Saturae · Decimus Iunius Iuvenalis

Liber III

Livro 3 de 5 · edição de G. G. Ramsay (1918) · fonte e licença · EPUB · PDF

Letra Largura Aparência
Sumário (3)
  1. Satura VII
  2. Satura VIII
  3. Satura IX

Satura VII

1Et spes et ratio studiorum in Caesare tantum; solus enim tristes hac tempestate Camenas respexit, cum iam celebres notique poetae balneolum Gabiis, Romae conducere furnos 5temptarent, nec foedum alii nec turpe putarent praecones fieri, cum desertis Aganippes vallibus esuriens migraret in atria Clio; nam si Pieria quadrans tibi nullus in umbra ostendatur, ames nomen victumque Machaerae 10et vendas potius commissa quod auctio vendit stantibus, oenophorum tripedes armaria cistas, Alcitheon Pacti, Thebas et Terea Fausti. hoc satius quam si dicas sub iudice vidi quod non vidisti, faciant equites Asiani 15[quamquam et Cappadoces faciant equitesque Bithyni,] altera quos nudo traducit Gallia talo. Nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit. 20hoc agite, o iuvenes, circumspicit et stimulat vos materiamque sibi ducis indulgentia quaerit, si qua aliunde putas rerum expectanda tuarum praesidia atque ideo croceae membrana tabellae impletur, lignorum aliquid posce ocius et quae 25componis dona Veneris, Telesine, marito, aut clude et positos tinea pertunde libellos, frange miser calamum vigilataque proelia dele, qui facis in parva sublimia carmina cella, ut dignus venias hederis et imagine macra. 30spes nulla ulterior; didicit iam dives avarus tantum admirari, tantum laudare disertos, ut pueri Iunonis avem. sed defluit aetas et pelagi patiens et cassidis atque ligonis. taedia tunc subeunt animos, tunc seque suamque 35Terpsichoren odit facunda et nuda senectus. Accipe nunc artes ne quid tibi conferat iste quem colis et Musarum et Apollinis aede relicta, ipse facit versus, atque uni cedit Homero propter mille annos, et si dulcedine famae 40succensus recites, maculosas commodat aedes; haec longe ferrata domus servire iubetur, in qua sollicitas imitatur ianua portas, scit dare libertos extrema in parte sedentis ordinis et magnas comitum disponere voces: 45nemo dabit regum quanti subsellia constant et quae conducto pendent anabathra tigillo, quaeque reportandis posita est orchestra cathedris. nos tamen hoc agimus tenuique in pulvere sulcos ducimus et litus sterili versamus aratro, 50nam si discedas, laqueo tenet ambitiosi [consuetudo mali, tenet insanabile multos] scribendi cacoethes et aegro in corde senescit. Sed vatem egregium, cui non sit publica vena, qui nil expositum soleat deducere nec qui 55communi feriat carmen triviale moneta, hunc, qualem nequeo monstrare et sentio tantum, anxietate carens animus facit, omnis acerbi inpatiens, cupidus silvarum aptusque bibendis fontibus Aonidum. neque enim cantare sub antro 60Pierio thyrsumque potest contingere maesta paupertas atque aeris inops, quo nocte dieque corpus eget: satur est cum dicit Horatius euhoe! quis locus ingenio, nisi cum se carmine solo vexant et dominis Cirrhae Nysaeque feruntur 65pectora vestra duas non admittentia curas? magnae mentis opus, nec de lodice paranda attonitae, currus et equos faciesque deorum aspicere et qualis Rutulum confundat Erinys. nam si Vergilio puer et tolerabile desset 70hospitium, caderent omnes a crinibus hydri, surda nihil gemeret grave bucina: poscimus ut sit non minor antiquo Rubrenus Lappa cothurno, cuius et alveolos et laenam pignerat Atreus? non habet infelix Numitor quod mittat amico: 75Quintillae quod donet habet, nec defuit illi unde emeret multa pascendum carne leonem iam domitum; constat leviori belua sumptu nimirum et capiunt plus intestina poetae. Contentus fama iaceat Lucanus in hortis 80marmoreis, et Serrano