Saturae · Decimus Iunius Iuvenalis

Liber IV

Livro 4 de 5 · edição de G. G. Ramsay (1918) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (3)
  1. Satura X
  2. Satura XI
  3. Satura XII

Satura X

1omnibus in terris, quae sunt a Gadibus usque Auroram et Gangen, pauci dinoscere possunt vera bona atque illis multum diversa, remota erroris nebula, quid enim ratione timemus 5aut cupimus? quid tam dextro pede, concipis, ut te conatus non paeniteat votique peracti? evertere domos totas optantibus ipsis di faciles, nocitura toga, nocitura petuntur militia; torrens dicendi copia multis 10et sua mortifera est facundia, viribus ille confisus periit admirandisque lacertis, sed plures nimia congesta pecunia cura strangulat et cuncta exuperans patrimonia census quanto delphinis ballaena Britannica maior, 15temporibus diris igitur iussuque Neronis Longinum et magnos Senecae praedivitis hortos clausit et egregias Lateranorum obsidet aedes tota cohors: rarus venit in cenacula miles. pauca licet portes argenti vascula puri 20nocte iter ingressus, gladium centumque timebis et motae ad lunam trepidans harundinis umbram cantabit vacuus coram latrone viator. Prima fere vota et cunctis notissima templis divitiae, crescant ut opes, ut maxima toto 25nostra sit arca foro. sed nulla aconita bibuntur fictilibus: tunc illa time, cum pocula sumes geminata et lato Setinum ardebit in auro. iamne igitur laudas quod de sapientibus alter ridebat, quotiens de limine moverat unum 30protuleratque pedem, flebat contrarius auctor? sed facilis cuivis rigidi censura cachinni: mirandum est unde ille oculis suffecerit umor. perpetuo risu pulmonem agitare solebat Democritus, quamquam non essent urbibus illis 35praetextae trabeae fasces lectica tribunal; quid si vidisset praetorem curribus altis extantem et medii sublimem pulvere circi in tunica Iovis et pictae Sarrana ferentem ex umeris aulaea togae magnaeque coronae 40tantum orbem, quanto cervix non sufficit ulla? quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consul ne placeat, curru servus portatur eodem, da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno, illinc cornicines, hinc praecedentia longi 45agminis officia et niveos ad frena Quirites, defossa in loculos quos sportula fecit amicos, tunc quoque materiam risus invenit ad omnis occursus hominum, cuius prudentia monstrat summos posse viros et magna exempla daturos 50vervecum in patria crassoque sub aere nasci. ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem. Ergo supervacua aut quae perniciosa petuntur 55propter quae fas est genua incerare deorum! quosdam praecipiat subiecta potentia magnae invidiae, mergit longa atque insignis honorum pagina, descendunt statuae restemque sequuntur, ipsas deinde rotas bigarum inpacta securis 60caedit et inmeritis franguntur crura caballis; iam strident ignes, iam follibus atque caminis ardet adoratum populo caput et crepat ingens Seianus, deinde ex facie toto orbe secunda fiunt urceoli pelves sartago matellae. 65pone domi laurus, duc in Capitolia magnum cretatumque bovem! Seianus ducitur unco spectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illi vultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavi hunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnam 70delator? quibus indicibus, quo teste probavit?’ ‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venit a Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quid turba Remi? sequitur fortunam ut semper et odit damnatos, idem populus, si Nortia Tusco 75favisset, si oppressa foret secura senectus principis, hac ipsa Seianum diceret hora Augustum, iam pridem, ex quo suffragia nulli vendimus, effudit curas; nam qui dabat olim imperium fasces legiones omnia, nunc se 80continet atque duas tantum res anxius optat, panem et circenses. Perituros audio multos. nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus mi Bruttidius meus ad Martis fuit obvius aram; quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax, 85ut male defensus.’ ‘curramus praecipites et dum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’ ‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in ius cervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermones tunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi, 90visne salutari sicut Seianus, habere tantundem, atque illi summas donare curules, illum exercitibus praeponere, tutor haberi principis angusta Caprearum in rupe sedentis cum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortes 95egregios equites et castra domestica; quidni haec cupias? et qui nolunt occidere quemquam, posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti, ut rebus laetis par sit mensura malorum? huius qui trahitur praetextam sumere mavis, 100an Fidenarum Gabiorumque esse potestas et de mensura ius dicere, vasa minora frangere pannosus vacuis aedilis Vlubris? ergo quid optandum foret ignorasse fateris Seianum; nam qui nimios optabat honores 105et nimias poscebat opes, numerosa parabat excelsae turris tabulata, unde altior esset casus et inpulsae praeceps inmane ruinae. quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum, ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites? 110summus nempe locus nulla non arte petitus, magnaque numinibus vota exaudita malignis. ad generum Cereris sine caede ac vulnere pauci descendunt reges et sicca morte tyranni. Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronis 115incipit optare et totis quinquatribus optat quisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam, quem sequitur custos augustae vernula capsae. eloquio sed uterque perit orator, utrumque largus et exundans leto dedit ingenii fons. 120ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam sanguine causidici maduerunt rostra pusilli. o fortunatam natam me consule Romam: Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset, videnda poemata malo 125quam te, conspicuae divina Philippica famae, volvens a prima quae proxima, saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri. dis ille adversis genitus fatoque sinistro, 130quem pater ardentis massae fuligine lippus a carbone et forcipibus gladiosque paranti incude et luteo Vulcano ad rhetora misit. Bellorum exuviae, truncis adfixa tropaeis lorica et fracta de casside buccula pendens 135et curtum temone iugum victaeque triremis aplustre et summo tristis captivus in arcu humanis maiora bonis creduntur. ad hoc se Romanus Graiusque et barbarus induperator erexit, causas discriminis atque laboris 140inde habuit; tanto maior famae sitis est quam virtutis, quis enim virtutem amplectitur ipsam, praemia si tollas? patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae 145discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris. Expende Hannibalem; quot libras in duce summo invenies? hic est, quem non capit Africa Mauro percussa oceano Niloque admota tepenti, 150rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos! additur imperiis Hispania, Pyrenaeum transilit; opposuit natura Alpemque nivemque: diducit scopulos et montem rumpit aceto, iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit: 155acti, inquit, ‘nihil est, nisi Poeno milite portas frangimus et media vexillum pono Subura.’ o qualis facies et quali digna tabella, cum Gaetula ducem portaret belua luscum! exitus ergo quis est? o gloria, vincitur idem 160nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus mirandusque cliens sedet ad praetoria regis, donec Bithyno libeat vigilare tyranno, finem animae, quae res humanas miscuit olim, non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille 165Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor anulus, i demens et saevas curre per Alpes, ut pueris placeas et declamatio fias! Unus Pellaeo iuveni non sufficit orbis; aestuat infelix angusto limite mundi 170ut Gyarae clausus scopulis parvaque Seripho; cum tamen a figulis munitam intraverit urbem, sarcophago contentus erit. mors sola fatetur quantula sint hominum corpuscula. creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax 175audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis; ille tamen qualis rediit Salamine relicta, 180in Corum atque Eurum solitus saevire flagellis barbarus Aeolio numquam hoc in carcere passos, ipsum conpedibus qui vinxerat Ennosigaeum: mitius id sane, quod non et stigmate dignum credidit; huic quisquam vellet servire deorum? 185sed qualis rediit? nempe una nave, cruentis fluctibus ac tarda per densa cadavera prora, has totiens optata exegit gloria poenas. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos: hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas, 190sed quam continuis et quantis longa senectus plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum dissimilemque sui, deformem pro cute pellem pendentisque genas et talis aspice rugas quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus, 195in vetula scalpit iam mater simia bucca. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille hoc atque ille alio, multum hic robustior illo: una senum facies, cum voce trementia membra et iam leve caput madidique infantia nasi, 200frangendus misero gingiva panis inermi; usque adeo gravis uxori natisque sibique, ut captatori moveat fastidia Cosso, non eadem vini atque cibi torpente palato gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si 205coneris, iacet exiguus cum ramice nervus et quamvis tota palpetur nocte, iacebit. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities? quid quod merito suspecta libido est quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis 210nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas, sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco et quibus aurata mos est fulgere lacerna? quid refert, magni sedeat qua parte theatri qui vix cornicines exaudiet atque tubarum 215concentus? clamore opus est, ut sentiat auris quem dicat venisse puer, quot nuntiet horas. Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, 220promptius expediam quot amaverit Oppia moechos, quot Themison aegros autumno occident uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos; quot longa viros exorbeat uno Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus; 225percurram citius quot villas possideat nunc quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat. ille umero, hic lumbis, hic coxa debilis; ambos perdidit ille oculos et luscis invidet; huius pallida labra cibum accipiunt digitis alienis, 230ipse ad conspectum cenae diducere rictum suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem ore volat pleno mater ieiuna, sed omni membrorum damno maior dementia, quae nec nomina servorum nec vultum agnoscit amici 235cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo heredes vetat esse suos, bona tota feruntur ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris quod steterat multis in carcere fornicis annis. 240Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt funera natorum, rogus aspiciendus amatae coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae. haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque 245perpetuo maerore et nigra veste senescant. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero, exemplum vitae fuit a cornice secundae, felix nimirum, qui tot per saecula mortem distulit atque suos iam dextra conputat annos, 250quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius, cur haec in tempora duret 255quod facinus dignum tam longo admiserit aevo. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem, atque alius cui fas Ithacum lugere natantem. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus 260portante ac reliquis fratrum cervicibus inter Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla, si foret extinctus diverso tempore, quo non coeperat audaces Paris aedificare carinas, 265longa dies igitur quid contulit? omnia vidit eversa et flammis Asiam ferroque cadentem. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos, qui domini cultris tenue et miserabile collum 270praebet ab ingrato iam fastiditus aratro. exitus ille utcumque hominis, sed torva canino latravit rictu quae post hunc vixerat uxor. Festino ad nostros et regem transeo Ponti et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis 275respicere ad longae iussit spatia ultima vitae. exilium et carcer Minturnarumque paludes et mendicatus victa Carthagine panis hinc causas habuere; quid illo cive tulisset natura in terris, quid Roma beatius umquam, 280si circumducto captivorum agmine et omni bellorum pompa animam exhalasset opimam, cum de Teutonico vellet descendere curru? provida Pompeio dederat Campania febres optandas, sed multae urbes et publica vota 285vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus integer, et iacuit Catilina cadavere toto. Formam optat modico pueris, maiore puellis 290murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit, corripias? pulchra gaudet Latona Diana. sed vetat optari faciem Lucretia qualem ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum 295accipere atque suum Rutilae dare. filius autem corporis egregii miseros trepidosque parentes semper habet; rara est adeo concordia formae atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos, 300praeterea castum ingenium vultumque modesto sanguine ferventem tribuat natura benigna larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cum natura potentior omni?), non licet esse viro; nam prodiga corruptoris 305improbitas ipsos audet temptare parentes: tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum deformem saeva castravit in arce tyrannus, nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec strumosum atque utero pariter gibboque tumentem. 310I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem maiora expectant discrimina, fiet adulter publicus et poenas metuet quascumque maritis lex irae debet, nec erit felicior astro Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem 315interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat, sed tuus Endymion dilectae fiet adulter matronae, mox cum dederit Servilia nummos, 320fiet et illius quam non amat, exuet omnem corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla? deterior totos habet illic femina mores. sed casto quid forma nocet? quid profuit immo 325Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti? erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa, nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et se concussere ambae, mulier saevissima tunc est, cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnam 330suadendum esse putes cui nubere Caesaris uxor destinat? optimus hic et formosissimus idem gentis patriciae rapitur miser extinguendus Messalinae oculis; dudum sedet illa parato flammeolo Tyriusque palam genialis in hortis 335sternitur et ritu decies centena dabuntur antiquo, veniet cum signatoribus auspex. haec tu secreta et paucis commissa putabas? non nisi legitime vult nubere, quid placeat dic: ni parere velis, pereundum erit ante lucernas; 340si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum res nota urbi et populo contingat principis aurem, dedecus ille domus sciet ultimus; interea tu obsequere imperio, si tanti vita dierum paucorum, quidquid levius meliusve putaris, 345praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix. Nil ergo optabunt homines? si consilium vis, permittes ipsis expendere numinibus quid conveniat nobis rebusque sit utile nostris, nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di: 350carior est illis homo quam sibi. nos animorum inpulsu et caeca magnaque cupidine ducti coniugium petimus partumque uxoris; at illis notum qui pueri qualisque futura sit uxor. ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellis 355exta et candiduli divina tomacula porci, orandum est ut sit mens sana in corpore sano; fortem posce animum mortis terrore carentem, qui spatium vitae extremum inter munera ponat naturae, qui ferre queat quoscumque labores, 360nesciat irasci, cupiat nihil et potiores Herculis aerumnas credat saevosque labores et venere et cenis et pluma Sardanapalli. monstro quod ipse tibi possis dare; semita certe tranquillae per virtutem patet unica vitae. 365nullum numen habes, si sit prudentia: nos te, nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.

