum, sparsaque sunt late laceri vestigia currus. At Phaethon rutilos flamma populante capillos, 320volvitur in praeceps longoque per aera tractu fertur, ut interdum de caelo stella sereno etsi non cecidit, potuit cecidisse videri. Quem procul a patria diverso maximus orbe excipit Eridanus fumantiaque abluit ora. 325Naïdes Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum: HIC SITUS EST PHAETHON, CURRUS AURIGA PATERNI: QUEM SI NON TENUIT, MAGNIS TAMEN EXCIDIT AUSIS. Nam pater obductos, luctu miserabilis aegro 330condiderat vultus: et, si modo credimus, unum isse diem sine sole ferunt: incendia lumen praebebant aliquisque malo fuit usus in illo. At Clymene postquam dixit quaecumque fuerunt in tantis dicenda malis, lugubris et amens 335et laniata sinus totum percensuit orbem, exanimesque artus primo, mox ossa requirens repperit (ossa tamen peregrina condita ripa!), incubuitque loco nomenque in marmore lectum perfudit lacrimis et aperto pectore fovit. 340Nec minus Heliades lugent et inania morti munera dant lacrimas, et caesae pectora palmis non auditurum miseras Phaethonta querellas nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro. Luna quater iunctis implerat cornibus orbem: 345illae more suo (nam morem fecerat usus) plangorem dederant. E quis Phaethusa, sororum maxima, cum vellet terra procumbere, questa est deriguisse pedes. Ad quam conata venire candida Lampetie subita radice retenta est. 350Tertia cum crinem manibus laniare pararet, avellit frondes; haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos. Dumque ea mirantur, complectitur inguina cortex, perque gradus uterum pectusque umerosque manusque 355ambit et exstabant tantum ora vocantia matrem. Quid faciat mater, nisi, quo trahat impetus illam, huc eat atque illuc, et, dum licet, oscula iungat? Non satis est; truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit; at inde 360sanguineae manant, tamquam de vulnere, guttae. “Parce, precor, mater”, quaecumque est saucia, clamat, “parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus. iamque vale” —cortex in verba novissima venit. Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt 365de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis. Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus, qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus, mente tamen, Phaethon, propior fuit. Ille relicto 370(nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes) imperio ripas virides amnemque querellis Eridanum implerat silvamque sororibus auctam, cum vox est tenuata viro, canaeque capillos dissimulant plumae, collumque a pectore longe 375porrigitur, digitosque ligat iunctura rubentes, penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum. Fit nova Cycnus avis, nec se caeloque Iovique credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo: stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus 380quae colat elegit contraria flumina flammis. Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, datque animum in luctus; et luctibus adicit iram 385officiumque negat mundo. “Satis” inquit “ab aevi sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque actorum sine fine mihi, sine honore, laborum. Quilibet alter agat portantes lumina currus! Si nemo est omnesque dei non posse fatentur, 390ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas, orbatura patres aliquando fulmina ponat. Tum sciet, ignipedum vires expertus equorum, non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.” Talia dicentem circumstant omnia Solem 395numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant: missos quoque Iuppiter ignes excusat precibusque minas regaliter addit. Conligit amentes et adhuc terrore paventes Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit: 400saevit enim, natumque obiectat et imputat illis.

Callisto.

