Saturae · Decimus Iunius Iuvenalis

Liber V

Livro 5 de 5 · edição de G. G. Ramsay (1918) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (4)
  1. Satura XIII
  2. Satura XIV
  3. Satura XV
  4. Satura XVI

Satura XIII

1exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori: prima est haec ultio, quod se iudice nemo nocens absolvitur, improba quamvis gratia fallaci praetoris vicerit urna. 5quid sentire putas omnes, Calvine, recenti de scelere et fidei violatae crimine? sed nec tam tenuis census tibi contigit, ut mediocris iacturae te mergat onus, nec rara videmus quae pateris; casus multis hic cognitus ac iam 10tritus et e medio fortunae ductus acervo. ponamus nimios gemitus, flagrantior aequo non debet dolor esse viri nec vulnere maior, tu quamvis levium minimam exiguamque malorum particulam vix ferre potes spumantibus ardens 15visceribus, sacrum tibi quod non reddat amicus depositum; stupet haec qui iam post terga reliquit sexaginta annos Fonteio consule natus? an nihil in melius tot rerum proficis usu? Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis, 20victrix fortunae sapientia; ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae nec iactare iugum vita didicere magistra, quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum 25quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos? rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quot Thebarum portae vel divitis ostia Nili. nona aetas agitur peioraque saecula ferri temporibus, quorum sceleri non invenit ipsa 30nomen et a nullo posuit natura metallo. nos hominum divumque fidem clamore demus quanto Faesidium laudat vocalis agentem sportula. dic, senior bulla dignissime, nescis quas habeat veneres aliena pecunia? nescis 35quem tua simplicitas risum vulgo moveat, cum exigis a quoquam ne peieret et putet ullis esse aliquod numen templis araeque rubenti? quondam hoc indigenae vivebant more, priusquam sumeret agrestem posito diademate falcem 40Saturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno et privatus adhuc Idaeis Iuppiter antris; nulla super nubes convivia caelicolarum, nec puer Iliacus formosa nec Herculis uxor ad cyathos, et iam siccato nectare tergens 45bracchia Vulcanus Liparaea nigra taberna. prandebat sibi quisque deus, nec turba deorum talis ut est hodie, contentaque sidera paucis numinibus miserum urguebant Atlanta minori pondere, nondum aliquis sortitus triste profundi 50imperium, aut Sicula torvos cum coniuge Pluton, nec rota nec Furiae nec saxum aut vulturis atri poena, sed infernis hilares sine regibus umbrae. inprobitas illo fuit admirabilis aevo, credebant quo grande nefas et morte piandum, 55si iuvenis vetulo non adsurrexerat et si barbato cuicumque puer, licet ipse videret plura domi fraga et maiores glandis acervos; tam venerabile erat praecedere quattuor annis, primaque par adeo sacrae lanugo senectae. 60Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrari debeat agna. egregium sanctumque virum si cerno, bimembri 65hoc monstrum puero et miranti sub aratro piscibus inventis et fetae comparo mulae, sollicitus, tamquam lapides effuderit imber examenque apium longa consederit uva culmine delubri, tamquam in mare fluxerit amnis 70gurgitibus miris et lactis vertice torrens. Intercepta decem quereris sestertia fraude sacrilega. quid si bis centum perdidit alter hoc arcana modo? maiorem tertius illa summam, quam patulae vix ceperat angulus arcae? 75tam facile et pronum est superos contemnere testes, si mortalis idem nemo sciat! aspice quanta voce neget, quae sit ficti constantia vultus: per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, 80per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem; addit et Herculeos arcus hastamque Minervae, quidquid habent telorum armamentaria caeli. si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘nati 85sinciput elixi Pharioque madentis aceto.’ Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, 90est alius metuens ne crimen poena sequatur; hic putat esse deos et peierat, atque ita secum: ‘decernat quodcumque volet de corpore nostro Isis et irato feriat mea lumina sistro, dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos, 95et phthisis et vomicae putres et dimidium crus sunt tanti, pauper locupletem optare podagram nec dubitet Ladas, si non eget Anticyra nec Archigene; quid enim velocis gloria plantae praestat et esuriens Pisaeae ramus olivae? 100ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est; si curant igitur cunctos punire nocentes, quando ad me venient? sed et exorabile numen fortasse experiar, solet his ignoscere, multi committunt eadem diverso crimina fato: 105ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’ Sic animum dirae trepidum formidine culpae confirmat, tunc te sacra ad delubra vocantem praecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus, nam cum magna malae superest audacia causae, 110creditur a multis fiducia, mimum agit ille, urbani qualem fugitivus scurra Catulli: tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis, vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis, Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocem 115debueris vel marmoreus vel aeneus? aut cur in carbone tuo charta pia tura soluta ponimus et sectum vituli iecur albaque porci omenta? ut video, nullum discrimen habendum est effigies inter vestras statuamque Vagelli.’ 120Accipe quae contra valeat solacia ferre et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti, curentur dubii medicis maioribus aegri: 125tu venam vel discipulo committe Philippi. si nullum in terris tam detestabile factum ostendis, taceo, nec pugnis caedere pectus te veto nec plana faciem contundere palma, quandoquidem accepto claudenda est ianua damno, 130et maiore domus gemitu, maiore tumultu planguntur nummi quam funera, nemo dolorem fingit in hoc casu, vestem diducere summam contentus, vexare oculos umore coacto: ploratur lacrimis amissa pecunia veris. 135Sed si cuncta vides simili fora plena querella, si decies lectis diversa parte tabellis vana super vacui dicunt chirographa ligni, arguit ipsorum quos littera gemmaque princeps sardonychum, loculis quae custoditur eburnis, 140ten, o delicias! extra communia censes ponendum, quia tu gallinae filius albae, nos viles pulli, nati infelicibus ovis? rem pateris modicam et mediocri bile ferendam, si flectas oculos maiora ad crimina, confer 145conductum latronem, incendia sulpure coepta atque dolo, primos cum ianua colligit ignes; confer et hos, veteris qui tollunt grandia templi pocula adorandae robiginis et populorum dona vel antiquo positas a rege coronas; 150haec ibi si non sunt, minor exstat sacrilegus qui radat inaurati femur Herculis et faciem ipsam Neptuni, qui bratteolam de Castore ducat; an dubitet solitus totum conflare Tonantem? confer et artifices mercatoremque veneni, 155et deducendum corio bovis in mare, cum quo clauditur adversis innoxia simia fatis, haec quota pars scelerum, quae custos Gallicus urbis usque a lucifero donec lux occidat audit? humani generis mores tibi nosse volenti 160sufficit una domus: paucos consume dies et dicere te miserum, postquam illinc veneris, aude. quis tumidum guttur miratur in Alpibus, aut quis in Meroe crasso maiorem infante mamillam? caerula quis stupuit Germani lumina, flavam 165caesariem et madido torquentem cornua cirro? [nempe quod haec illis natura est omnibus una.] ad subitas Thracum volucres nubemque sonoram Pygmaeus parvis currit bellator in armis, mox inpar hosti raptusque per aera curvis 170unguibus a saeva fertur grue. si videas hoc gentibus in nostris, risu quatiare; sed illic, quamquam eadem adsidue spectentur proelia, ridet nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. ‘Nullane peiuri capitis fraudisque nefandae 175poena erit?’ abreptum crede hunc graviore catena protinus et nostro (quid plus velit ira?) necari arbitrio: manet illa tamen iactura, nec umquam depositum tibi sospes erit, sed corpore trunco invidiosa dabit minimus solacia sanguis. 180at vindicta bonum vita iucundius ipsa. nempe hoc indocti, quorum praecordia nullis interdum aut levibus videas flagrantia causis; quantulacumque adeo est occasio sufficit irae. Chrysippus non dicet idem nec mite Thaletis 185ingenium dulcique senex vicinus Hymetto, qui partem acceptae saeva inter vincla cicutae accusatori nollet dare. plurima felix paulatim vitia atque errores exuit omnes, prima docet rectum sapientia, quippe minuti 190semper et infirmi est animi exiguique voluptas ultio, continuo sic collige, quod vindicta nemo magis gaudet quam femina. Cur tamen hos tu evasisse putes, quos diri conscia facti mens habet attonitos et surdo verbere caedit 195occultum quatiente animo tortore