Metamorphoses · Publius Ovidius Naso

Liber IX

Livro 9 de 15 · edição de Hugo Magnus (1892) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (6)
  1. Achelous et Hercules.
  2. Nessus. Herculis mors.
  3. Alcmene et Galanthis.
  4. Dryope. Iolaus.
  5. Byblis.
  6. Iphis.

Achelous et Hercules.

1Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis coepit inornatos redimitus harundine crines: “Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus 5commemorare velit? Referam tamen ordine. Nec tam turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est, magnaque dat nobis tantus solacia victor. Nomine siqua suo fando pervenit ad aures Deianira tuas—quondam pulcherrima virgo 10multorumque fuit spes invidiosa procorum. Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti, “accipe me generum,” dixi “Parthaone nate:” dixit et Alcides. Alii cessere duobus. Ille Iovem socerum dare se famamque laborum 15et superata suae referebat iussa novercae. Contra ego “turpe deum mortali cedere” dixi (nondum erat ille deus), “regem me cernis aquarum cursibus obliquis inter tua regna fluentum. Nec gener externis hospes tibi missus ab oris, 20sed popularis ero et rerum pars una tuarum. Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno odit et omnis abest iussorum poena laborum. Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum, Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus. 25Matris adulterio patrem petis. Elige, fictum esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.” Talia dicentem iamdudum lumine torvo spectat et accensae non fortiter imperat irae verbaque tot reddit: “Melior mihi dextera lingua. 30Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo,” congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum cedere: reieci viridem de corpore vestem bracchiaque opposui tenuique a pectore varas in statione manus et pugnae membra paravi. 35Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis inque vicem fulvae tactu flavescit harenae. Et modo cervicem, modo crura micantia captat, aut captare putes, omnique a parte lacessit. Me mea defendit gravitas frustraque petebar, 40haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus oppugnant: manet illa suoque est pondere tuta. Digredimur paulum rursusque ad bella coimus, inque gradu stetimus, certi non cedere; eratque cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus 45et digitos digitis et frontem fronte premebam. Non aliter vidi fortes concurrere tauros, cum pretium pugnae toto nitidissima saltu expetitur coniunx: spectant armenta paventque nescia, quem maneat tanti victoria regni. 50Ter sine profectu voluit nitentia contra reicere Alcides a se mea pectora; quarto excutit amplexus adductaque bracchia solvit, inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri) protinus avertit tergoque onerosus inhaesit. 55Siqua fides neque ficta mihi nunc gloria voce quaeritur, inposito pressus mihi monte videbar. Vix tamen inserui sudore fluentia multo bracchia, vix solvi duros a corpore nexus: instat anhelanti prohibetque resumere vires, 60et cervice mea potitur. Tum denique tellus pressa genu nostro est, et harenas ore momordi. Inferior virtute meas divertor ad artes, elaborque viro longum formatus in anguem. Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes 65cumque fero movi linguam stridore bisulcam, risit et inludens nostras Tirynthius artes “cunarum labor est angues superare mearum,” dixit “et ut vincas alios, Acheloe, dracones, pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae? 70Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum de centum numero caput est inpune recisum, quin gemino cervix herede valentior esset. Hanc ego ramosam natis e caede colubris crescentemque malo domui domitamque reclusi. 75Quid fore te credas, falsum qui versus in anguem arma aliena moves, quem forma precaria celat?” Dixerat, et summo digitorum vincula collo inicit: angebar ceu guttura forcipe pressus, pollicibusque meas pugnabam evellere fauces. 80Sic quoque devicto restabat tertia tauri forma trucis: tauro mutatus membra rebello. Induit ille toris a laeva parte lacertos, admissumque trahens sequitur depressaque dura cornua figit humo meque alta sternit harena. 85Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit. Naides hoc, pomis et odoro flore repletum, sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est.” Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae, 90una ministrarum, fusis utrimque capillis, incessit totumque tulit praedivite cornu autumnum et mensas, felicia poma, secundas. Lux subit, et primo feriente cacumina sole discedunt iuvenes: neque enim dum flumina pacem 95et placidos habeant lapsus totaeque residant, opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

Nessus. Herculis mors.