tenuique Saleio gloria quantalibet quid erit, si gloria tantum est? curritur ad vocem iucundam et carmen amicae Thebaidos, laetam cum fecit Statius urbem promisitque diem: tanta dulcedine captos 85adficit ille animos tantaque libidine volgi auditur; sed cum fregit subsellia versu, esurit, intactam Paridi nisi vendit Agauen. ille et militiae multis largitur honorem, semenstri digitos vatum circumligat auro: 90quod non dant proceres, dabit histrio; tu Camerinos et Baream, tu nobilium magna atria curas? praefectos Pelopea facit, Philomela tribunos. haut tamen invideas vati quem pulpita pascunt: quis tibi Maecenas, quis nunc erit aut Proculeius 95aut Fabius? quis Cotta iterum, quis Lentulus alter? tunc par ingenio pretium, tunc utile multis pallere et vinum toto nescire Decembri. Vester porro labor fecundior, historiarum scriptores? perit hic plus temporis atque olei plus. 100nullo quippe modo millensima pagina surgit omnibus et crescit multa damnosa papyro; sic ingens rerum numerus iubet atque operum lex. quae tamen inde seges? terrae quis fructus apertae? quis dabit historico quantum daret acta legenti? 105Sed genus ignavum, quod lecto gaudet et umbra. dic igitur quid causidicis civilia praestent officia et magno comites in fasce libelli. ipsi magna sonant, sed tum cum creditor audit praecipue, vel si tetigit latus acrior illo 110qui venit ad dubium grandi cum codice nomen. tunc inmensa cavi spirant mendacia folles conspuiturque sinus: veram deprendere messem si libet, hinc centum patrimonia causidicorum, parte alia solum russati pone Lacertae. 115consedere duces, surgis tu pallidus Aiax dicturus dubia pro libertate bubulco iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso Agantur virides, scalarum gloria, palmae. quod vocis pretium? siccus petasunculus et vas 120pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae. si quater egisti, si contigit aureus unus, inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum. Aemilio dabitur quantum licet, et melius nos 125egimus; huius enim stat currus aeneus, alti quadriiuges in vestibulis, atque ipse feroci bellatore sedens curvatum hastile minatur eminus et statua meditatur proelia lusca. sic Pedo conturbat, Matho deficit, exitus hic est 130Tongilii, magno cum rhinocerote lavari qui solet et vexat lutulenta balnea turba, perque forum iuvenes longo premit assere Maedos empturus pueros argentum murrina villas; spondet enim Tyrio stlattaria purpura filo. 135et tamen est illis hoc utile: purpura vendit causidicum, vendunt amethystina; convenit illi et strepitu et facie maioris vivere census, sed finem inpensae non servat prodiga Roma. Fidimus eloquio? Ciceroni nemo ducentos 140nunc dederit nummos, nisi fulserit anulus ingens. respicit haec primum qui litigat, an tibi servi octo, decem comites, an post te sella, togati ante pedes, ideo conducta Paulus agebat sardonyche, atque ideo pluris quam Gallus agebat, 145quam Basilus. rara in tenui facundia panno. quando licet Basilo flentem producere matrem? quis bene dicentem Basilum ferat? accipiat te Gallia vel potius nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguae. 150Declamare doces? o ferrea pectora Vetti, cum perimit saevos classis numerosa tyrannos. nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans, perferet atque eadem cantabit versibus isdem; occidit miseros crambe repetita magistros, 155quis color et quod sit causae genus atque ubi summa quaestio, quae veniant diversa e parte sagittae, nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo mercedem appellas? quid enim scio? culpa docentis scilicet arguitur, quod laevae parte mamillae 160nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta quaque die miserum dirus caput Hannibal inplet, quidquid id est de quo deliberat, an petat urbem a Cannis, an post nimbos et fulmina cautus circumagat madidas a tempestate cohortes. 