401At pater omnipotens ingentia moenia caeli circuit et ne quid labefactum viribus ignis corruat explorat. Quae postquam firma suique roboris esse videt terras hominumque labores 405perspicit. Arcadiae tamen est impensior illi cura suae: fontes et nondum audentia labi flumina restituit dat terrae gramina, frondes arboribus, laesasque iubet revirescere silvas. Dum redit itque frequens, In virgine Nonacrina 410haesit et accepti caluere sub ossibus ignes. Non erat huius opus lanam mollire trahendo nec positu variare comas; ubi fibula vestem, vitta coercuerat neglectos alba capillos, et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, 415miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla gratior hac Triviae. Sed nulla potentia longa est. Ulterius medio spatium sol altus habebat, cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas. Exuit hic umero pharetram lentosque retendit 420arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat. Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem, “hoc certe furtum coniunx mea nesciet” inquit, “aut si rescierit sunt o sunt iurgia tanti.” 425Protinus induitur faciem cultumque Dianae atque ait: “O comitum, virgo, pars una mearum, in quibus es venata iugis?” De caespite virgo se levat et “salve numen, me indice”, dixit “audiat ipse licet maius Iove.” Ridet et audit, 430et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit nec moderata satis nec sic a virgine danda. Qua venata foret silva, narrare parantem impedit amplexu, nec se sine crimine prodit. Illa quidem contra, quantum modo femina possit 435(adspiceres utinam, Saturnia: mitior esses!), illa quidem pugnat: sed quem superare puella, quisve Iovem poterat? — Superum petit aethera victor Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva. Unde pedem referens paene est oblita pharetram 440tollere cum telis et quem suspenderat arcum. Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum Maenalon ingrediens et caede superba ferarum adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit, et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa. 445Sed postquam pariter nymphas incedere vidit, sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum. Heu quam difficile est crimen non prodere vultu! Vix oculos attollit humo, nec, ut ante solebat, iuncta deae lateri, nec toto est agmine prima, 450sed silet et laesi dat signa rubore pudoris; et nisi quod virgo est poterat sentire Diana mille notis culpam; nymphae sensisse feruntur. Orbe resurgebant lunaria cornua nono, cum dea venatu, fraternis languida flammis, 455nacta nemus gelidum, de quo cum murmure labens ibat et attritas versabat rivus harenas. Ut loca laudavit, summas pede contigit undas: his quoque laudatis “procul est” ait “arbiter omnis; nuda superfusis tingamus corpora lymphis.” 460Parrhasis erubuit. Cunctae velamina ponunt: una moras quaerit. Dubitanti vestis adempta est; qua posita nudo patuit cum corpore crimen. Attonitae manibusque uterum celare volenti “i procul hinc” dixit “nec sacros pollue fontes” 465Cynthia; deque suo iussit secedere coetu. Senserat hoc olim magni matrona Tonantis distuleratque graves in idonea tempora poenas. Causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum indoluit Iuno) fuerat de paelice natus. 470Quo simul obvertit saevam cum lumine mentem, “scilicet hoc etiam restabat, adultera” dixit, “ut fecunda fores, fieretque iniuria partu nota, Iovisque mei testatum dedecus esset. Haud impune feres: adimam tibi nempe figuram, 475qua tibi, quaque places nostro, importuna, marito.” Dixit et adversa prensis a fronte capillis stravit humi pronam. Tendebat bracchia supplex: bracchia coeperunt nigris horrescere villis curvarique manus et aduncos crescere in ungues 480officioque pedum fungi, laudataque quondam ora Iovi lato fieri deformia rictu. Neve preces animos et verba precantia flectant posse loqui eripitur; vox iracunda minaxque plenaque terroris rauco de gutture fertur. 485Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit. A quotiens, sola non ausa quiescere silva, 490ante domum quondamque suis erravit in agris! A quotiens per saxa canum latratibus acta est venatrixque metu venantum territa fugit! Saepe feris latuit visis, oblita quid esset, ursaque conspectos in montibus horruit ursos 495pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis. Ecce, Lycaoniae proles, ignara parentis, Arcas adest, ter quinque fere natalibus actis: dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit, 500incidit in matrem; quae restitit Arcade viso et cognoscenti similis fuit. Ille refugit inmotosque oculos in se sine fine tenentem nescius extimuit propiusque accedere aventi vulnifico fuerat fixurus pectora telo. 505Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit, et celeri raptos per inania vento imposuit caelo vicinaque sidera fecit. Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex fulsit et ad canam descendit in aequora Tethyn 510Oceanumque senem, quorum reverentia movit saepe deos, causamque viae scitantibus infit: “Quaeritis, aetheriis quare regina deorum sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum. Mentiar, obscurum nisi nox cum fecerit orbem, 515nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo videritis stellas illic, ubi circulus axem ultimus extremum spatioque brevissimus ambit. Est vero, cur quis Iunonem laedere nolit offensamque tremat, quae prosum sola nocendo? 520O ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est! Esse hominem vetui: facta est dea. Sic ego poenas sontibus impono, sic est mea magna potestas. Vindicet antiquam faciem vultusque ferinos detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit. 525Cur non et pulsa ducit Iunone meoque collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit? At vos si laesae tangit contemptus alumnae, gurgite caeruleo septem prohibete triones sideraque in caelo, stupri mercede, recepta 530pellite, ne puro tingatur in aequore paelex.”

Corvus. Coronis. Cornix. Ocyroe.