Satura XI

1Atticus exinde si cenat, lautus habetur, si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinno excipitur vulgi quam pauper Apicius? omnis convictus, thermae, stationes, omne theatrum 5de Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membra sufficiunt galeae dumque ardent sanguine, fertur non cogente quidem sed nec prohibente tribuno, scripturas leges et regia verba lanistae. multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsum 10creditor introitum solet expectare macelli, et quibus in solo vivendi causa palato est. egregius cenat meliusque miserrimus horum et cito casurus iam perlucente ruina, interea gustus elementa per omnia quaerunt 15numquam animo pretiis opstantibus; interius si adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur. ergo haut difficile est perituram arcessere summam lancibus oppositis vel matris imagine fracta, et quadringentis nummis condire gulosum 20fictile; sic veniunt ad miscellanea ludi. refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo nam luxuria est, in Ventidio laudabile nomen sumit, et a censu famam trahit. Illum ego iure despiciam, qui scit quanto sublimior Atlans 25omnibus in Libya sit montibus, hic tamen idem ignoret quantum ferrata distet ab arca sacculus. e caelo descendit γνῶθι σεαυτόν figendum et memori tractandum pectore, sive coniugium quaeras vel sacri in parte senatus 30esse velis; neque enim loricam poscit Achillis Thersites, in qua se traducebat Vlixes; ancipitem seu tu magno discrimine causam protegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis, orator vehemens an Curtius et Matho buccae. 35noscenda est mensura sui spectandaque rebus in summis minimisque, etiam cum piscis emetur, ne mullum cupias, cum sit tibi gobio tantum in loculis. quis enim te deficiente crumina et crescente gula manet exitus, aere paterno 40ac rebus mersis in ventrem faenoris atque argenti gravis et pecorum agrorumque capacem? talibus a dominis post cuncta novissimus exit anulus, et digito mendicat Pollio nudo. non praematuri cineres nec funus acerbum 45luxuriae, sed morte magis metuenda senectus. Hi plerumque gradus: conducta pecunia Romae et coram dominis consumitur; inde ubi paulum nescio quid superest et pallet faenoris auctor, qui vertere solum, Baias et ad ostrea currunt, 50cedere namque foro iam non est deterius quam Esquilias a ferventi migrare Subura; ille dolor solus patriam fugientibus, illa maestitia est, caruisse anno circensibus uno: sanguinis in facie non haeret gutta, morantur 55pauci ridiculum et fugientem ex urbe pudorem. Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, 60nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis. 65de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis; et montani asparagi, posito quos legit vilica fuso; 70grandia praeterea tortoque calentia faeno ova adsunt ipsis cum matribus, et servatae parte anni quales fuerant in vitibus uvae, Signinum Syriumque pirum, de corbibus isdem aemula Picenis et odoris mala recentis 75nec metuenda tibi, siccatum frigore postquam autumnum et crudi posuere pericula suci. Haec olim nostri iam luxuriosa senatus cena fuit; Curius parvo quae legerat horto ipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nunc 80squalidus in magna fastidit compede fossor, qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae. sicci terga suis rara pendentia crate moris erat quondam festis servare diebus et natalicium cognatis ponere lardum 85accedente nova, si quam dabat hostia, carne. cognatorum aliquis titulo ter consulis atque castrorum imperiis et dictatoris honore functus ad has epulas solito maturius ibat, erectum domito referens a monte ligonem. 90cum tremerent autem Fabios durumque Catonem et Scauros et Fabricium, rigidique severos censoris mores etiam collega timeret, nemo inter curas et seria duxit habendum, qualis in Oceani fluctu testudo nataret, 95clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum; sed nudo latere et parvis frons aerea lectis vile coronati caput ostendebat aselli, ad quod lascivi ludebant ruris alumni: tales ergo cibi, qualis domus atque supellex. 