165quantum vis stipulare et protinus accipe: quid do ut totiens illum pater audiat? haec alii sex vel plures uno conclamant ore sophistae et veras agitant lites raptore relicto; fusa venena silent, malus ingratusque maritus 170et quae iam veteres sanant mortaria caecos. Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt consilia, et vitae diversum iter ingredietur ad pugnam qui rhetorica descendit ab umbra, summula ne pereat qua vilis tessera venit 175frumenti; quippe haec merces lautissima. tempta Chrysogonus quanti doceat vel Polio quanti lautorum pueros: artem scindes Theodori Balnea sescentis et pluris porticus in qua gestetur dominus quotiens pluit—anne serenum 180expectet spargatve luto iumenta recenti? hic potius, namque hic mundae nitet ungula mulae. parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem, qualiacumque domus, veniet qui fercula docte 185conponat, veniet qui pulmentaria condit. hos inter sumptus sestertia Quintiliano, ut multum, duo sufficient; res nulla minoris constabit patri quam filius. unde igitur tot Quintilianus habet saltus? exempla novorum 190fatorum transi: felix et pulcer et acer, felix et sapiens et nobilis et generosus adpositam nigrae lunam subtexit alutae; felix orator quoque maximus et iaculator, et si perfrixit, cantat bene. distat enim quae 195sidera te excipiant modo primos incipientem edere vagitus et adhuc a matre rubentem. si Fortuna volet, fies de rhetore consul; si volet haec eadem, fiet de consule rhetor. Ventidius quid enim? quid Tullius? anne aliud quam 200sidus et occulti miranda potentia fati? servis regna dabunt, captivis fata triumphum. felix ille tamen corvo quoque rarior albo. paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi 205Carrinatis; et hunc inopem vidistis, Athenae, nil praeter gelidas ausae conferre cicutas. di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantisque crocos et in urna perpetuum ver, qui praeceptorem sancti voluere parentis 210esse loco. metuens virgae iam grandis Achilles cantabat patriis in montibus et cui non tunc eliceret risum citharoedi cauda magistri; sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus, Rufum, quem totiens Ciceronem Allobroga dixit. 215Quis gremio Celadi doctique Palaemonis adfert quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc quodcumque est, minus est autem quam rhetoris aera, discipuli custos praemordet acoenonoetus et qui dispensat frangit sibi. cede, Palaemon, 220et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam institor hibernae tegetis niveique cadurci, dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet qui docet obliquo lanam deducere ferro; 225dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas quot stabant pueri, cum totus decolor esset Flaccus et haereret nigro fuligo Maroni. Rara tamen merces quae cognitione tribuni non egeat. sed vos saevas inponite leges, 230ut praeceptori verborum regula constet, ut legat historias, auctores noverit omnes tamquam ungues digitosque suos, ut forte rogatus dum petit aut thermas aut Phoebi balnea, dicat nutricem Anchisae, nomen patriamque novercae 235Anchemoli, dicat quot Acestes vixerit annis, quot Siculi Phrygibus vini donaverit urnas; exigite ut mores teneros ceu pollice ducat, ut si quis cera voltum facit; exigite ut sit et pater ipsius coetus, ne turpia ludant, 240ne faciant vicibus; non est leve tot puerorum observare manus oculosque in fine trementis, ‘haec,’ inquit, ‘cura, sed cum se verterit annus, accipe, victori populus quod postulat, aurum.’