531Di maris adnuerant: habili Saturnia curru ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis, tam nuper pictis caeso pavonibus Argo, quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses, 535corve loquax, subito nigrantes versus in alas. Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales ut aequaret totas sine labe columbas nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno. 540Lingua fuit damno; lingua faciente loquaci qui color albus erat, nunc est contrarius albo. Pulchrior in tota, quam Larisaea Coronis, non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe, dum vel casta fuit vel inobservata. Sed ales 545sensit adulterium Phoebeius, utque latentem detegeret culpam, non exorabilis index, ad dominum tendebat iter. Quem garrula motis consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix, auditaque viae causa “non utile carpis” 550inquit “iter: ne sperne meae praesagia linguae. Quid fuerim quid simque vide, meritumque require: invenies nocuisse fidem. Nam tempore quodam Pallas Erichthonium, prolem sine matre creatam, clauserat Actaeo texta de vimine cista 555virginibusque tribus gemino de Cecrope natis et legem dederat, sua ne secreta viderent. Abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo, quid facerent. Commissa duae sine fraude tuentur, Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores 560Aglauros nodosque manu diducit, et intus infantemque vident adporrectumque draconem. Acta deae refero. Pro quo mihi gratia talis redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae et ponar post noctis avem. Mea poena volucres 565admonuisse potest ne voce pericula quaerant. At, puto, non ultro nec quicquam tale rogantem me petiit? ipsa licet hoc a Pallade quaeras: quamvis irata est, non hoc irata negabit. Nam me Phocaica clarus tellure Coroneus 570(nota loquor) genuit fueramque ego regia virgo divitibusque procis (ne me contemne) petebar. Forma mihi nocuit. Nam cum per litora lentis passibus, ut soleo, summa spatiarer harena, vidit et incaluit pelagi deus; utque precando 575tempora cum blandis absumpsit inania verbis, vim parat et sequitur. Fugio densumque relinquo litus et in molli nequiquam lassor harena. Inde deos hominesque voco; nec contigit ullum vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo 580auxiliumque tulit. Tendebam bracchia caelo: bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis. Reicere ex umeris vestem molibar: at illa pluma erat inque cutem radices egerat imas. Plangere nuda meis conabar pectora palmis: 585sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam. Currebam: nec, ut ante, pedes retinebat harena, sed summa tollebar humo. Mox alta per auras evehor et data sum comes inculpata Minervae. Quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris 590crimine Nyctimene nostro successit honori? An quae per totam res est notissima Lesbon, non audita tibi est, patrium temerasse cubile Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem 595celat et a cunctis expellitur aethere toto.” Talia dicenti “tibi” ait “revocamina” corvus “sint precor ista malo: nos vanum spernimus omen.” Nec coeptum dimittit iter, dominoque iacentem cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat. 600Laurea delapsa est audito crimine amanti, et pariter vultusque deo plectrumque colorque excidit. Utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta 605indevitato traiecit pectora telo. Icta dedit gemitum, tractoque a corpore ferro candida puniceo perfudit membra cruore, et dixit: “Potui poenas tibi, Phoebe, dedisse, sed peperisse prius: duo nunc moriemur in una.” 610Hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit. Corpus inane animae frigus letale secutum est. Paenitet heu sero poenae crudelis amantem, seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit; odit avem, per quam crimen causamque dolendi 615scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit, cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fovet seraque ope vincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes. Quae postquam frustra temptata, rogumque parari 620vidit et arsuros supremis ignibus artus, tum vero gemitus (neque enim caelestia tingi ora licet lacrimis) alto de corde petitos edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca lactentis vituli, dextra libratus ab aure 625tempora discussit claro cava malleus ictu. Ut tamen ingratos in pectora fudit odores et dedit amplexus iniustaque iusta peregit, non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem semina, sed natum flammis uteroque parentis 630eripuit geminique tulit Chironis in antrum; sperantemque sibi non falsae praemia linguae inter aves albas vetuit consistere corvum. Semifer interea divinae stirpis alumno laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore. 635Ecce venit rutilis umeros protecta capillis filia Centauri, quam quondam nympha Chariclo fluminis in rapidi ripis enixa vocavit Ocyroen. Non haec artes contenta paternas edidicisse fuit: fatorum arcana canebat. 640Ergo ubi vaticinos concepit mente furores incaluitque deo, quem clausum pectore habebat, adspicit infantem “toto” que “salutifer orbi cresce puer” dixit: “tibi se mortalia saepe corpora debebunt; animas tibi reddere ademptas 645fas erit; idque semel dis indignantibus ausus posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita eque deo corpus fies exsangue, deusque, qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis. Tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis 650omnibus ut maneas nascendi lege creatus, posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae sanguine serpentis per saucia membra recepto; teque ex aeterno patientem numina mortis efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.” 655Restabat fatis aliquid. Suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita “praevertunt” inquit “me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus. Non fuerant artes tanti, quae numinis iram 660contraxere mihi; mallem nescisse futura. Iam mihi subduci facies humana videtur, iam cibus herba placet, iam latis currere campis impetus est: in equam cognataque corpora vertor. Tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.” 665Talia dicenti pars est extrema querellae intellecta parum, confusaque verba fuerunt. Mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur, sed simulantis equam, parvoque in tempore certos edidit hinnitus et bracchia movit in herbas. 670Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas: pariterque novata est 675et vox et facies nomen quoque monstra dedere.