98Hunc tamen ablati domuit iactura decoris, cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna 100aut super inposita celatur harundine damnum. At te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor perdiderat volucri traiectum terga sagitta. Namque nova repetens patrios cum coniuge muros venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas. 105Uberior solito, nimbis hiemalibus auctus verticibusque frequens erat atque inpervius amnis. Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum, “officio” que “meo ripa sistetur in illa 110haec,” ait “Alcide. Tu viribus utere nando!” pallentemque metu fluviumque ipsumque timentem tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso. Mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis (nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus), 115“quandoquidem coepi, superentur flumina!” dixit, nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis, quaerit et obsequio deferri spernit aquarum. Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus, coniugis agnovit vocem: Nessoque paranti 120fallere depositum “quo te fiducia” clamat “vana pedum, violente, rapit? Tibi, Nesse biformis, dicimus. Exaudi nec res intercipe nostras! Si te nulla mei reverentia movit, at orbes concubitus vetitos poterant inhibere paterni. 125Haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina: vulnere, non pedibus te consequar.” Ultima dicta res probat, et missa fugientia terga sagitta traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum. Quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen 130emicuit mixtus Lernaei tabe veneni. Excipit hunc Nessus “neque enim moriemur inulti” secum ait et calido velamina tincta cruore dat munus raptae velut inritamen amoris. Longa fuit medii mora temporis, actaque magni 135Herculis inplerant terras odiumque novercae. Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures, Deianira, tuas, quae veris addere falsa gaudet et e minimo sua per mendacia crescit, 140Amphitryoniaden Ioles ardore teneri. Credit amans, venerisque novae perterrita fama indulsit primo lacrimis flendoque dolorem diffudit miseranda suum; mox deinde “quid autem flemus?” ait “paelex lacrimis laetabitur istis. 145Quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est, dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros. Conquerar an sileam? Repetam Calydona morerne? Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem? Quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem 150forte paro facinus, quantumque iniuria possit femineusque dolor, iugulata paelice testor?” In cursus animus varios abit: omnibus illis praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem mittere, quae vires defecto reddat amori. 155Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus ipsa suos tradit blandisque (miserrima!) verbis, dona det illa viro, mandat. Capit inscius heros induiturque umeris Lernaeae virus echidnae. Tura dabat primis et verba precantia flammis 160vinaque marmoreas patera fundebat in aras: incaluit vis illa mali resolutaque flammis Herculeos abiit late dilapsa per artus. Dum potuit, solita gemitum virtute repressit; victa malis postquam est patientia, reppulit aras 165inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten. Nec mora, letiferam conatur scindere vestem: qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu, aut haeret membris frustra temptata revelli, aut laceros artus et grandia detegit ossa. 170Ipse cruor, gelido ceu quondam lamina candens tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno. Nec modus est: sorbent avidae praecordia flammae, caeruleusque fluit toto de corpore sudor, ambustique sonant nervi: caecaque medullis 175tabe liquefactis tollens ad sidera palmas “cladibus,” exclamat “Saturnia, pascere nostris, pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto corque ferum satia. Vel si miserandus et hosti, hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram 180invisamque animam natamque laboribus aufer: hoc mihi munus erit; decet haec dare dona novercam. Ergo ego foedantem peregrino templa cruore Busirin domui saevoque alimenta parentis Antaeo eripui? Nec me pastoris Hiberi 185forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit? Vosne, manus, validi pressistis cornua tauri? Vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae Partheniumque nemus? Vestra virtute relatus Thermodontiaco caelatus balteus auro 190pomaque ab insomni concustodita dracone? Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi Arcadiae vastator aper? Nec profuit hydrae crescere per damnum geminasque resumere vires? Quid tum? Thracis equos humano sanguine pingues 195plenaque corporibus laceris praesepia vidi visaque deieci dominumque ipsosque peremi. His elisa iacet moles Nemeaea lacertis, hac caelum cervice tuli. Defessa iubendo est saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo. 200Sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti nec telis armisque potest. Pulmonibus errat ignis edax imis perque omnes pascitur artus. At valet Eurystheus!—et sunt qui credere possint esse deos!” Dixit, perque altam saucius Oeten 205haud aliter graditur, quam si venabula taurus corpore fixa gerat, factique refugerit auctor. Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, saepe retemptantem totas infringere vestes sternentemque trabes irascentemque videres 210montibus aut patrio tendentem bracchia caelo. Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem, “tune, Licha,” dixit “feralia dona dedisti? Tune meae necis auctor eris?” Tremit ille pavetque 215pallidus et timide verba excusantia dicit. Dicentem genibusque manus adhibere parantem corripit Alcides et terque quaterque rotatum mittit in Euboicas tormento fortius undas. Ille per aerias pendens induruit auras, 220utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis, inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis adstringi et spissa glomerari grandine corpus: sic illum validis iactum per inane lacertis exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem 225in rigidos versum silices prior edidit aetas. Nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto gurgite et humanae servat vestigia formae; quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur appellantque Lichan.—At tu, Iovis inclita proles, 230arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete, inque pyram structis, arcum pharetramque capacem regnaque visuras iterum Troiana sagittas ferre iubes Poeante satum. Quo flamma ministro est subdita; dumque avidis comprenditur ignibus agger, 235congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis. Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat 240securosque artus contemptoremque petebat flamma suum; timuere dei pro vindice terrae. Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore Iuppiter adloquitur: “Nostra est timor iste voluptas, o superi, totoque libens mihi pectore grator, 245quod memoris populi dicor rectorque paterque, et mea progenies vestro quoque tuta favore est. Nam quamquam ipsius datis hoc inmanibus actis, obligor ipse tamen. Sed enim ne pectora vano fida metu paveant: Oetaeas spernite flammas! 250Omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes nec nisi materna Vulcanum parte potentem sentiet: aeternum est a me quod traxit et expers atque inmune necis nullaque domabile flamma. Idque ego defunctum terra caelestibus oris 255accipiam, cunctisque meum laetabile factum dis fore confido. Siquis tamen Hercule, siquis forte deo doliturus erit, data praemia nolet, sed meruisse dari sciet invitusque probabit.” Adsensere dei: coniunx quoque regia visa est 260cetera non duro, duro tamen ultima vultu dicta tulisse Iovis seque indoluisse notatam. Interea quodcumque fuit populabile flammae Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit Herculis effigies; nec quicquam ab imagine ductum 265matris habet, tantumque Iovis vestigia servat. Utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet squamaque nitere recenti, sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget maiorque videri 270coepit et augusta fieri gravitate verendus. Quem pater omnipotens inter cava nubila raptum quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