flagellum? poena autem vehemens ac multo saevior illis quas et Caedicius gravis invenit et Rhadamanthus, nocte dieque suum gestare in pectore testem. Spartano cuidam respondit Pythia vates 200haut inpunitum quondam fore quod dubitaret depositum retinere et fraudem iure tueri iurando; quaerebat enim quae numinis esset mens et an hoc illi facinus suaderet Apollo. reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnem 205vocem adyti dignam templo veramque probavit extinctus tota pariter cum prole domoque, et quamvis longa deductis gente propinquis. has patitur poenas peccandi sola voluntas. nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum, 210facti crimen habet. Cedo si conata peregit: perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus 215displicet; ostendas melius, densissima ruga cogitur in frontem velut acri ducta Falerno. nocte brevem si forte indulsit cura soporem, et toto versata toro iam membra quiescunt, continuo templum et violati numinis aras 220et, quod praecipuis mentem sudoribus urguet, te videt in somnis; tua sacra et maior imago humana turbat pavidum cogitque fateri. hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent, cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli, 225non quasi fortuitus nec ventorum rabie sed iratus cadat in terras et iudicet ignis. illa nihil nocuit, cura graviore timetur proxima tempestas velut hoc dilata sereno. praeterea lateris vigili cum febre dolorem 230si coepere pati, missum ad sua corpora morbum infesto credunt a numine, saxa deorum haec et tela putant, pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent; quid enim sperare nocentibus aegris 235concessum? vel quae non dignior hostia vita? mobilis et varia est ferme natura malorum: cum scelus admittunt, superest constantia; quod fas atque nefas, tandem incipiunt sentire peractis criminibus, tamen ad mores natura recurrit 240damnatos fixa et mutari nescia, nam quis peccandi finem posuit sibi? quando recepit eiectum semel attrita de fronte ruborem? quisnam hominum est quem tu contentum videris uno flagitio? dabit in laqueum vestigia noster 245perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.

Satura XIV

1Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistra [et quod maiorum vitia sequiturque minores] et nitidis maculam haesuram figentia rebus, quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes, si damnosa senem iuvat alea, ludit et heres 5bullatus parvoque eadem movet arma fritillo. nec melius de se cuiquam sperare propinquo concedet iuvenis, qui radere tubera terrae, boletum condire et eodem iure natantis mergere ficedulas didicit nebulone parente 10et cana monstrante gula; cum septimus annus transierit puerum, nondum omni dente renato, barbatos licet admoveas mille inde magistros, hinc totidem, cupiet lauto cenare paratu semper et a magna non degenerare culina. 15Mitem animum et mores modicis erroribus aequos praecipit, atque animas servorum et corpora nostra materia constare putat paribusque elementis, an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerbo plagarum strepitu et nullam Sirena flagellis 20conparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus, tunc felix, quotiens aliquis tortore vocato uritur ardenti duo propter lintea ferro? quid suadet iuveni laetus stridore catenae, quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer? 25rusticus expectas ut non sit adultera Largae filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu, ut non terdecies respiret? conscia matri virgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillas 30implet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis. sic natura iubet: velocius et citius nos corrumpunt vitiorum exempla domestica, magnis cum subeant animos auctoribus, unus et alter forsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benigna 35et meliore luto finxit praecordia Titan, sed reliquos fugienda patrum vestigia ducunt et monstrata diu veteris trahit orbita culpae. Abstineas igitur damnandis. huius enim vel una potens ratio est, ne crimina nostra sequantur 40ex nobis geniti, quoniam dociles imitandis turpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinam quocumque in populo videas, quocumque sub axe, sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam, nil dictu foedum visuque haec limina tangat, 45intra quae pater est; procul, a procul inde puellae lenonum et cantus pernoctantis parasiti. maxima debetur puero reverentia, siquid turpe paras; nec tu pueri contempseris annos, sed peccaturo obstet tibi filius infans. 