Satura VIII

1Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pontice, longo sanguine censeri, pictos ostendere vultus maiorum et stantis in curribus Aemilianos et Curios iam dimidios umerosque minorem 5Corvinum et Galbam auriculis nasoque carentem? quis fructus generis tabula iactare capaci Corvinum, posthac multa contingere virga fumosos equitum cum dictatore magistros, si coram Lepidis male vivitur? effigies quo 10tot bellatorum, si luditur alea pernox ante Numantinos, si dormire incipis ortu Luciferi, quo signa duces et castra movebant? cur Allobrogicis et magna gaudeat ara natus in Herculeo Fabius lare, si cupidus, si 15vanus et Euganea quantumvis mollior agna, si tenerum attritus Catinensi pumice lumbum squalentis traducit avos, emptorque veneni frangenda miseram funestat imagine gentem? tota licet veteres exornent undique cerae 20atria, nobilitas sola est atque unica virtus. Paulus vel Cossus vel Drusus moribus esto, hos ante effigies maiorum pone tuorum, praecedant ipsas illi te consule virgas. prima mihi debes animi bona. sanctus haberi 25iustitiaeque tenax factis dictisque mereris? agnosco procerem: salve Gaetulice, seu tu Silanus, quocumque alio de sanguine rarus civis et egregius patriae contingis ovanti, exclamare libet, populus quod clamat Osiri 30invento. quis enim generosum dixerit hunc qui indignus genere et praeclaro nomine tantum insignis? nanum cuiusdam Atlanta vocamus, Aethiopem Cycnum, pravam extortamque puellam Europen; canibus pigris scabieque vetusta 35levibus et siccae lambentibus ora lucernae nomen erit pardus tigris leo, si quid adhuc est quod fremat in terris violentius; ergo cavebis et metues ne tu sic Creticus aut Camerinus. His ego quem monui? tecum est mihi sermo, Rubelli 40Blande, tumes alto Drusorum stemmate, tamquam feceris ipse aliquid propter quod nobilis esses, ut te conciperet quae sanguine fulget Iuli, non quae ventoso conducta sub aggere texit, vos humiles, inquis, ‘volgi pars ultima nostri, 45quorum nemo queat patriam monstrare parentis; ast ego Cecropides.’ vivas et originis huius gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem facundum invenies: solet hic defendere causas nobilis indocti; veniet de plebe togata 50qui iuris nodos et legum aenigmata solvat; hinc petit Euphraten iuvenis domitique Batavi custodes aquilas, armis industrius. at tu nil nisi Cecropides, truncoque simillimus Hermae: nullo quippe alio vineis discrimine quam quod 55illi marmoreum caput est, tua vivit imago. Dic mihi, Teucrorum proles: animalia muta quis generosa putet nisi fortia? nempe volucrem sic laudamus equum, facili cui plurima palma fervet et exultat rauco victoria circo; 60nobilis hic, quocumque venit de gramine, cuius clara fuga ante alios et primus in aequore pulvis, sed venale pecus Coryphaei posteritas et Hirpini, si rara iugo victoria sedit; nil ibi maiorum respectus, gratia nulla 65umbrarum; dominos pretiis mutare iubentur exiguis, trito ducunt epiraedia collo segnipedes dignique molam versare nepotes, ergo ut miremur te, non tua, privum aliquid da, quod possim titulis incidere praeter honores 70quos illis damus ac dedimus, quibus omnia debes. Haec satis ad iuvenem quem nobis fama superbum tradit et inflatum plenumque Nerone propinquo; rarus enim ferme sensus communis in illa fortuna, sed te censeri laude tuorum, 75Pontice, noluerim sic ut nihil ipse futurae laudis agas. miserum est aliorum incumbere famae, ne conlapsa ruant subductis tecta columnis, stratus humi palmes viduas desiderat ulmos. esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem 80integer; ambiguae si quando citabere testis incertaeque rei, Phalaris licet imperet ut sis falsus et admoto dictet periuria tauro, summum crede nefas animam praeferre pudori, et propter vitam vivendi perdere causas, 85dignus morte perit, cenet licet ostrea centum Gaurana et Cosmi toto mergatur aeno. Expectata diu tandem provincia cum te rectorem accipiet, pone irae frena modumque, pone et avaritiae, miserere inopum sociorum: 90ossa vides rerum vacuis exucta medullis; respice quid moneant leges, quid curia mandet, praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto et Capito et Numitor ruerint damnante senatu, piratae Cilicum, sed quid damnatio confert? 