Alcmene et Galanthis.

273Sensit Atlas pondus.—Neque adhuc Stheneleius iras solverat Eurystheus odiumque in prole paternum 275exercebat atrox. At longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus 280inpleratque uterum generoso semine, cum sic incipit Alcmene: “Faveant tibi numina saltem conripiantque moras, tum cum matura vocabis praepositam timidis parientibus Ilithyiam, quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit. 285Namque laboriferi cum iam natalis adesset Herculis et decimum premeretur sidere signum, tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam, tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti ponderis esse Iovem. Nec iam tolerare labores 290ulterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus, dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris. Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus, fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno Lucinam Nixosque pares clamore vocabam. 295Illa quidem venit, sed praecorrupta meumque quae donare caput Iunoni vellet iniquae. Utque meos audit gemitus, subsedit in illa ante fores ara dextroque a poplite laevum pressa genu digitis inter se pectine iunctis 300sustinuit partus. Tacita quoque carmina voce dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus. Nitor et ingrato facio convicia demens vana Iovi cupioque mori moturaque duros verba queror silices. Matres Cadmeides adsunt 305votaque suscipiunt exhortanturque dolentem. Una ministrarum, media de plebe, Galanthis, flava comas, aderat, faciendis strenua iussis, officiis dilecta suis. Ea sensit iniqua nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat 310saepe fores, divam residentem vidit in ara bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, et “quaecumque es,” ait “dominae gratare: levata est Argolis Alcmene potiturque puerpera voto.” Exsiluit iunctasque manus pavefacta remisit 315diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis. Numine decepto risisse Galanthida fama est: ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis traxit, et e terra corpus relevare volentem arcuit inque pedes mutavit bracchia primos. 320Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem amisere suum: forma est diversa priori. Quae quia mendaci parientem iuverat ore, ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.”