50nam siquid dignum censoris fecerit ira quandoque et similem tibi se non corpore tantum nec vultu dederit, morum quoque filius, et qui omnia deterius tua per vestigia peccet, corripies nimirum et castigabis acerbo 55clamore ac post haec tabulas mutare parabis. unde tibi frontem libertatemque parentis, cum facias peiora senex vacuumque cerebro iam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat? Hospite venturo cessabit nemo tuorum. 60‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas, arida cum tota descendat aranea tela; hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’: vox domini furit instantis virgamque tenentis. ergo miser trepidas, ne stercore foeda canino 65atria displiceant oculis venientis amici, ne perfusa luto sit porticus; et tamen uno semodio scobis haec emendat servulus unus: illud non agitas, ut sanctam filius omni aspiciat sine labe domum vitioque carentem? 70gratum est quod patriae civem populoque dedisti, si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris, utilis et bellorum et pacis rebus agendis, plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tu moribus instituas. serpente ciconia pullos 75nutrit et inventa per devia rura lacerta: illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis. vultur iumento et canibus crucibusque relictis ad fetus properat partemque cadaveris adfert: hic est ergo cibus magni quoque vulturis et se 80pascentis, propria cum iam facit arbore nidos. sed leporem aut capream famulae Iovis et generosae in saltu venantur aves, hinc praeda cubili ponitur: inde autem cum se matura levavit progenies, stimulante fame festinat ad illam 85quam primum praedam rupto gustaverat ovo. Aedificator erat Cretonius et modo curvo litore Caietae, summa nunc Tiburis arce, nunc Praenestinis in montibus alta parabat culmina villarum graecis longeque petitis 90marmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem, ut spado vincebat Capitolia nostra Posides. dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem, fregit opes, nec parva tamen mensura relictae partis erat: totam hanc turbavit filius amens, 95dum meliore novas attollit marmore villas. Quidam sortiti metuentem sabbata patrem nil praeter nubes et caeli numen adorant, nec distare putant humana carne suillam, qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt; 100Romanas autem soliti contemnere leges Iudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius, tradidit arcano quodcumque volumine Moyses, non monstrare vias eadem nisi sacra colenti, quaesitum ad fontem solos deducere verpos. 105sed pater in causa, cui septima quaeque fuit lux ignava et partem vitae non attigit ullam. Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solam inviti quoque avaritiam exercere iubentur. fallit enim vitium specie virtutis et umbra, 110cum sit triste habitu vultuque et veste severum, nec dubie tamquam frugi laudetur avarus, tamquam parcus homo et rerum tutela suarum certa magis quam si fortunas servet easdem Hesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc de 115quo loquor egregium populus putat adquirendi artificem; quippe his crescunt patrimonia fabris, sed crescunt quocumque modo, maioraque fiunt incude adsidua semperque ardente camino. Et pater ergo animi felices credit avaros; 120qui miratur opes, qui nulla exempla beati; pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illa ire via pergant et eidem incumbere sectae, sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illos inbuit et cogit minimas ediscere sordes; 125mox adquirendi docet insatiabile votum. servorum ventres modio castigat iniquo ipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquam mucida caerulei panis consumere frusta, hesternum solitus medio servare minutal 130Septembri nec non differre in tempora cenae alterius conchem aestivam cum parte lacerti signatam vel dimidio putrique siluro, filaque sectivi numerata includere porri. invitatus ad haec aliquis de ponte negabit. 