Metamorphoses · Publius Ovidius Naso

Liber VIII

Livro 8 de 15 · edição de Hugo Magnus (1892) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (7)
  1. Nisus et Scylla.
  2. Labyrinthus. Ariadnes corona.
  3. Daedalus et Icarus. Perdix.
  4. Aper Calydonius. Meleager.
  5. Theseus apud Acheloum. Perimele.
  6. Philemon et Baucis.
  7. Erysichthon. Fames.

Nisus et Scylla.

1Iam nitidum retegente diem noctisque fugante tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt nubila: dant placidi cursum redeuntibus austri Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti 5ante exspectatum portus tenuere petitos. Interea Minos Lelegeia litora vastat praetemptatque sui vires Mavortis in urbe Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro inter honoratos medioque in vertice canos 10crinis inhaerebat, magni fiducia regni. Sexta resurgebant orientis cornua lunae, et pendebat adhuc belli fortuna: diuque inter utrumque volat dubiis Victoria pennis. Regia turris erat vocalibus addita muris, 15in quibus auratam proles Letoia fertur deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit. Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi et petere exiguo resonantia saxa lapillo, tum cum pax esset: bello quoque saepe solebat 20spectare ex illa rigidi certamina Martis. Iamque mora belli procerum quoque nomina norat armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras. Noverat ante alios faciem ducis Europaei, plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos, 25seu caput abdiderat cristata casside pennis, in galea formosus erat; seu sumpserat aere fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat. Torserat adductis hastilia lenta lacertis: laudabat virgo iunctam cum viribus artem. 30Imposito calamo patulos sinuaverat arcus: sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis. Cum vero faciem dempto nudaverat aere purpureusque albi stratis insignia pictis terga premebat equi spumantiaque ora regebat, 35vix sua, vix sanae virgo Niseia compos mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille, quaeque manu premeret, felicia frena vocabat. Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi 40turribus e summis in Gnosia mittere corpus castra, vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat candida Dictaei spectans tentoria regis, “laeter,” ait “doleamne geri lacrimabile bellum, 45in dubio est. Doleo, quod Minos hostis amanti est: sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset. Me tamen accepta poterat deponere bellum obside, me comitem, me pacis pignus haberet. Si quae te peperit, talis, pulcherrime rerum, 50qualis es ipsa fuit, merito deus arsit in illa. O ego ter felix, si pennis lapsa per auras Gnosiaci possem castris insistere regis fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem, vellet emi! tantum patrias ne posceret arces. 55Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim proditione potens! — Quamvis saepe utile vinci victoris placidi fecit clementia multis: iusta gerit certe pro nato bella perempto et causaque valet causamque tenentibus armis, 60et, puto, vincemur. Quis enim manet exitus urbem, cum suus haec illi reserabit moenia Mavors et non noster amor? Melius sine caede moraque impensaque sui poterit superare cruoris. Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos, 65vulneret imprudens. Quis enim tam durus, ut in te dirigere inmitem non inscius audeat hastam? Coepta placent, et stat sententia tradere mecum dotalem patriam finemque imponere bello. Verum velle parum est! Aditus custodia servat 70claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum infelix timeo, solus mea vota moratur. Di facerent, sine patre forem! — Sibi quisque profecto est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat. Altera iamdudum succensa cupidine tanto 75perdere gauderet quodcumque obstaret amori. Et cur ulla foret me fortior? Ire per ignes et gladios ausim. Nec in hoc tamen ignibus ullis aut gladiis opus est: opus est mihi crine paterno. Illa mihi est auro pretiosior, illa beatam 80purpura me votique mei factura potentem.” Talia dicenti curarum maxima nutrix nox intervenit, tenebrisque audacia crevit. Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos 85intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem crine suum spoliat praedaque potita nefanda per medios hostes (meriti fiducia tanta est) pervenit ad regem. Quem sic adfata paventem est: 90“Suasit amor facinus. Proles ego regia Nisi Scylla tibi trado patriaeque meosque penates. Praemia nulla peto nisi te. Cape pignus amoris purpureum crinem, nec me nunc tradere crinem, sed patrium tibi crede caput.” Scelerataque dextra 95munera porrexit. Minos porrecta refugit turbatusque novi respondit imagine facti: “Di te summoveant, o nostri infamia saecli, orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur. Certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten, 100qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.” Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor hostibus imposuit, classis retinacula solvi iussit et aeratas impelli remige puppes. Scylla freto postquam deductas nare carinas 105nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit, consumptis precibus violentam transit in iram, intendensque manus, passis furibunda capillis, “quo fugis” exclamat, “meritorum auctore relicta, o patriae praelate meae, praelate parenti? 110Quo fugis, inmitis? cuius victoria nostrum et scelus et meritum est. Nec te data munera, nec te noster amor movit, nec quod spes omnis in unum te mea congesta est? Nam quo deserta revertar? In patriam? Superata iacet. Sed finge manere: 115proditione mea clausa est mihi. Patris ad ora? Quem tibi donavi! Cives odere merentem, finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae, terrarum nobis ut Crete sola pateret. Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, 120non genetrix Europa tibi ea, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis. Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri ducta tua est (generis falsa est ea fabula!): verus et ferus et captus nullius amore iuvencae, 125qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas, Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris moenia! nam fateor, merui et sum digna perire. Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro, 130insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique, officium tibi sit. Te vere coniuge digna est, quae torvum ligno decepit adultera taurum discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures perveniunt mea dicta tuas? An inania venti 135verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas? Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas. Me miseram! properare iubet, divulsaque remis unda sonat; mecumque simul mea terra recedit. 140Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum: insequar invitum, puppimque amplexa recurvam per freta longa trahar.” Vix dixerat, insilit undis consequiturque rates, faciente cupidine vires, Gnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae. 145Quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura et modo factus erat fulvis haliaeetus alis), ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco. Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est. 150Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.