95praeconem, Chaerippe, tuis circumspice pannis, cum Pansa eripiat quidquid tibi Natta reliquit iamque tace; furor est post omnia perdere naulum. Non idem gemitus olim neque vulnus erat par damnorum sociis florentibus et modo victis, 100plena domus tunc omnis, et ingens stabat acervus nummorum, Spartana chlamys, conchylia Coa, et cum Parrhasii tabulis signisque Myronis Phidiacum vivebat ebur, nec non Polycliti multus ubique labor, rarae sine Mentore mensae, 105inde Dolabella [atque hinc] Antonius, inde sacrilegus Verres referebant navibus altis occulta spolia et plures de pace triumphos, nunc sociis iuga pauca boum, grex parvus equarum, et pater armenti capto eripietur agello, 110ipsi deinde Lares, si quod spectabile signum, si quis in aedicula deus unicus; haec etenim sunt pro summis, iam sunt haec maxima, despicias tu forsitan inbellis Rhodios unctamque Corinthon; despicias merito: quid resinata iuventus 115cruraque totius facient tibi levia gentis? horrida vitanda est Hispania, Gallicus axis Illyricumque latus; parce et messoribus illis qui saturant urbem circo scaenaeque vacantem; quanta autem inde feres tam dirae praemia culpae, 120cum tenuis nuper Marius discinxerit Afros? curandum in primis ne magna iniuria fiat fortibus et miseris, tollas licet omne quod usquam est auri atque argenti: scutum gladiumque relinques, [et iaculum et galeam spoliatis arma supersunt.] 125Quod modo proposui, non est sententia: verum est, credite me vobis folium recitare Sibyllae, si tibi sancta cohors comitum, si nemo tribunal vendit acersecomes, si nullum in coniuge crimen nec per conventus et cuncta per oppida curvis 130unguibus ire parat nummos raptura Celaeno, tum licet a Pico numeres genus, altaque si te nomina delectant, omnem Titanida pugnam inter maiores ipsumque Promethea ponas,. de quocumque voles proavum tibi sumito libro. 135quod si praecipitem rapit ambitio atque libido, si frangis virgas sociorum in sanguine, si te delectant hebetes lasso lictore secures, incipit ipsorum contra te stare parentum nobilitas claramque facem praeferre pudendis. 140omne animi vitium tanto conspectus in se crimen habet, quanto maior qui peccat habetur, quo mihi te solitum falsas signare tabellas in templis quae fecit avus statuamque parentis ante triumphalem? quo, si nocturnus adulter 145tempora Santonico velas adoperta cucullo? Praeter maiorum cineres atque ossa volucri carpento rapitur pinguis Lateranus, et ipse. ipse rotam adstringit sufflamine mulio consul. nocte quidem, sed Luna videt, sed sidera testes 150intendunt oculos, finitum tempus honoris cum fuerit, clara Lateranus luce flagellum sumet et occursum numquam trepidabit amici iam senis ac virga prior annuet, atque maniplos solvet et infundet iumentis hordea lassis. 155interea, dum lanatas robumque iuvencum more Numae caedit, Iovis ante altaria iurat solam Eponam et facies olida ad praesepia pictas. sed cum pervigiles placet instaurare popinas, obvius adsiduo Syrophoenix unctus amomo 160currit, Idymaeae Syrophoenix incola portae, hospitis adfectu dominum regemque salutat, et cum venali Cyane succincta lagona. Defensor culpae dicet mihi ‘fecimus et nos haec iuvenes.’ esto, desisti nempe nec ultra 165fovisti errorem, breve sit quod turpiter audes; quaedam cum prima resecentur crimina barba, indulge veniam pueris: Lateranus ad illos thermarum calices inscriptaque lintea vadit maturus bello Armeniae Syriaeque tuendis 170amnibus et Rheno atque Histro; praestare Neronem securum valet haec aetas, mitte Ostia, Caesar, mitte, sed in magna legatum quaere popina; invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, 175inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli. quid facias talem sortitus, Pontice, servum? 180nempe in Lucanos aut Tusca ergastula mittas. at vos, Troiugenae, vobis ignoscitis, et quae turpia cerdoni, Volesos Brutumque decebunt. Quid si numquam adeo foedis adeoque pudendis utimur exemplis, ut non peiora supersint? 