135sed quo divitias haec per tormenta coactas, cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis, ut locuples moriaris, egentis vivere fato? interea pleno cum turget sacculus ore, crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit, 140et minus hanc optat qui non habet, ergo paratur altera villa tibi, cum rus non sufficit unum, et proferre libet fines maiorque videtur et melior vicina seges, mercaris et hanc et arbusta et densa montem qui canet oliva 145quorum si pretio dominus non vincitur ullo, nocte boves macri lassoque famelica collo iumenta ad virides huius mittentur aristas, nec prius inde domum quam tota novalia saevos in ventres abeant, ut credas falcibus actum. 150dicere vix possis quam multi talia plorent et quot venales iniuria fecerit agros Sed qui sermones, quam foedae bucina famae! quid nocet haec? inquit, ‘tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago 155exigui ruris paucissima farra secantem.’ scilicet et morbis et debilitate carebis, et luctum et curam effugies, et tempora vitae longa tibi posthac fato meliore dabuntur, si tantum culti solus possederis agri 160quantum sub Tatio populus Romanus arabat. mox etiam fractis aetate ac Punica passis proelia vel Pyrrhum inmanem gladiosque Molossos tandem pro multis vix iugera bina dabantur vulneribus; merces haec sanguinis atque laboris 165nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae curta fides patriae; saturabat glaebula talis patrem ipsum turbamque casae, qua feta iacebat uxor et infantes ludebant quattuor, unus vernula, tres domini; sed magnis fratribus horum 170a scrobe vel sulco redeuntibus altera cena amplior et grandes fumabant pultibus ollae: nunc modus hic agri nostro non sufficit horto. Inde fere scelerum causae, nec plura venena miscuit aut ferro grassatur saepius ullum 175humanae mentis vitium quam saeva cupido inmodici census, nam dives qui fieri vult, et cito vult fieri; sed quae reverentia legum, quis metus aut pudor est umquam properantis avari? ‘vivite contenti casulis et collibus istis, 180o pueri,’ Marsus dicebat et Hernicus olim Vestinusque senex; ‘panem quaeramus aratro, qui satis est mensis; laudant hoc numina ruris, quorum ope et auxilio gratae post munus aristae contingunt homini veteris fastidia quercus. 185nil vetitum fecisse volet quem non pudet alto per glaciem perone tegi, qui summovet Euros pellibus inversis: peregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecumque est, purpura ducit.’ Haec illi veteres praecepta minoribus, at nunc 190post finem autumni media de nocte supinum clamosus iuvenem pater excitat: ‘accipe ceras, scribe, puer, vigila, causas age, perlege rubras maiorum leges, aut vitem posce libello, sed caput intactum buxo naresque pilosas 195adnotet et grandes miretur Laelius alas, dirue Maurorum attegias, castella Brigantum, ut locupletem aquilam tibi sexagesimus annus adferat, aut longos castrorum ferre labores si piget et trepidum solvunt tibi cornua ventrem 200cum lituis audita, pares quod vendere possis pluris dimidio, nec te fastidia mercis ullius subeant ablegandae Tiberim ultra, neu credas ponendum aliquid discriminis inter unguenta et corium; lucri bonus est odor ex re 205qualibet, illa tuo sententia semper in ore versetur dis atque ipso Iove digna poeta: unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere. hoc monstrant vetulae pueris repentibus assae, hoc discunt omnes ante alpha et beta puellae.’ 210Talibus instantem monitis quemcumque parentem sic possem adfari: ‘dic, o vanissime, quis te festinare iubet? meliorem praesto magistro discipulum, securus abi: vincens ut Aiax praeteriit Telamonem, ut Pelea vicit Achilles, 215parcendum est teneris, nondum implevere medullas maturae mala nequitiae, cum pectere barbam coeperit et longae mucronem admittere cultri, falsus erit testis, vendet periuria summa exigua et Cereris tangens aramque pedemque, 220elatam iam crede nurum, si limina vestra mortifera cum dote subit, quibus illa premetur per somnum digitis! nam quae terraque marique adquirenda putas, brevior via conferet illi; nullus enim magni sceleris labor. “haec ego numquam 225mandavi,” dices olim, nec talia suasi. mentis causa malae tamen est et origo penes te. nam quisquis magni census praecepit amorem et laevo monitu pueros producit avaros [et qui per fraudes patrimonia conduplicari] 230dat libertatem et totas effundit habenas curriculo, quem si revoces, subsistere nescit et te contempto rapitur metisque relictis. nemo satis credit tantum delinquere quantum permittas: adeo indulgent sibi latius ipsi. 235Cum dicis iuveni stultum qui donet amico, qui paupertatem levet attollatque propinqui, et spoliare doces et circumscribere et omni crimine divitias adquirere; quarum amor in te quantus erat patriae Deciorum in pectore, quantum 240dilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus, in quorum sulcis legiones dentibus anguis cum clipeis nascuntur et horrida bella capessunt continuo, tamquam et tubicen surrexerit una. ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti, 245flagrantem late et rapientem cuncta videbis. nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrum in cavea magno fremitu leo tollet alumnus, nota mathematicis genesis tua, sed grave tardas expectare colus; morieris stamine nondum 250abrupto, iam nunc obstas et vota moraris, iam torquet iuvenem longa et cervina senectus, ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridates composuit; si vis aliam decerpere ficum atque alias tractare rosas, medicamen habendum est, 255sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’ Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca 260fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas. ergo omnia Florae et Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas: tanto maiores humana negotia ludi. 265an magis oblectant animum iactata petauro corpora quique solet rectum descendere funem, quam tu, Corycia semper qui puppe moraris, atque habitas, Coro semper tollendus et Austro, perditus ac vilis sacci mercator olentis, 270qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae passum et municipes Iovis advexisse lagonas? hic tamen ancipiti figens vestigia planta victum illa mercede parat, brumamque famemque illa reste cavet: tu propter mille talenta 275et centum villas temerarius, aspice portus et plenum magnis trabibus mare: plus hominum es iam in pelago, veniet classis quocumque vocarit spes lucri, nec Carpathium Gaetulaque tantum aequora transiliet, sed longe Calpe relicta 280audiet Herculeo stridentem gurgite solem. grande operae pretium est, ut tenso folle reverti inde domum possis tumidaque superbus aluta. Oceani monstra et iuvenes vidisse marinos. Non unus mentes agitat furor; ille sororis 285in manibus vultu Eumenidum ferretur et igni, hic bove percusso mugire Agamemnona credit aut Ithacum: parcat tunicis licet atque lacernis, curatoris eget qui navem mercibus implet ad summum latus et tabula distinguitur unda, 290cum sit causa mali tanti et discriminis huius concisum argentum in titulos faciesque minutas. occurrunt nubes et fulgura: solvite funem frumenti dominus clamat piperisve coempti, ‘nil color hic caeli, nil fascia nigra minatur; 295aestivum tonat.’ infelix hac forsitan ipsa nocte cadet fractis trabibus fluctuque premetur obrutus et zonam laeva morsuque tenebit, sed cuius votis modo non suffecerat aurum quod Tagus et rutila volvit Pactolus harena, 300frigida sufficient velantes inguina panni exiguusque cibus, mersa rate naufragus assem dum rogat et picta se tempestate tuetur. Tantis parta malis cura maiore metuque servantur: misera est magni custodia census, 305dispositis praedives amis vigilare cohortem servorum noctu Licinus iubet, attonitus pro electro signisque suis Phrygiaque columna atque ebore et lata testudine, dolia nudi non ardent cynici; si fregeris, altera fiet 310cras domus, atque eadem plumbo commissa manebit. sensit Alexander, testa cum vidit in illa magnum habitatorem, quanto felicior hic qui nil cuperet quam qui totum sibi posceret orbem passurus gestis aequanda pericula rebus, nullum 315numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quae sufficiat census, siquis me consulat, edam: in quantum sitis atque fames et frigora poscunt, quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis, 320quantum Socratici ceperunt ante penates; numquam aliud natura, aliud sapientia dicit, acribus exemplis videor te eludere? misce ergo aliquid nostris de moribus, effice summam bis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis, 325haec quoque si rugam trahit extenditque labellum, sume duos equites, fac tertia quadringenta si nondum inplevi gremium, si panditur ultra, nec Croesi fortuna umquam nec Persica regna sufficient animo nec divitiae Narcissi, 330indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuius paruit imperiis uxorem occidere iussus.