Dryope. Iolaus.

324Dixit, et admonitu veteris commota ministrae 325ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem: “Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri 330(me pater ex alia genuit) notissima forma Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem vimque dei passam Delphos Delumque tenentis excipit Andraemon, et habetur coniuge felix. Est lacus adclivis devexo margine formam 335litoris efficiens: summum myrteta coronant. Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque indignere magis, nymphis latura coronas; inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum, dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat. 340Haud procul a stagno Tyrios imitata colores in spem bacarum florebat aquatica lotos. Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato porrigeret, flores, et idem factura videbar (namque aderam): vidi guttas e flore cruentas 345decidere et tremulo ramos horrore moveri. Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos servato nomine, vultus. Nescierat soror hoc. Quae cum perterrita retro 350ire et adoratis vellet discedere nymphis, haeserunt radice pedes. Convellere pugnat, nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imo totaque paulatim lentus premit inguina cortex. Ut vidit, conata manu laniare capillos, 355fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant. At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi addiderat nomen) materna rigescere sentit ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor. Spectatrix aderam facti crudelis opemque 360non poteram tibi ferre, soror; quantumque valebam, crescentem truncum ramosque amplexa morabar et, fateor, volui sub eodem cortice condi. Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis 365ostendi loton. Tepido dant oscula ligno adfusique suae radicibus arboris haerent. Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat cara soror: lacrimae misero de corpore factis inrorant foliis, et, dum licet oraque praestant 370vocis iter, tales effundit in aera questus: “Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro non meruisse nefas: patior sine crimine poenam. Viximus innocuae: si mentior, arida perdam quas habeo, frondes et caesa securibus urar. 375Hunc tamen infantem maternis demite ramis et date nutrici; nostraque sub arbore saepe lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat! Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet, et tristis dicat “latet hoc in stipite mater.” 380Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores, et frutices omnes corpus putet esse deorum! Care vale coniunx, et tu, germana, paterque! Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis, a pecoris morsu frondes defendite nostras. 385Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, erigite huc artus et ad oscula nostra venite, dum tangi possunt, parvumque attollite natum. Plura loqui nequeo. Nam iam per candida mollis colla liber serpit, summoque cacumine condor. 390Ex oculis removete manus: sine munere vestro contegat inductus morientia lumina cortex!” Desierant simul ora loqui, simul esse, diuque corpore mutato rami caluere recentes.” Dumque refert Iole factum mirabile, dumque 395Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem res nova tristitiam. Nam limine constitit alto paene puer dubiaque tegens lanugine malas ora reformatus primos Iolaus in annos. 400Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe, victa viri precibus. Quae cum iurare pararet dona tributuram post hunc se talia nulli, non est passa Themis: “Nam iam discordia Thebae bella movent” dixit “Capaneusque nisi ab Iove vinci 405haud poterit, fientque pares in vulnere fratres, subductaque suos manes tellure videbit vivus adhuc vates; ultusque parente parentem natus erit facto pius et sceleratus eodem; attonitusque malis exsul mentisque domusque, 410vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris, donec eum coniunx fatale poposcerit aurum, cognatumque latus Phegeius hauserit ensis. Tum demum magno petet hos Acheloia supplex ab Iove Callirhoe natis infantibus annos 415neve necem sinat esse diu victoris inultam, Iuppiter his motus privignae dona nurusque praecipiet facietque viros inpubibus annis.”

Byblis.