Labyrinthus. Ariadnes corona.

152Vota Iovi Minos taurorum corpora centum solvit, ut egressus ratibus Curetida terram contigit, spoliis decorata est regia fixis. 155Creverat opprobrium generis, foedumque patebat matris adulterium monstri novitate biformis. Destinat hunc Minos thalamo removere pudorem multiplicique domo caecisque includere tectis. Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis 160ponit opus turbatque notas et lumina flexu ducit in errorem variarum ambage viarum. Non secus ac liquidis Phrygius Maeandrus in undis ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque occurrensque sibi venturas adspicit undas, 165et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum incertas exercet aquas: ita Daedalus implet innumeras errore vias. Vixque ipse reverti ad limen potuit: tanta est fallacia tecti. Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram 170clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita novenis, utque ope virginea nullis iterata priorum ianua difficilis filo est inventa relecto, protinus Aegides rapta Minoide Diam 175vela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit. Desertae et multa querenti amplexus et opem Liber tulit; utque perenni sidere clara foret, sumptam de fronte coronam inmisit caelo. Tenues volat illa per auras 180dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes consistuntque loco specie remanente coronae, qui medius Nixique genu est anguemque tenentis.

Daedalus et Icarus. Perdix.

183Daedalus interea Creten longumque perosus exsilium tactusque loci natalis amore 185clausus erat pelago. “Terras licet” inquit “et undas obstruat: at caelum certe patet; ibimus illac. Omnia possideat, non possidet aera Minos.” Dixit et ignotas animum dimittit in artes naturamque novat. Nam ponit in ordine pennas, 190a minima coeptas, longam breviore sequenti, ut clivo crevisse putes. Sic rustica quondam fistula disparibus paulatim surgit avenis. Tum lino medias et ceris adligat imas, atque ita compositas parvo curvamine flectit, 195ut veras imitetur aves. Puer Icarus una stabat et, ignarus sua se tractare pericla, ore renidenti modo, quas vaga moverat aura, captabat plumas, flavam modo pollice ceram mollibat lusuque suo mirabile patris 200impediebat opus. Postquam manus ultima coepto imposita est, geminas opifex libravit in alas ipse suum corpus motaque pependit in aura. Instruit et natum “medio” que “ut limite curras, Icare,” ait “moneo, ne, si demissior ibis, 205unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat. Inter utrumque vola. Nec te spectare Booten aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem: me duce carpe viam.” Pariter praecepta volandi tradit et ignotas umeris accommodat alas. 210Inter opus monitusque genae maduere seniles, et patriae tremuere manus. Dedit oscula nato non iterum repetenda suo, pennisque levatus ante volat comitique timet, velut ales, ab alto quae teneram prolem produxit in aera nido, 215hortaturque sequi damnosasque erudit artes et movet ipse suas et nati respicit alas. Hos aliquis tremula dum captat harundine pisces, aut pastor baculo stivave innixus arator vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent 220credidit esse deos. Et iam Iunonia laeva parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae), dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne, cum puer audaci coepit gaudere volatu deseruitque ducem caelique cupidine tractus 225altius egit iter. Rapidi vicinia solis mollit odoratas, pennarum vincula, ceras. Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen 230excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo. At pater infelix, nec iam pater, “Icare,” dixit, “Icare,” dixit “ubi es? qua te regione requiram?” “Icare” dicebat: pennas adspexit in undis devovitque suas artes corpusque sepulcro 235condidit, et tellus a nomine dicta sepulti. Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati garrula limoso prospexit ab elice perdix et plausit pennis testataque gaudia cantu est: unica tunc volucris nec visa prioribus annis, 240factaque nuper avis, longum tibi, Daedale, crimen. Namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam progeniem germana suam, natalibus actis bis puerum senis, animi ad praecepta capacis. Ille etiam medio spinas in pisce notatas 245traxit in exemplum ferroque incidit acuto perpetuos dentes et serrae repperit usum. Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo vinxit, ut aequali spatio distantibus illis altera pars staret, pars altera duceret orbem. 250Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum quae favet ingeniis excepit Pallas avemque reddidit et medio velavit in aere pennis. Sed vigor ingenii quondam velocis in alas 255inque pedes abiit: nomen quod et ante remansit. Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit, nec facit in ramis altoque cacumine nidos: propter humum volitat ponitque in saepibus ova antiquique memor metuit sublimia casus.

Aper Calydonius. Meleager.

260Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis mitis habebatur, iam lamentabile Athenae pendere desierant Thesea laude tributum. Templa coronantur, bellatricemque Minervam 265cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto muneribusque datis et acerris turis honorant. Sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit, huius opem magnis imploravere periclis. 270Huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet, sollicita supplex petiit prece. Causa petendi sus erat, infestae famulus vindexque Dianae. Oenea namque ferunt pleni successibus anni primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo, 275Palladios flavae latices libasse Minervae. Coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes ambitiosus honor; solas sine ture relictas praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras. Tangit et ira deos. “At non impune feremus, 280quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae” inquit, et Oeneos ultorem spreta per agros misit aprum, quanto maiores herbida tauros non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores. Sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix, fervida cum rauco latos stridore per armos spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis, fulmen ab ore venit, frondes adflatibus ardent. 290Is modo crescentes segetes proculcat in herba, nunc matura metit fleturi vota coloni et Cererem in spicis intercipit. Area frustra et frustra exspectant promissas horrea messes. Sternuntur gravidi longo cum palmite fetus 295bacaque cum ramis semper frondentis olivae. Saevit et in pecudes: non has pastorve canisve, non armenta truces possunt defendere tauri. Diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis esse putant tutos, donec Meleagros et una 300lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis: Tyndaridae gemini, spectatus caestibus alter, alter equo, primaeque ratis molitor Iason, et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus; et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus 305et velox Idas, et iam non femina Caeneus Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix, Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus. Nec Telamon aberat magnique creator Achillis 310cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao impiger Eurytion, et cursu invictus Echion, Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, 315Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus Oeclides, nemorisque decus Tegeaea Lycaei. Rasilis huic summam mordebat fibula vestem, crinis erat simplex, nodum conlectus in unum. 320Ex umero pendens resonabat eburnea laevo telorum custos, arcum quoque laeva tenebat. Talis erat cultu; facies, quam dicere vere virgineam in puero, puerilem in virgine possis. Hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros 325optavit renuente deo flammasque latentes hausit et “o felix, siquem dignabitur” inquit “ista virum.” Nec plura sinit tempusque pudorque dicere: maius opus magni certaminis urget. Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas, 330incipit a plano devexaque prospicit arva. Quo postquam venere viri, pars retia tendunt, vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur signa pedum cupiuntque suum reperire periclum. Concava vallis erat, quo se demittere rivi 335adsuerant pluvialis aquae: tenet ima lacunae lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres viminaque et longa parvae sub harundine cannae. Hinc aper excitus medios violentus in hostes fertur, ut excussis elisi nubibus ignes. 340Sternitur incursu nemus et propulsa fragorem silva dat. Exclamant iuvenes praetentaque forti tela tenent dextra lato vibrantia ferro. Ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu. 345Cuspis Echionio primum contorta lacerto vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno. Proxima, si nimiis mittentis viribus usa non foret, in tergo visa est haesura petito: longius it. Auctor teli Pagasaeus Iason. 350“Phoebe,” ait Ampycides “si te coluique coloque, da mihi quod petitur certo contingere telo!” Qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est, sed sine vulnere, aper; ferrum Diana volanti abstulerat iaculo: lignum sine acumine venit. 355Ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit: emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma. Utque volat moles adducto concita nervo, cum petit aut muros aut plenas milite turres, in iuvenes certo sic impete vulnificus sus 360fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes cornua, prosternit; socii rapuere iacentes. At non letiferos effugit Enaesimus ictus, Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem vertere succiso liquerunt poplite nervi. 365Forsitan et Pylius citra Troiana perisset tempora: sed sumpto posita conamine ab hasta arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis despexitque, loco tutus, quem fugerat hostem. Dentibus ille ferox in querno stipite tritis 370inminet exitio fidensque recentibus armis Eurytidae magni rostro femur hausit adunco. At gemini, nondum caelestia sidera, fratres, ambo conspicui, nive candidioribus ambo vectabantur equis, ambo vibrata per auras 375hastarum tremulo quatiebant spicula motu. Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas. Persequitur Telamon studioque incautus eundi pronus ab arborea cecidit radice retentus. 380Dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam imposuit nervo sinuatoque expulit arcu. Fixa sub aure feri summum destrinxit harundo corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas. Nec tamen illa sui successu laetior ictus, 385quam Meleagros erat. Primus vidisse putatur et primus sociis visum ostendisse cruorem et “meritum” dixisse “feres virtutis honorem.” Erubuere viri seque exhortantur et addunt cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela: 390turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus. Ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas “discite, femineis quid tela virilia praestent, o iuvenes, operique meo concedite!” dixit. “Ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis, 395invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.” Talia magniloquo tumidus memoraverat ore ancipitemque manu tollens utraque securim institerat digitis, primos suspensus in artus. Occupat audentem, quaque est via proxima leto, 400summa ferus geminos direxit ad inguina dentes. Concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore. Ibat in adversum proles Ixionis hostem Pirithous valida quatiens venabula dextra. 405Cui “procul” Aegides “o me mihi carior” inquit “pars animae consiste meae! licet eminus esse fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.” Dixit et aerata torsit grave cuspide cornum. Quo bene librato votique potente futuro, 410obstitit abscisa frondosus ab arbore ramus. Misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo vertit in inmeriti fatum latrantis et inter ilia coniectum tellure per ilia fixum est. At manus Oenidae variat, missisque duabus 415hasta prior terra, medio stetit altera tergo. Nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem stridentemque novo spumam cum sanguine fundit, vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram splendidaque adversos venabula condit in armos. 420Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum esse putant; sed tela tamen sua quisque cruentat. 425Ipse pede imposito caput exitiabile pressit atque ita “sume mei spolium, Nonacria, iuris,” dixit “et in partem veniat mea gloria tecum.” Protinus exuvias rigidis horrentia saetis terga dat et magnis insignia dentibus ora. 430Illi laetitiae est cum munere muneris auctor: invidere alii, totoque erat agmine murmur. E quibus ingenti tendentes bracchia voce “pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,” Thestiadae clamant “nec te fiducia formae 435decipiat, ne sit longe tibi captus amore auctor” et huic adimunt munus, ius muneris illi. Non tulit et tumida frendens Mavortius ira “discite, raptores alieni” dixit “honoris, facta minis quantum distent,” hausitque nefando 440pectora Plexippi nil tale timentia ferro. Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum. 445Dona deum templis nato victore ferebat, cum videt exstinctos fratres Althaea referri. Quae plangore dato maestis clamoribus urbem implet et auratis mutavit vestibus atras. At simul est auctor necis editus, excidit omnis 450luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est. Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret Thestias, in flammam triplices posuere sorores; staminaque impresso fatalia pollice nentes “tempora” dixerunt “eadem lignoque tibique, 455o modo nate, damus.” Quo postquam carmine dicto excessere deae, flagrantem mater ab igne eripuit ramum sparsitque liquentibus undis. Ille diu fuerat penetralibus abditus imis servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos. 460Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes. Tum conata quater flammis imponere ramum, coepta quater tenuit. Pugnant materque sororque, et diversa trahunt unum duo nomina pectus. 465Saepe metu sceleris pallebant ora futuri, saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem. Et modo nescio quid similis crudele minanti vultus erat, modo quem misereri credere posses. Cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor, 470inveniebantur lacrimae tamen. Utque carina, quam ventus ventoque rapit contrarius aestus, vim geminam sentit paretque incerta duobus: Thestias haud aliter dubiis adfectibus errat inque vices ponit positamque resuscitat iram. 475Incipit esse tamen melior germana parente, et consanguineas ut sanguine leniat umbras, impietate pia est. Nam postquam pestifer ignis convaluit, “rogus iste cremet mea viscera” dixit. Utque manu dira lignum fatale tenebat, 480ante sepulcrales infelix adstitit aras “poenarum” que “deae triplices, furialibus,” inquit, “Eumenides, sacris vultus advertite vestros. Ulciscor facioque nefas: mors morte pianda est, in scelus addendum scelus est, in funera funus. 485Per coacervatos pereat domus impia luctus. An felix Oeneus nato victore fruetur, Thestius orbus erit? Melius lugebitis ambo. Vos modo, fraterni manes animaeque recentes, officium sentite meum magnoque paratas 490accipite inferias, uteri mala pignera nostri! — Ei mihi! quo rapior? Fratres, ignoscite matri. Deficiunt ad coepta manus. Meruisse fatemur illum, cur pereat: mortis mihi displicet auctor. — Ergo impune feret, vivusque et victor et ipso 495successu tumidus regnum Calydonis habebit: vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae? Haud equidem patiar. Pereat sceleratus et ille spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam. Mens ubi materna est? Ubi sunt pia iura parentum 500et quos sustinui bis mensum quinque labores? O utinam primis arsisses ignibus infans, idque ego passa forem! Vixisti munere nostro: nunc merito moriere tuo. Cape praemia facti bisque datam, primum partu, mox stipite rapto, 505redde animam — vel me fraternis adde sepulcris! Et cupio et nequeo. Quid agam? modo vulnera fratrum ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago, nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. — Me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres: 510dummodo quae dedero vobis solacia vosque ipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementi funereum torrem medios coniecit in ignes. Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit. 515Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa uritur et caecis torreri viscera sentit ignibus ac magnos superat virtute dolores. Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit 520grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque languescuntque iterum: simul est exstinctus uterque, inque leves abiit paulatim spiritus auras 525paulatim cana prunam velante favilla. Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque, vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae. Pulvere canitiem genitor vultusque seniles 530foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum. Nam de matre manus diri sibi conscia facti exegit poenas acto per viscera ferro. Non mihi si centum deus ora sonantia linguis ingeniumque capax totumque Helicona dedisset, 535tristia persequerer miserarum dicta sororum. Inmemores decoris liventia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto. Post cinerem cineres haustos ad pectora pressant, 540adfusaeque iacent tumulo signataque saxo nomina complexae lacrimas in nomina fundunt. Quas Parthaoniae tandem Latonia clade exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque nobilis Alcmenae natis in corpore pennis 545adlevat et longas per bracchia porrigit alas corneaque ora facit versasque per aera mittit.