185consumptis opibus vocem, Damasippe, locasti sipario, clamosum ageres ut Phasma Catulli. Laureolum velox etiam bene Lentulus egit, iudice me dignus vera cruce, nec tamen ipsi ignoscas populo; populi frons durior huius 190qui sedet et spectat triscurria patriciorum planipedes audit Fabios, ridere potest qui Mamercorum alapas. quanti sua funera vendant quid refert? vendunt nullo cogente Nerone, nec dubitant celsi praetoris vendere ludis, 195finge tamen gladios inde atque hinc pulpita poni, quid satius? mortem sic quisquam exhorruit, ut sit zelotypus Thymeles, stupidi collega Corinthi? res haut mira tamen citharoedo principe mimus nobilis, haec ultra quid erit nisi ludus? et illic 200dedecus urbis habes, nec murmillonis in armis nec clipeo Gracchum pugnantem aut falce supina; damnat enim tales habitus, sed damnat et, odit; nec galea faciem abscondit; movet ecce tridentem. postquam vibrata pendentia retia dextra 205nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum erigit et tota fugit agnoscendus harena. credamus tunicae, de faucibus aurea cum se porrigat.et longo iactetur spira galero. ergo ignominiam graviorem pertulit omni 210vulnere cum Graccho iussus pugnare secutor. Libera si dentur populo suffragia, quis tam perditus ut dubitet Senecam praeferre Neroni? cuius supplicio non debuit una parari simia nec serpens unus nec culleus unus. 215par Agamemnonidae crimen, sed causa facit rem dissimilem: quippe ille deis auctoribus ultor patris erat caesi media inter pocula, sed nec Electrae iugulo se polluit aut Spartam sanguine coniugii, nullis aconita propinquis 220miscuit, in scaena numquam cantavit Orestes, Troica non scripsit, quid enim Verginius armis debuit ulcisci magis aut cum Vindice Galba, quod Nero tam saeva crudaque tyrannide fecit? haec opera atque hae sunt generosi principis artes, 225gaudentis foedo peregrina ad pulpita cantu prostitui Graiaeque apium meruisse coronae, maiorum effigies habeant insignia vocis, ante pedes Domiti longum tu pone Thyestae syrma vel Antigones vel personam Melanippes, 230et de marmoreo citharam suspende colosso. Quid, Catilina, tuis natalibus atque Cethegi inveniet quisquam sublimius? arma tamen vos nocturna et flammas domibus templisque paratis, ut bracatorum pueri Senonumque minores, 235ausi quod liceat tunica punire molesta. sed vigilat consul vexillaque vestra coercet; hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, 240tantum igitur muros intra toga contulit illi [nominis ac tituli, quantum sibi] Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio; sed Roma parentem, Roma patrem patriae Ciceronem libera dixit. 245Arpinas alius Volscorum in monte solebat poscere mercedes alieno lassus aratro, nodosam post haec frangebat vertice vitem, si lentus pigra muniret castra dolabra; hic tamen et Cimbros et summa pericula rerum 250excipit et solus trepidantem protegit urbem. atque ideo, postquam ad Cimbros stragemque volabant qui numquam attigerant maiora cadavera corvi, nobilis ornatur lauro collega secunda. Plebeiae Deciorum animae, plebeia fuerunt 255nomina; pro totis legionibus hi tamen et pro omnibus auxiliis atque omni pube Latina sufficiunt dis infernis Terraeque parenti; [pluris enim Decii quam quae servantur ab illis.] Ancilla natus trabeam et diadema Quirini 260et fasces meruit, regum ultimus ille bonorum. prodita laxabant portarum claustra tyrannis exulibus iuvenes ipsius consulis et quos magnum aliquid dubia pro libertate deceret, quod miraretur cum Coclite Mucius et quae 265imperii fines Tiberinum virgo natavit: occulta ad patres produxit crimina servus matronis lugendus, at illos verbera iustis adficiunt poenis et legum prima securis. Malo pater tibi sit Thersites, dummodo tu sis 270Aeacidae similis Vulcaniaque arma capessas, quam te Thersitae similem producat Achilles, et tamen, ut longe repetas longeque revolvas nomen, ab infami gentem deducis asylo: maiorum primus, quisquis fuit ille, tuorum 275aut pastor fuit aut illud quod dicere nolo.