Battus.

676Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros, Delphice, poscebat. Nam nec rescindere magni iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses, tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas. 680Illud erat tempus, quo te pastoria pellis texit onusque fuit baculum silvestre sinistrae, alterius dispar septenis fistula cannis. Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros 685processisse boves. Videt has Atlantide Maia natus et arte sua silvis occultat abactas. Senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo rure senex; Battum vicinia tota vocabant. Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei 690nobiliumque greges custos servabat equarum. Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi “quisquis es, hospes” ait, “si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega; neu gratia facto nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam” — 695et dedit. Accepta voces has reddidit hospes: “Tutus eas: lapis iste prius tua furta loquetur”, et lapidem ostendit. Simulat Iove natus abire, mox redit, et versa pariter cum voce figura “rustice, vidisti siquas hoc limite” dixit 700“ire boves, fer opem furtoque silentia deme: iuncta suo pariter dabitur ubi femina tauro.” At senior, postquam est merces geminata, “sub illis montibus” inquit “erunt”: et erant sub montibus illis. Risit Atlantiades et “me mihi, perfide, prodis? 705me mihi prodis?” ait, periuraque pectora vertit in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index, inque nihil merito vetus est infamia saxo.

Aglauros. Invidia.

708Hinc se sustulerat paribus caducifer alis, Munychiosque volans agros gratamque Minervae 710despectabat humum cultique arbusta Lycei. Illa forte die castae de more puellae vertice supposito festas in Palladis arces pura coronatis portabant sacra canistris. Inde revertentes deus adspicit ales iterque 715non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem. Ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, 720sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras. Quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto virginibus praestantior omnibus Herse 725ibat, eratque decus pompae comitumque suarum. Obstipuit forma Iove natus, et aethere pendens non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum funda iacit: volat illud et incandescit eundo et quos non habuit, sub nubibus invenit ignes. 730Vertit iter caeloque petit terrena relicto nec se dissimulat: tanta est fiducia formae. Quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte, collocat, ut limbus totumque appareat aurum, 735ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet, virga sit, ut tersis niteant talaria plantis. Pars secreta domus ebore et testudine cultos tres habuit thalamos: quorum tu, Pandrose, dextrum, Aglauros laevum, medium possederat Herse. 740Quae tenuit laevum, venientem prima notavit Mercurium nomenque dei scitarier ausa est et causam adventus. Cui sic respondit Atlantis Pleionesque nepos: “Ego sum, qui iussa per auras verba patris porto: pater est mihi Iuppiter ipse. 745Nec fingam causas; tu tantum fida sorori esse velis prolisque meae matertera dici. Herse causa viae. Faveas oramus amanti.” Adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper viderat Aglauros flavae secreta Minervae, 750proque ministerio magni sibi ponderis aurum postulat: interea tectis excedere cogit. Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem et tanto penitus traxit suspiria motu, ut pariter pectus positamque in pectore forti 755aegida concuteret. Subit, hanc arcana profana detexisse manu tum cum sine matre creatam Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit, et gratamque deo fore iam gratamque sorori et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro. 760Protinus Invidiae nigro squalentia tabo tecta petit. Domus est imis in vallibus huius abdita, sole carens, non ulli pervia vento, tristis et ignavi plenissima frigoris, et quae igne vacet semper, caligine semper abundet. 765Huc ubi pervenit belli metuenda virago, constitit ante domum (neque enim succedere tectis fas habet) et postes extrema cuspide pulsat. Concussae patuere fores. Videt intus edentem vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum, 770Invidiam, visaque oculos avertit. At illa surgit humo pigre semesarumque relinquit corpora serpentum passuque incedit inerti; utque deam vidit formaque armisque decoram, ingemuit vultumque ima ad suspiria duxit. 