100Tunc rudis et Graias mirari nescius artes urbibus eversis praedarum in parte reperta magnorum artificum frangebat pocula miles, ut phaleris gauderet equus caelataque cassis Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae 105imperii fato, geminos sub rupe Quirinos, ac nudam effigiem clipeo venientis et hasta pendentisque dei perituro ostenderet hosti, ponebant igitur Tusco farrata catino: argenti quod erat, solis fulgebat in armis, 110omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis. templorum quoque maiestas praesentior, et vox nocte fere media mediamque audita per urbem litore ab Oceani Gallis venientibus et dis officium vatis pergentibus, his monuit nos, 115hanc rebus Latiis curam praestare solebat fictilis et nullo violatus Iuppiter auro. Illa domi natas nostraque ex arbore mensas tempora viderunt; hos lignum stabat ad usus, annosam si forte nucem deiecerat Eurus, 120at nunc divitibus cenandi nulla voluptas, nil rhombus, nil damma sapit, putere videntur unguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbes grande ebur et magno sublimis pardus hiatu dentibus ex illis quos mittit porta Syenes 125et Mauri celeres et Mauro obscurior Indus, et quos deposuit Nabataeo belua saltu iam nimios capitique graves, hinc surgit orexis, hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis, anulus in digito quod ferreus, ergo superbum 130convivam caveo, qui me sibi comparat et res despicit exiguas, adeo nulla uncia nobis est eboris, nec tessellae nec calculus ex hac materia, quin ipsa manubria cultellorum ossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiunt 135rancidula aut ideo peior gallina secatur. sed nec structor erit cui cedere debeat omnis pergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quem sumine cum magno lepus atque aper et pygargus et Scythicae volucres et phoenicopterus ingens 140et Gaetulus oryx hebeti lautissima ferro caeditur et tota sonat ulmea cena Subura. nec frustum capreae subducere nec latus Afrae novit avis noster, tirunculus ac rudis omni tempore et exiguae furtis inbutus ofellae. 145plebeios calices et paucis assibus emptos porriget incultus puer atque a frigore tutus. non Phryx aut Lycius, non a mangone petitus quisquam erit et magno: cum posces, posce latine. idem habitus cunctis, tonsi rectique capilli 150atque hodie tantum propter convivia pexi. pastoris duri hic est filius, ille bubulci; suspirat longo non visam tempore matrem, et casulam et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, 155quales esse decet quos ardens purpura vestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto. hic tibi vina dabit diffusa in montibus illis 160a quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit; [namque una atque eadem est vini patria atque ministri.] Forsitan expectes ut Gaditana canoro incipiant prurire choro plausuque probatae ad terram tremulo descendant clune puellae; 165spectant hoc nuptae iuxta recubante marito, quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis, inritamentum veneris languentis et acres divitis urticae; maior tamen ista voluptas alterius sexus: magis ille extenditur, et mox 170auribus atque oculis concepta urina movetur. non capit has nugas humilis domus, audiat ille testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur vocibus obscaenis omnique libidinis arte, 175qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem; namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis, turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illi omnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur, nostra dabunt alios hodie convivia ludos, 180conditor Iliados cantabitur atque Maronis altisoni dubiam facientia carmina palmam, quid refert, tales versus qua voce legantur? Sed nunc dilatis averte negotia cutis et gratam requiem dona tibi, quando licebit 185per totum cessare diem. non faenoris ulla mentio nec, prima si luce egressa reverti nocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxor umida suspectis referens multicia rugis vexatasque comas et vultum auremque calentem. 190protinus ante meum quidquid dolet exue limen, pone domum et servos et quidquid frangitur illis aut perit, ingratos ante omnia pone sodales. Interea Megalesiacae spectacula mappae Idaeum sollemne colunt, similisque triumpho 195praeda caballorum praetor sedet, ac mihi pace inmensae nimiaeque licet si dicere plebis, totam hodie Romam circus capit, et fragor aurem percutit, eventum viridis quo colligo panni. nam si deficeret, maestam attonitamque videres 200hanc urbem veluti Cannarum in pulvere victis consulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audax sponsio, quos cultae decet assedisse puellae: nostra bibat vernum contracta cuticula solem effugiatque togam, iam nunc in balnea salva 205fronte licet vadas, quamquam solida hora supersit ad sextam, facere hoc non possis quinque diebus continuis, quia sunt talis quoque taedia vitae magna: voluptates commendat rarior usus.