Satura IX

1Scire velim, quare totiens mihi, Naevole, tristis occurras, fronte obducta ceu Marsya victus, quid tibi cum vultu, qualem deprensus habebat Ravola, dum Rhodopes uda terit inguina barba? 5nos colaphum incutimus lambenti crustula servo. non erit hac facie miserabilior Crepereius Pollio, qui triplicem usuram praestare paratus circumit et fatuos non invenit, unde repente tot rugae? certe modico contentus agebas 10vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis et salibus vehemens intra pomeria natis. omnia nunc contra: vultus gravis, horrida siccae silva comae, nullus tota nitor in cute, qualem Bruttia praestabat calidi tibi fascia visci, 15sed fruticante pilo neglecta et squalida crura. quid macies aegri veteris, quem tempore longo torret quarta dies olimque domestica febris? deprendas animi tormenta latentis in aegro corpore, deprendas et gaudia; sumit utrumque 20inde habitum facies, igitur flexisse videris propositum et vitae contrarius ire priori. nuper enim, ut repeto, fanum Isidis et Ganymedem Pacis et advectae secreta Palatia matris et Cererem (nam quo non prostat femina templo?) 25notior Aufidio moechus celebrare solebas, quodque taces, ipsos etiam inclinare maritos. ‘Utile et hoc multis vitae genus, at mihi nullum inde operae pretium, pingues aliquando lacernas, munimenta togae, duri crassique coloris 30et male percussas textoris pectine Galli accipimus, tenue argentum venaeque secundae, fata regunt homines, fatum est et partibus illis quas sinus abscondit, nam si tibi sidera cessant, nil faciet longi mensura incognita nervi, 35quamvis te nudum spumanti Virro labello viderit et blandae adsidue densaeque tabellae sollicitent, αὐτὸς γὰρ ἐφέλκεται ἄνδρα κίναιδος. quod tamen ulterius monstrum quam mollis avarus? haec tribui, deinde illa dedi, mox plura tulisti; 40computat, et cevet. ponatur calculus, adsint cum tabula pueri; numera sestertia quinque omnibus in rebus: numerentur deinde labores, an facile et pronum est agere intra viscera penem legitimum atque illic hesternae occurrere cenae? 45servus erit minus ille miser qui foderit agrum, quam dominum; sed tu sane tenerum et puerum te et pulchrum et dignum cyatho caeloque putabas, vos humili adseculae, vos indulgebitis umquam cultori, iam nec morbo donare parati? 50en cui tu viridem umbellam, cui sucina mittas grandia, natalis quotiens redit aut madidum ver incipit et strata positus longaque cathedra munera femineis tractat secreta kalendis. Dic, passer, cui tot montis, tot praedia servas 55Apula, tot milvos intra tua pascua lassos? te Trifolinus ager fecundis vitibus implet suspectumque iugum Cumis et Gaurus inanis— nam quis plura linit victuro dolia musto?— quantum erat exhausti lumbos donare clientis 60iugeribus paucis? meliusne hic rusticus infans cum matre et casulis et conlusore catello cymbala pulsantis legatum fiet amici? improbus es cum poscis, ait. sed pensio clamat posce; sed appellat puer unicus ut Polyphemi 65lata acies per quam sollers evasit Vlixes; alter emendus erit, namque hic non sufficit, ambo pascendi. quid agam bruma spirante? quid, oro, quid dicam scapulis puerorum aquilone Decembri et pedibus? durate atque expectate cicadas? 