Theseus apud Acheloum. Perimele.

547Interea Theseus sociati parte laboris functus Erechtheas Tritonidos ibat ad arces. Clausit iter fecitque moras Achelous eunti 550imbre tumens. “Succede meis,” ait “inclite, tectis, Cecropida, nec te committe rapacibus undis: ferre trabes solidas obliquaque volvere magno murmure saxa solent. Vidi contermina ripae cum gregibus stabula alta trahi: nec fortibus illic 555profuit armentis, nec equis velocibus esse. Multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis corpora turbineo iuvenalia flumine mersit. Tutior est requies, solito dum flumina currant limite, dum tenues capiat suus alveus undas.” 560Adnuit Aegides, “utar” que “Acheloe, domoque consilioque tuo” respondit; et usus utroque est. Pumice multicavo nec levibus atria tophis structa subit: molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae. 565Iamque duas lucis partes Hyperione menso discubuere toris Theseus comitesque laborum: hac Ixionides, illa Troezenius heros parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis, quosque alios parili fuerat dignatus honore 570amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto. Protinus adpositas nudae vestigia nymphae instruxere epulis mensas dapibusque remotis in gemma posuere merum. Tum maximus heros, aequora prospiciens oculis subiecta, “quis” inquit 575“ille locus?” digitoque ostendit, “et insula nomen quod gerit illa, doce: quamquam non una videtur.” Amnis ad haec “non est” inquit “quod cernitis, unum: quinque iacent terrae: spatium discrimina fallit. Quoque minus spretae factum mirere Dianae, 580naides hae fuerant. Quae cum bis quinque iuvencos mactassent rurisque deos ad sacra vocassent, inmemores nostri festas duxere choreas. Intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam, tantus eram, pariterque animis inmanis et undis 585a silvis silvas et ab arvis arva revelli cumque loco nymphas, memores tum denique nostri, in freta provolvi. Fluctus nosterque marisque continuam diduxit humum partesque resolvit in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis. 590Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit insula, grata mihi; Perimelen navita dicit. Huic ego virgineum dilectae nomen ademi. Quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum propulit e scopulo periturae corpora natae. 595Excepi nantemque ferens “o proxima mundi regna vagae” dixi “sortite, tridentifer, undae, adfer opem mersaeque precor, feritate paterna da, Neptune, locum; vel sit locus ipsa licebit.” Dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes, 610et gravis increvit mutatis insula membris.

Philemon et Baucis.