Satura XII

1natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,, qua festus promissa deis animalia caespes expectat, niveam reginae ducimus agnam, par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura; 5sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, quippe ferox vitulus templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu, 10si res ampla domi similisque adfectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro 15ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici. Nam praeter pelagi casus et fulminis ictus evasit: densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, 20cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi 25et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima; pictores quis nescit ab Iside pasci? Accidit et nostro similis fortuna Catullo. 30cum plenus fluctu medius foret alveus et iam, alternum puppis latus evertentibus undis, arbori incertae, nullam prudentia cani rectoris cum ferret opem, decidere iactu coepit cum ventis, imitatus castora, qui se 35eunuchum ipse facit cupiens evadere damno testiculi; adeo medicatum intellegit inguen. fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus, praecipitare volens etiam pulcherrima, vestem purpuream teneris quoque Maecenatibus aptam, 40atque alias quarum generosi graminis ipsum infecit natura pecus, sed et egregius fons viribus occultis et Baeticus adiuvat aer. ille nec argentum dubitabat mittere, lances Parthenio factas, urnae cratera capacem 45et dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci; adde et bascaudas et mille escaria, multum caelati, biberat quo callidus emptor Olynthi. sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audet argento praeferre caput rebusque salutem? 50[non propter vitam faciunt patrimonia quidam,] [sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.] Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec damna levant, tunc adversis urguentibus illuc reccidit ut malum ferro summitteret; ac se 55explicat angustum: discriminis ultima, quando praesidia adferimus navem factura minorem, i nunc et ventis animam committe dolato confisus ligno, digitis a morte remotus quattuor aut septem, si sit latissima, taedae; 60mox cum reticulis et pane et ventre lagonae, aspice sumendas in tempestate secures. Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquam prospera vectoris fatumque valentius Euro et pelago, postquam Parcae meliora benigna 65pensa manu ducunt hilares et staminis albi lanificae, modica nec multum fortior aura ventus adest, inopi miserabilis arte cucurrit vestibus extentis et quod superaverat unum velo prora suo. iam deficientibus Austris 70spes vitae cum sole redit, tunc gratus Iulo atque novercali sedes praelata Lavino conspicitur sublimis apex, cui candida nomen scrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen, et numquam visis triginta clara mamillis. 75Tandem intrat positas inclusa per aequora moles Tyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursum quae pelago occurrunt medio longeque relinquunt Italiam; non sic igitur mirabere portus quos natura dedit, sed trunca puppe magister 80interiora petit, Baianae pervia cumbae, tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice raso garrula securi narrare pericula nautae. Ite igitur, pueri, linguis animisque faventes sertaque delubris et farra inponite cultris 85ac mollis ornate focos glaebamque virentem. iam sequar et sacro, quod praestat, rite peracto inde domum repetam, graciles ubi parva coronas accipiunt fragili simulacra nitentia cera. hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternis 90tura dabo atque omnis violae iactabo colores. cuncta nitent, longos erexit ianua ramos et matutinis operatur festa lucernis. Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos 95tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnix nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, 100legitime fixis vestitur tota libellis porticus, existunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita 105arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum nulli servire paratum privato, siquidem Tyrio parere solebant Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortis, 110partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem. nulla igitur mora per Novium, mora nulla per Histrum Pacuvium, quin illud ebur ducatur ad aras et cadat ante Lares Gallittae victima sola tantis digna deis et captatoribus horum. 115alter enim, si concedas, mactare vovebit de grege servorum magna et pulcherrima quaeque corpora, vel pueris et frontibus ancillarum inponet vittas, et siqua est nubilis illi Iphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsi 120non sperat tragicae furtiva piacula cervae. Laudo meum civem, nec comparo testamento mille rates; nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli 125forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus. ergo vides quam grande operae pretium faciat iugulata Mycenis. vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum, possideat quantum rapuit Nero, montibus aurum 130exaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.

Texto latino: Juvenal and Persius (Loeb Classical Library), ed. G. G. Ramsay (Londres / Nova York: William Heinemann / G. P. Putnam’s Sons, 1918). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.