775Pallor in ore sedet, macies in corpore toto, nusquam recta acies, livent rubigine dentes, pectora felle virent, lingua est suffusa veneno. Risus abest, nisi quem visi movere dolores. Nec fruitur somno, vigilacibus excita curis, 780sed videt ingratos intabescitque videndo successus hominum, carpitque et carpitur una, suppliciumque suum est. Quamvis tamen oderat illam, talibus adfata est breviter Tritonia dictis: “Infice tabe tua natarum Cecropis unam. 785Sic opus est. Aglauros ea est.” Haud plura locuta fugit et impressa tellurem reppulit hasta. Illa deam obliquo fugientem lumine cernens murmura parva dedit, successurumque Minervae indoluit, baculumque capit, quod spinea totum 790vincula cingebant, adopertaque nubibus atris, quacumque ingreditur, florentia proterit arva exuritque herbas et summa cacumina carpit, adflatuque suo populos urbesque domosque polluit. Et tandem Tritonida conspicit arcem 795ingeniis opibusque et festa pace virentem, vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit. Sed postquam thalamos intravit Cecrope natae, iussa facit pectusque manu ferrugine tincta tangit et hamatis praecordia sentibus implet, 800inspiratque nocens virus, piceumque per ossa dissipat et medio spargit pulmone venenum. Neve mali causae spatium per latius errent, germanam ante oculos fortunatumque sororis coniugium pulchraque deum sub imagine ponit, 805cunctaque magna facit. Quibus inritata dolore Cecropis occulto mordetur et anxia nocte, anxia luce gemit, lentaque miserrima tabe liquitur ut glacies incerto saucia sole. Felicisque bonis non lenius uritur Herses, 810quam cum spinosis ignis supponitur herbis, quae neque dant flammas lenique tepore cremantur. Saepe mori voluit, ne quicquam tale videret, saepe velut crimen rigido narrare parenti; denique in adverso venientem limine sedit 815exclusura deum. Cui blandimenta precesque verbaque iactanti mitissima “desine” dixit: “hinc ego me non sum nisi te motura repulso.” “Stemus” ait “pacto” velox Cyllenius “isto”: caelestique fores virga patefecit. At illi 820surgere conanti partes, quascumque sedendo flectimus, ignava nequeunt gravitate moveri. Illa quidem pugnat recto se attollere trunco, sed genuum iunctura riget, frigusque per inguen labitur, et callent amisso sanguine venae. 825Utque malum late solet inmedicabile cancer serpere et inlaesas vitiatis addere partes, sic letalis hiems paulatim in pectora venit vitalesque vias et respiramina clausit. Nec conata loqui est, nec, si conata fuisset, 830vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat. Nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

Europa.

833Has ubi verborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras 835linquit et ingreditur iactatis aethera pennis. Sevocat hunc genitor. Nec causam fassus amoris “fide minister” ait “iussorum, nate, meorum, pelle moram solitoque celer delabere cursu, quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra 840suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt), hanc pete, quodque procul montano gramine pasci armentum regale vides, ad litora verte.” Dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci litora iussa petunt, ubi magni filia regis 845ludere virginibus Tyriis comitata solebat. Non bene conveniunt nec in una sede morantur maiestas et amor: sceptri gravitate relicta ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis ignibus armata est, qui nutu concutit orbem, 850induitur faciem tauri mixtusque iuvencis mugit et in teneris formosus obambulat herbis. Quippe color nivis est, quam nec vestigia duri calcavere pedis nec solvit aquaticus auster. Colla toris exstant, armis palearia pendent, 855cornua parva quidem, sed quae contendere possis facta manu, puraque magis perlucida gemma. Nullae in fronte minae, nec formidabile lumen; pacem vultus habet. Miratur Agenore nata, quod tam formosus, quod proelia nulla minetur. 860Sed quamvis mitem metuit contingere primo: mox adit et flores ad candida porrigit ora. Gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas, oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt. Et nunc adludit viridique exsultat in herba, 865nunc latus in fulvis niveum deponit harenis; paulatimque metu dempto modo pectora praebet virginea plaudenda manu, modo cornua sertis impedienda novis. Ausa est quoque regia virgo nescia quem premeret, tergo considere tauri, 870cum deus a terra siccoque a litore sensim falsa pedum primis vestigia ponit in undis: inde abit ulterius mediique per aequora ponti fert praedam. Pavet haec litusque ablata relictum respicit, et dextra cornum tenet, altera dorso 875imposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

Texto latino: P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV, ed. Hugo Magnus (Gotha: F. A. Perthes, 1892). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.