611Amnis ab his tacuit. Factum mirabile cunctos moverat: inridet credentes, utque deorum spretor erat mentisque ferox, Ixione natus “ficta refers nimiumque putas Acheloe potentes 615esse deos” dixit, “si dant adimuntque figuras.” Obstipuere omnes nec talia dicta probarunt, ante omnesque Lelex, animo maturus et aevo, sic ait: “Inmensa est finemque potentia caeli non habet, et quidquid superi voluere, peractum est. 620Quoque minus dubites, tiliae contermina quercus collibus est Phrygiis modico circumdata muro. Ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus misit in arva, suo quondam regnata parenti. Haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim, 625nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae. Iuppiter huc specie mortali cumque parente venit Atlantiades positis caducifer alis. Mille domos adiere locum requiemque petentes, mille domos clausere serae. Tamen una recepit, 630parva quidem, stipulis et canna tecta palustri; sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo. 635Nec refert, dominos illic famulosne requiras: tota domus duo sunt, idem parentque iubentque. Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, 640quo superiniecit textum rude sedula Baucis. Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili. Multifidasque faces ramaliaque arida tecto 645detulit et minuit parvoque admovit aeno. Quodque suus coniunx riguo conlegerat horto, truncat holus foliis; furca levat illa bicorni sordida terga suis nigro pendentia tigno servatoque diu resecat de tergore partem 650exiguam sectamque domat ferventibus undis. Interea medias fallunt sermonibus horas 655concutiuntque torum de molli fluminis ulva impositum lecto sponda pedibusque salignis. Vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo sternere consuerant: sed et haec vilisque vetusque vestis erat, lecto non indignanda saligno. 660Accubuere dei. Mensam succincta tremensque ponit anus, mensae sed erat pes tertius impar. Testa parem fecit. Quae postquam subdita clivum sustulit, aequatam mentae tersere virentes. Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae 665conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus. Post haec caelatus eodem sistitur argento crater fabricataque fago 670pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris. Parva mora est, epulasque foci misere calentes, nec longae rursus referuntur vina senectae dantque locum mensis paulum seducta secundis. Hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis 675prunaque et in patulis redolentia mala canistris et de purpureis conlectae vitibus uvae. Candidus in medio favus est. Super omnia vultus accessere boni nec iners pauperque voluntas. Interea totiens haustum cratera repleri 680sponte sua per seque vident succrescere vina: attoniti novitate pavent manibusque supinis concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon et veniam dapibus nullisque paratibus orant. Unicus anser erat, minimae custodia villae: 685quem dis hospitibus domini mactare parabant. Ille celer penna tardos aetate fatigat eluditque diu tandemque est visus ad ipsos confugisse deos. Superi vetuere necari “di” que “sumus, meritasque luet vicinia poenas 690impia” dixerunt; “vobis inmunibus huius esse mali dabitur. Modo vestra relinquite tecta ac nostros comitate gradus et in ardua montis ite simul.” Parent ambo baculisque levati nituntur longo vestigia ponere clivo. 695Tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta missa potest: flexere oculos et mersa palude cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere. Dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum, illa vetus, dominis etiam casa parva duobus 700vertitur in templum: furcas subiere columnae, stramina flavescunt, aurataque tecta videntur caelataeque fores adopertaque marmore tellus. Talia tum placido Saturnius edidit ore: “Dicite, iuste senex et femina coniuge iusto 705digna, quid optetis.” Cum Baucide pauca locutus iudicium superis aperit commune Philemon: “Esse sacerdotes delubraque vestra tueri poscimus; et quoniam concordes egimus annos, auferat hora duos eadem, ne coniugis umquam 710busta meae videam neu sim tumulandus ab illa.” Vota fides sequitur. Templi tutela fuere, donec vita data est. Annis aevoque soluti ante gradus sacros cum starent forte locique narrarent casus, frondere Philemona Baucis, 715Baucida conspexit senior frondere Philemon Iamque super geminos crescente cacumine vultus mutua, dum licuit reddebant dicta “vale” que “o coniunx” dixere simul, simul abdita texit ora frutex. Ostendit adhuc Thyneius illic 720incola de gemino vicinos corpore truncos. Haec mihi non vani (neque erat cur fallere vellent) narravere senes: equidem pendentia vidi serta super ramos, ponensque recentia dixi “cura deum di sint, et qui coluere colantur.””

Erysichthon. Fames.