Satura XV

1Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demens Aegyptos portenta colat? crocodilon adorat pars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin; effigies sacri nitet aurea cercopitheci, 5dimidio magicae resonant ubi Memnone chordae atque vetus Thebe centum iacet obruta portis, illic aeluros, hic piscem fluminis, illic oppida tota canem venerantur, nemo Dianam, porrum et caepe nefas violare et frangere morsu; 10o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortis numina! lanatis animalibus abstinet omnis mensa, nefas illic fetum iugulare capellae: carnibus humanis vesci licet, attonito cum tale super cenam facinus narraret Vlixes 15Alcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdam moverat ut mendax aretalogus. ‘in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas? nam citius Scyllam vel concurrentia saxa 20Cyaneis plenos et tempestatibus utres crediderim aut tenui percussum verbere Circes et cum remigibus grunnisse Elpenora porcis. tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’ sic aliquis merito nondum ebrius et minimum qui 25de Corcyraea temetum duxerat urna. solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat; Nos miranda quidem, set nuper consule Iunco gesta super calidae referemus moenia Copti, nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis; 30nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas, nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostro dira quod exemplum feritas produxerit aevo. Inter finitimos vetus atque antiqua simultas, inmortale odium et numquam sanabile vulnus, 35ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimque inde furor volgo, quod numina vicinorum odit uterque locus, cum solos credat habendos esse deos quos ipse colit, sed tempore festo alterius populi rapienda occasio cunctis 40visa inimicorum primoribus ac ducibus, ne laetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenae sentirent positis ad templa et compita mensis pervigilique toro, quem nocte ac luce iacentem septimus interdum sol invenit, horrida sane 45Aegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi, barbara famoso non cedit turba Canopo. adde quod et facilis victoria de madidis et blaesis atque mero titubantibus. inde virorum saltatus nigro tibicine, qualiacumque 50unguenta et flores multaeque in fronte coronae: hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonare incipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae; dein clamore pari concurritur, et vice teli saevit nuda manus, paucae sine vulnere malae; 55vix cuiquam aut nulli toto certamine nasus integer, aspiceres iam cuncta per agmina vultus dimidios, alias facies et hiantia ruptis ossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos. ludere se credunt ipsi tamen et puerilis 60exercere acies, quod nulla cadavera calcent. et sane quo tot rixantis milia turbae, si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iam saxa inclinatis per humum quaesita lacertis incipiunt torquere, domestica seditioni 65tela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae illis dissimiles et nostro tempore natae. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero; 70terra malos homines nunc educat atque pusillos; ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit. A deverticulo repetatur fabula, postquam subsidiis aucti, pars altera promere ferrum audet et infestis pugnam instaurare sagittis, 75terga fugae celeri praestant instantibus Ombis qui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae, labitur hic quidam nimia formidine cursum praecipitans capiturque. ast illum in plurima sectum frusta et particulas, ut multis mortuus unus 80sufficeret, totum corrosis ossibus edit victrix turba, nec ardenti decoxit aeno aut veribus: longum usque adeo tardumque putavit expectare focos, contenta cadavere crudo. Hic gaudere libet quod non violaverit ignem, 85quem summa caeli raptum de parte Prometheus donavit terris; elemento gratulor, et te exultare reor. sed qui mordere cadaver sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit. nam scelere in tanto ne quaeras et dubites an 90prima voluptatem gula senserit; ultimus autem qui stetit, absumpto iam toto corpore ductis per terram digitis aliquid de sanguine gustat. Vascones, haec fama est, alimentis talibus olim produxere animas, sed res diversa, sed illic 95fortunae invidia est bellorumque ultima, casus extremi, longae dira obsidionis egestas: huius enim, quod nunc agitur, miserabile debet exemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens: post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid 100cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsis pallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus, membra aliena fame lacerabant, esse parati et sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorum ventribus abnueret dira atque inmania passis, 105et quibus illorum poterant ignoscere manes, quorum corporibus vescebantur? melius nos Zenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedam pro vita facienda putant; sed Cantaber unde Stoicus, antiqui praesertim aetate Metelli? 110nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas, Gallia causidicos docuit facunda Britannos, de conducendo loquitur iam rhetore Thyle. nobilis ille tamen populus quem diximus, et par virtute atque fide sed maior clade Zacynthos 115tale quid excusat: Maeotide saevior ara Aegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacri inventrix homines (ut iam quae carmina tradunt digna fide credas) tantum immolat, ulterius nil aut gravius cultro timet hostia, quis modo casus 120inpulit hos? quae tanta fames infestaque vallo arma coegerunt tam detestabile monstrum audere? anne aliam terra Memphitide sicca invidiam facerent nolenti surgere Nilo? qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquam 125Sauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi, hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus, parvula fictilibus solitum dare vela phaselis et brevibus pictae remis incumbere testae. nec poenam sceleri invenies nec digna parabis 130supplicia his populis, in quorum mente pares sunt et similes ira atque fames, mollissima corda humano generi dare se natura fatetur, quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus. plorare ergo iubet causam dicentis amici 135squaloremque rei, pupillum ad iura vocantem circumscriptorem, cuius manantia fletu ora puellares faciunt incerta capilli. naturae imperio gemimus, cum funus adultae virginis occurrit vel terra clauditur infans 140et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignus arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces 145atque exercendis pariendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia. mundi principio indulsit communis conditor illis tantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nos 150adfectus petere auxilium et praestare iuberet, dispersos trahere in populum, migrare vetusto de nemore et proavis habitatas linquere silvas, aedificare domos, laribus coniungere nostris tectum aliud, tutos vicino limine somnos 155ut collata daret fiducia, protegere armis lapsum aut ingenti nutantem vulnere civem, communi dare signa tuba, defendier isdem turribus atque una portarum clave teneri. Sed iam serpentum maior concordia, parcit 160cognatis maculis similis fera; quando leoni fortior eripuit vitam leo? quo nemore umquam expiravit aper maioris dentibus apri? Indica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam, saevis inter se convenit ursis. 165ast homini ferrum letale incude nefanda produxisse parum est, cum rastra et sarcula tantum adsueti coquere et marris ac vomere lassi nescierint primi gladios extendere fabri, aspicimus populos quorum non sufficit irae 170occidisse aliquem, sed pectora bracchia voltum crediderint genus esse cibi. quid diceret ergo vel quo non fugeret, si nunc haec monstra videret Pythagoras, cunctis animalibus abstinuit qui tamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?

Satura XVI

1Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae? nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus etenim fati valet hora benigni 5quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena. Commoda tractemus primum communia, quorum haut minimum illud erit, ne te pulsare togatus audeat, immo etsi pulsetur, dissimulet nec 10audeat excussos praetori ostendere dentes et nigram in facie tumidis livoribus offam atque oculum medico nil promittente relictum. Bardaicus iudex datur haec punire volenti calceus et grandes magna ad subsellia surae 15legibus antiquis castrorum et more Camilli servato, miles ne vallum litiget extra et procul a signis. ‘iustissima centurionum cognitio est igitur de milite, nec mihi derit ultio, si iustae defertur causa querellae.’ 20tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli consensu magno efficiunt curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria, dignum erit ergo declamatoris mulino corde Vagelli, cum duo crura habeas, offendere tot caligas, tot 25milia clavorum, quis tam procul absit ab urbe praeterea, quis tam Pylades, molem aggeris ultra ut veniat? lacrimae siccentur protinus, et se excusaturos non sollicitemus amicos. da testem iudex cum dixerit, audeat ille 30nescio quis, pugnos qui vidit, dicere vidi, et credam dignum barba dignumque capillis maiorum, citius falsum producere testem contra paganum possis quam vera loquentem contra fortunam armati contraque pudorem. 35Praemia nunc alia atque alia emolumento notemus sacramentorum. convallem ruris aviti improbus aut campum mihi si vicinus ademit et sacrum effodit medio de limite saxum, quod mea cum patulo coluit puls annua libo, 40debitor aut sumptos pergit non reddere nummos vana supervacui dicens chirographa ligni, expectandus erit qui lites inchoet annus totius populi, sed tunc quoque mille ferenda taedia, mille morae; totiens subsellia tantum 45sternuntur, iam facundo ponente lacernas Caedicio et Fusco iam micturiente parati digredimur, lentaque fori pugnamus harena, ast illis quos arma tegunt et balteus ambit, quod placitum est ipsis praestatur tempus agendi 50nec res atteritur longo sufflamine litis. Solis praeterea testandi militibus ius vivo patre datur, nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum 55signorum comitem castrorumque aera merentem quamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequus provehit et pulchro reddit sua dona labori, ipsius certe ducis hoc referre videtur ut qui fortis erit, sit felicissimus idem, 60ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes

Texto latino: Juvenal and Persius (Loeb Classical Library), ed. G. G. Ramsay (Londres / Nova York: William Heinemann / G. P. Putnam’s Sons, 1918). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.