70Verum ut dissimili es, ut mittas cetera, quanto metiris pretio, quod ni tibi deditus essem devotusque cliens, uxor tua virgo maneret? scis certe quibus ista modis, quam saepe rogaris, et quae pollicitus, fugientem saepe puellam 75amplexu rapui; tabulas quoque ruperat et iam signabat: tota vix hoc ego nocte redemi te plorante foris; testis mihi lectulus et tu, ad quem pervenit lecti sonus et dominae vox. instabile ac dirimi coeptum et iam paene solutum 80coniugium in multis domibus servavit adulter. quo te circumagas? quae prima aut ultima ponas? nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me? tollis enim et libris actorum spargere gaudes 85argumenta viri. foribus suspende coronas: iam pater es, dedimus quod famae opponere possis, iura parentis habes, propter me scribens heres, legatum omne capis nec non et dulce caducum. commoda praeterea iungentur multa caducis, 90si numerum, si tres implevero.’ Iusta doloris, Naevole, causa tui; contra tamen ille quid adfert? ‘neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum, haec soli commissa tibi celare memento et tacitus nostras intra te fige querellas. 95nam res mortifera est inimicus pumice levis; qui modo secretum commiserat, ardet et odit, tamquam prodiderim quidquid scio. sumere ferrum, fuste aperire caput, candelam adponere valvis non dubitat, nec contemnas aut despicias quod 100his opibus numquam cara est annona veneni. ergo occulta teges ut curia Martis Athenis.’ O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur et canis et postes et marmora, claude fenestras, 105vela tegant rimas, iunge ostia, tollite lumen, e medio fac eant omnes, prope nemo recumbat: quod tamen ad cantum galli facit ille secundi, proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae finxerunt pariter libarius archimagiri 110carptores. quod enim dubitant componere crimen in dominos, quotiens rumoribus ulciscuntur baltea? nec derit qui te per compita quaerat nolentem et miseram vinosus inebriet aurem, illos ergo roges quidquid paulo ante petebas 115a nobis, taceant illi. sed prodere malunt arcanum, quam subrepti potare Falerni pro populo faciens quantum Saufeia bibebat, vivendum recte cum propter plurima tum est his [idcirco ut possis linguam contemnere servi.] 120praecipue causis, ut linguas mancipiorum contemnas, nam lingua mali pars pessima servi; deterior tamen hic qui liber non erit illis, quorum animas et farre suo custodit et aere. ‘Utile consilium modo, sed commune, dedisti, 125nunc mihi quid suades post damnum temporis et spes deceptas? festinat enim decurrere velox flosculus angustae miseraeque brevissima vitae portio; dum bibimus, dum serta unguenta puellas poscimus, obrepit non intellecta senectus.’ 130Ne trepida, numquam pathicus tibi derit amicus stantibus et salvis his collibus: undique ad illos convenient et carpentis et navibus omnes qui digito scalpunt uno caput, altera maior spes superest; tu tantum erucis inprime dentem. [gratus eris; tu tantum erucis inprime dentem.] 135‘Haec exempla para felicibus, at mea Clotho et Lachesis gaudent, si pascitur inguine venter, o parvi nostrique Lares, quos ture minuto aut farre et tenui soleo exorare corona, quando ego figam aliquid, quo sit mihi tuta senectus 140a tegete et baculo? viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum. qui me cervice locata securum iubeant clamoso insistere circo; 145sit mihi praeterea curvus caelator, et alter qui multas facies pingit cito; sufficiunt haec, quando ego pauper ero; votum miserabile, nec spes his saltem; nam cum pro me Fortuna vocatur, adfixit ceras illa de nave petitas, 150quae Siculos cantus effugit remige surdo.’

Texto latino: Juvenal and Persius (Loeb Classical Library), ed. G. G. Ramsay (Londres / Nova York: William Heinemann / G. P. Putnam’s Sons, 1918). Transcrição digital: Perseus Digital Library, Tufts University (PerseusDL/canonical-latinLit), CC BY-SA 4.0. Adaptação de formato (texto, PDF, EPUB) pela Bibliotheca Latina, distribuída sob a mesma licença CC BY-SA 4.0. CC BY-SA 4.0.