725Desierat cunctosque et res et moverat auctor, Thesea praecipue. Quem facta audire volentem mira deum, innixus cubito Calydonius amnis talibus adloquitur: “Sunt, o fortissime, quorum forma semel mota est et in hoc renovamine mansit, 730sunt, quibus in plures ius est transire figuras, ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu. Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem; nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent, anguis eras, modo te faciebant cornua taurum. 735Saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri; interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum, flumen eras, interdum undis contrarius ignis. Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata, iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum 740sperneret et nullos aris adoleret odores. Ille etiam Cereale nemus violasse securi dicitur et lucos ferro temerasse vetustos. Stabat in his ingens annoso robore quercus, una nemus; vittae mediam memoresque tabellae 745sertaque cingebant, voti argumenta potentis. Saepe sub hac dryades festas duxere choreas, saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci circuiere modum, mensuraque roboris ulnas quinque ter implebat. Nec non et cetera tantum 750silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni. Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa abstinuit famulosque iubet succidere sacrum robur; et ut iussos cunctari vidit, ab uno edidit haec rapta sceleratus verba securi: 755“Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.” Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus, contremuit gemitumque dedit Deoia quercus: et pariter frondes, pariter pallescere glandes 760coepere ac longi pallorem ducere rami. Cuius ut in trunco fecit manus impia vulnus, haud aliter fluxit discusso cortice sanguis, quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus concidit, abrupta cruor e cervice profundi. 765Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saevamque inhibere bipennem. Adspicit hunc “mentis” que “piae cape praemia!” dixit Thessalus, inque virum convertit ab arbore ferrum detruncatque caput repetitaque robora caedit, 770redditus et medio sonus est de robore talis: “Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno, quae tibi factorum poenas instare tuorum vaticinor moriens, nostri solacia leti.” Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem 775ictibus innumeris adductaque funibus arbor corruit et multam prostravit pondere silvam. Attonitae dryades damno nemorumque suoque, omnes germanae, Cererem cum vestibus atris maerentes adeunt poenamque Erysichthonis orant. 780Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu concussit gravidis oneratos messibus agros. Moliturque genus poenae miserabile, si non ille suis esset nulli miserabilis actis, pestifera lacerare Fame. Quae quatenus ipsi 785non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem compellat oreada dictis: “Est locus extremis Scythiae glacialis in oris, triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus; 790Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque et ieiuna Fames. Ea se in praecordia condat sacrilegi scelerata iube; nec copia rerum vincat eam, superetque meas certamine vires. Neve viae spatium te terreat, accipe currus, 795accipe quos frenis alte moderere dracones.” Et dedit. Illa dato subvecta per aera curru devenit in Scythiam rigidique cacumine montis (Caucason appellant) serpentum colla levavit quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro 800unguibus et raras vellentem dentibus herbas. Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent; ossa sub incurvis exstabant arida lumbis, 805ventris erat pro ventre locus, pendere putares pectus et a spinae tantummodo crate teneri. Auxerat articulos macies, genuumque tumebat orbis, et inmodico prodibant tubere tali. Hanc procul ut vidit (neque enim est accedere iuxta 810ausa), refert mandata deae: paulumque morata, quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc, visa tamen sensisse famem retroque dracones egit in Haemoniam, versis sublimis habenis. Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper 815illius est operi, peragit. Perque aera vento ad iussam delata domum est et protinus intrat sacrilegi thalamos altoque sopore solutum (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis: seque viro inspirat faucesque et pectus et ora 820adflat et in vacuis spargit ieiunia venis. Functaque mandato fecundum deserit orbem inque domos inopes adsueta revertitur antra. Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni 825oraque vana movet dentemque in dente fatigat exercetque cibo delusum guttur inani proque epulis tenues nequiquam devorat auras. Ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi perque avidas fauces incensaque viscera regnat. 830Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer, poscit et adpositis queritur ieiunia mensis inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse quodque satis poterat populo, non sufficit uni, plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum. 835Utque fretum recipit de tota flumina terra nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, utque rapax ignis non umquam alimenta recusat innumerasque faces cremat et, quo copia maior est data, plura petit turbaque voracior ipsa est: 840sic epulas omnes Erysichthonis ora profani accipiunt poscuntque simul. Cibus omnis in illo causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo. Iamque fame patrias altaque voragine ventris attenuarat opes, sed inattenuata manebat 845tum quoque dira fames, implacataeque vigebat flamma gulae. Tandem, demisso in viscera censu, filia restabat, non illo digna parente. Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusat et vicina suas tendens super aequora palmas 850“eripe me domino; qui raptae praemia nobis virginitatis habes” ait. Haec Neptunus habebat. Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti esset ero, formamque novat vultumque virilem induit et cultus piscem capientibus aptos. 855Hanc dominus spectans “o qui pendentia parvo aera cibo celas, moderator harundinis,” inquit “sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos: quae modo cum vili turbatis veste capillis 860litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi), dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.” Illa dei munus bene cedere sensit et a se se quaeri gaudens, his est resecuta rogantem: “Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem 865gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi. Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto, me tamen excepto, nec femina constitit ulla.” Credidit et verso dominus pede pressit harenam 870elususque abiit: illi sua reddita forma est. Ast ubi habere suam transformia corpora sensit, saepe pater dominis Triopeida tradit. At illa nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat praebebatque avido non iusta alimenta parenti. 875Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem materiam dederatque gravi nova pabula morbo, ipse suos artus lacero divellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat. Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est 880corporis, o iuvenis, numero finita potestas. Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem, armenti modo dux vires in cornua sumo, — cornua, dum potui! nunc pars caret altera telo frontis, ut ipse vides.” Gemitus sunt verba secuti.

Texto latino: P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV, ed. Hugo Magnus (Gotha: F. A. Perthes, 1892). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.