418Haec ubi faticano venturi praescia dixit ore Themis, vario superi sermone fremebant, 420et “cur non aliis eadem dare dona liceret” murmur erat: queritur veteres Pallantias annos coniugis esse sui, queritur canescere mitis Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum poscit Erichthonio. Venerem quoque cura futuri 425tangit et Anchisae renovare paciscitur annos. Cui studeat, deus omnis habet, crescitque favore turbida seditio, donec sua Iuppiter ora solvit et “o nostri siqua est reverentia,” dixit “quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur, 430fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos, quos egit, rediit, fatis iuvenescere debent Callirhoe geniti, non ambitione nec armis. Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis, me quoque fata regunt. Quae si mutare valerem, 435nec nostrum seri curvarent Aeacon anni, perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet cum Minoe meo, qui propter amara senectae pondera despicitur nec quo prius ordine regnat.” Dicta Iovis movere deos, nec sustinet ullus, 440cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis et Minoa, queri. Qui, dum fuit integer aevi, terruerat magnas ipso quoque nomine gentes. Tunc erat invalidus Deionidenque iuventae robore Miletum Phoeboque parente superbum 445pertimuit credensque suis insurgere regnis, haud tamen est patriis arcere penatibus ausus. Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina Aegaeas metiris aquas et in Aside terra moenia constituis positoris habentia nomen. 450Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae, filia Maeandri totiens redeuntis eodem cognita Cyanee, praestantia corpora forma, Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam. Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae: 455Byblis Apollinei correpta cupidine fratris: non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat. Illa quidem primo nullos intellegit ignes nec peccare putat, quod saepius oscula iungat, quod sua fraterno circumdet bracchia collo, 460mendacique diu pietatis fallitur umbra. Paulatim declinat amor, visuraque fratrem culta venit nimiumque cupit formosa videri et siqua est illic formosior, invidet illi. Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo 465igne facit votum: verumtamen aestuat intus. Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit: Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem. Spes tamen obscenas animo demittere non est ausa suo vigilans: placida resoluta quiete 470saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat. Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur: “Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago? 475Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi? Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis et placet, et possim, si non sit frater, amare, et me dignus erat. Verum nocet esse sororem.— Dummodo tale nihil vigilans committere temptem, 480saepe licet simili redeat sub imagine somnus! testis abest somno, nec abest imitata voluptas. Pro! Venus et tenera volucer cum matre Cupido, gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido contigit! ut iacui totis resoluta medullis! 485ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris. O ego, si liceat mutato nomine iungi, quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti! quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti! 490Omnia, di facerent, essent communia nobis, praeter avos: tu me vellem generosior esses! Nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem: at mihi, quae male sum quos tu sortita parentes, nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum. 495Quid mihi significant ergo mea visa?—quod autem somnia pondus habent?—an habent et somnia pondus? Di melius!—di nempe suas habuere sorores: Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit, Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi. 500Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritus exigere humanos diversaque foedera tempto? Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor, aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque mortua conponar, positaeque det oscula frater.— 505Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum. Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi! At non Aeolidae thalamos timuere sororum! Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi? Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae, 510nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!— Si tamen ipse mei captus prior esset amore, forsitan illius possem indulgere furori. Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem, ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri? 515Coget amor: potero! vel, si pudor ora tenebit, littera celatos arcana fatebitur ignis: hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.” In latus erigitur cubitoque innixa sinistro “viderit: insanos” inquit “fateamur amores. 520Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?” et meditata manu componit verba trementi: dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas et notat et delet, mutat culpatque probatque, 525inque vicem sumptas ponit positasque resumit. Quid velit ignorat; quidquid factura videtur, displicet. In vultu est audacia mixta pudori. Scripta “soror” fuerat, visum est delere sororem verbaque correctis incidere talia ceris: 530“Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, hanc tibi mittit amans: pudet, a! pudet edere nomen. Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis ante forem, quam spes votorum certa fuisset. 535Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent: 540ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam, quamvis intus erat furor igneus, omnia feci (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem, pugnavique diu violenta Cupidinis arma effugere infelix et plus, quam ferre puellam 545posse putes, ego dura tuli. Superata fateri cogor opemque tuam timidis exposcere votis. Tu servare potes, tu perdere solus amantem: elige, utrum facias! Non hoc inimica precatur, sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse 550expetit et vinclo tecum propiore ligari. Iura senes norint et, quid liceatque nefasque fasque sit, inquirant legumque examina servent: conveniens Venus est annis temeraria nostris! Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere 555credimus et sequimur magnorum exempla deorum. Nec nos aut durus pater aut reverentia famae aut timor impediet (tantum sit causa timendi!). Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus: est mihi libertas tecum secreta loquendi, 560et damus amplexus et iungimus oscula coram, quantum est, quod desit? Miserere fatentis amores et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor, neve merere meo subscribi causa sepulcro!” Talia nequiquam perarantem plena reliquit 565cera manum, summusque in margine versus adhaesit. Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), deque suis unum famulis pudibunda vocavit et pavidum blandita “fer has, fidissime, nostro”— 570dixit, et adiecit longo post tempore “fratri.” Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae. Omine turbata est: misit tamen. Apta minister tempora nactus adit traditque latentia verba. Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira 575proicit acceptas lecta sibi parte tabellas vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri “dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor, effuge!” ait: “qui, si nostrum tua fata pudorem non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.” 580Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa, et pavet obsessum glaciali frigore corpus. Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores, linguaque vix tales icto dedit aere voces: 585“Et merito! quid enim temeraria vulneris huius indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt, tam cito commisi properatis verba tabellis? Ante erat ambiguis animi sententia dictis praetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem, 590parte aliqua veli, qualis foret aura, notare debueram tutoque mari decurrere, quae nunc non exploratis inplevi lintea ventis. Auferor in scopulos igitur subversaque toto obruor oceano, neque habent mea vela recursus. 595Quid quod et ominibus certis prohibebar amori indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti excidit et fecit spes nostras cera caducas? Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas, sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat 600signaque certa dabat, si non male sana fuissem. Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae debueram praesensque meos aperire furores (vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!), plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae. 605Invito potui circumdare bracchia collo et, si reicerer, potui moritura videri amplectique pedes adfusaque poscere vitam. Omnia fecissem, quorum si singula duram flectere non poterant, potuissent omnia, mentem. 610Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri: non adiit apte nec legit idonea, credo, tempora nec petiit horamque animumque vacantem. Haec nocuere mihi. Neque enim est de tigride natus nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum 615aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae. Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit. Nam primum, si facta mihi revocare liceret, non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est. 620Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam, non tamen ausorum semper memor esse meorum, et, quia desierim, leviter voluisse videbor aut etiam temptasse illum insidiisque petisse; vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit 625pectora nostra, deo, sed victa libidine credar. Denique iam nequeo nil commisisse nefandum. Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas; ut nihil adiciam, non possum innoxia dici. Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.” 630Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis) cum pigeat temptasse, libet temptare: modumque exit et infelix committit saepe repelli. Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque inque peregrina ponit nova moenia terra. 635Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos. Iamque palam est demens inconcessamque fatetur spem veneris, siquidem patriam invisosque penates 640deserit et profugi sequitur vestigia fratris. Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso Ismariae celebrant repetita triennia bacchae, Byblida non aliter latos ululasse per agros Bubasides videre nurus. Quibus illa relictis 645Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat. Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas, quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem, pectus et ora leae, caudam serpentis habebat; deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo 650concidis et dura positis tellure capillis, Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas. Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis tollere conantur; saepe, ut medeatur amori, praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti: 655muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivus. Naidas his venam, quae numquam arescere posset, subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant? Protinus, ut secto piceae de cortice guttae, 660utve tenax gravida manat tellure bitumen, utve sub adventu spirantis lene favoni sole remollescit, quae frigore constitit, unda, sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis 665nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.

Iphis.

666Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes implesset monstri, si non miracula nuper Iphide mutata Crete propiora tulisset. Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno 670progenuit tellus ignotum nomine Ligdum, ingenua de plebe virum. Nec census in illo nobilitate sua maior, sed vita fidesque inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset: 675“Quae voveam, duo sunt; minimo ut relevere dolore, utque marem parias; onerosior altera sors est, et vires fortuna negat. Quod abominor, ergo edita forte tuo fuerit si femina partu, (invitus mando: pietas, ignosce!) necetur.” 680Dixerat, et lacrimis vultus lavere profusis, tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur. Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto. Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo 685vix erat illa gravem maturo pondere ventrem, cum medio noctis spatio sub imagine somni Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum, aut stetit aut visa est. Inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro 690et regale decus. Cum qua latrator Anubis sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis, quique premit vocem digitoque silentia suadet, sistraque erant numquamque satis quaesitus Osiris plenaque somniferis serpens peregrina venenis. 695Tum velut excussam somno et manifesta videntem sic adfata dea est: “Pars o Telethusa mearum, pone graves curas mandataque falle mariti. Nec dubita, cum te partu Lucina levarit, tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris opemque 700exorata fero, nec te coluisse quereris ingratum numen.” Monuit thalamoque recessit. Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur. Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras 705expulit et nata est ignaro femina patre, iussit ali mater puerum mentita: fidemque res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix. Vota pater solvit nomenque inponit avitum: Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater, 710quod commune foret nec quemquam falleret illo. Inde incepta pia mendacia fraude latebant: cultus erat pueri, facies, quam sive puellae, sive dares puero, fuerat formosus uterque. Tertius interea decimo successerat annus, 715cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen, inter Phaestiadas quae laudatissima formae dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste. Par aetas, par forma fuit, primasque magistris accepere artes, elementa aetatis, ab isdem. 720Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum vulnus utrique dedit. Sed erat fiducia dispar: coniugium pactaeque exspectat tempora taedae quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe; Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget 725hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo; vixque tenens lacrimas “quis me manet exitus” inquit, “cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent, 730naturale malum saltem et de more dedissent. Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum: urit oves aries, sequitur sua femina cervum. Sic et aves coeunt, interque animalia cuncta femina femineo conrepta cupidine nulla est. 735Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete monstra ferat, taurum dilexit filia Solis, femina nempe marem: meus est furiosior illo, si verum profitemur, amor! Tamen illa secuta est spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae 740passa bovem est, et erat, qui deciperetur adulter! Huc licet e toto sollertia confluat orbe, ipse licet revolet ceratis Daedalus alis, quid faciet? Num me puerum de virgine doctis artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe? 745Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi, consiliique inopes et stultos excutis ignes? Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsa, et pete quod fas est, et ama quod femina debes! Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem: 750hanc tibi res adimit. Non te custodia caro arcet ab amplexu nec cauti cura mariti, non patris asperitas, non se negat ipsa roganti: nec tamen est potienda tibi, nec, ut omnia fiant, esse potes felix, ut dique hominesque laborent. 755Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum, dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt; quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus. At non vult natura, potentior omnibus istis, quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus, 760luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe— nec mihi continget: mediis sitiemus in undis. Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?” Pressit ab his vocem. Nec lenius altera virgo 765aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur. Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt, nunc ficto languore moram trahit, omina saepe visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem materiam ficti, dilataque tempora taedae 770institerant, unusque dies restabat. At illa crinalem capiti vittam nataeque sibique detrahit et passis aram complexa capillis “Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque quae colis et septem digestum in cornua Nilum: 775fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori! Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera sistrorum, memorique animo tua iussa notavi. Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce 780consilium munusque tuum est. Miserere duarum auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae. Visa dea est movisse suas (et moverat) aras, et templi tremuere fores, imitataque lunam cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum. 785Non secura quidem, fausto tamen omine laeta mater abit templo: sequitur comes Iphis euntem, quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore permanet, et vires augentur, et acrior ipse est vultus, et incomptis brevior mensura capillis, 790plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae femina nuper eras, puer es. Date munera templis nec timida gaudete fide! Dant munera templis, addunt et titulum; titulus breve carmen habebat: DONA PUER SOLVIT QUAE FEMINA VOVERAT IPHIS 795Postera lux radiis latum patefecerat orbem, cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.

Texto latino: P. Ovidi Nasonis Metamorphoseon libri XV, ed. Hugo Magnus (Gotha: F. A. Perthes, 1892). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.